teriorem pertinere videntur, et cum ipsa saèpe omnino conjunctae sunt.
Pinnae pectorales inaequales5 altera major, altera minor; interdum ilia
lateris inferioris deest, interdum ambae desunt.
Cavum abdominale parvum, paulum retrorsum inter crura arcuum
inferiorum vertebrarum caudae producitur. Vesica aërea deest.
Pisces hujus familiae in omnibus maribus, praecipue in profundis
degunt, et illos ob carnem delicatam et sanam undique piscatores in-
sectantur.
Rarissime specimina ejusdem specie! reperiuntur et dextrorsum et
sinistrorsum spectantia; plerumque vero omnia specimina ejusdem spe-
çiei idem latus, vel dextrum vel sinistrum, spectant. Interdum etiam
haud minus fortuito specimina utrinque eodem modo eoloräta occurrunt
piscatoribus, ab ipsis, sane haud Zoologis, duplicata dicta.
CONS P E C TUS GENËRUM.
XXX. RHOMBUS Cuv.
Os ulrinque supra et subtus dentibus acutis, validis armatum ; ossa pharyngea
vero dentibus velutinis obsita. Pinna dorsalis ad os usque protensa per totum
dorsum usque ad pinnam caudalem, ut ipsa analis, porrecta.
XXXI. SOLEA Cuv.
Os tortum, deforme, tantum in eo latere dentibus velutinis confertissimis te-
nuibus armatum, quod oculo caret; in altero oculato latere desunt dentes. Pinna
dorsalis juxta os oriunda, ut pinna analis ad caudalem usque extensa est.
XXXII. MONOCIIIR Cuv.
Os et pinnae verticales Soleae. Pinna pectoralis in latere oculato parva, in
altero minima vix çonspicua; aut deest.
XXXIII. PLAGUSIA B rown.
Os Soleae. Pinnae pectorales desunt. Pinnae vero verticales, dorsalis, analis
et caudalis conjunctae sunt.
XXX. RHOMBUS Cuv.
Corpus compressissimum, squamis majoribus minoribusve tectum, formam sistit Rhombi plus
minusve lati seu elongati. Pleraeque species sinistrorsum spectant. C.aput parvum, truncatum.
Operculum squamatum. Apertura branchialis ampla. Radii branchiales 7. Os plus minusve am-
plum j sursum versum ; limbus maxillae superioris ossibus intermaxillaribus conformatur, quae
ut maxilla inferior dentibus acutis, yalidis, anticis majoribus armata sunt. Margo inferior arcuum
branchialium, nec non ossa pharyngea dentibus velutinis obsiti. Pinna dorsalis ab ore
incipiens per totum dorsum usque ad pinnam caudalem, quacum non conjuncta e st, ut et analis
sub pectoralibus oriunda porrigitur. Pectorales lateris decori longiores, alterius breviores;
ventrales sub jugulo, parvae, irreguläres, inter se conjunctae.
Species hujus generis numerosae affines; nonnullae maximae evadunt.
1. RHOMBUS ÖCELLATUS Agass. Tab. 46.
Sinisterr), parvus," corpore lalissimo oceilis caerulescentibus pictp, oculis flavidis,
valde distantibus’ pinnis pectoralibus parvis acuminatis; dorsali, anali et caudaii
punctulatis; ore minori.
Caput altissimum, brevius, totum squamis obtectum; oculi valde distantes, superior ad mar-
ginem dorsi, inferior pone os, erista^éieA aculeata’ad rostri apicem porrecta, uti in Rhombo
manco, supeme eircumdatus. Operculum parvum angustum. Os minus; frons valde declins.
Nares parvae bis perforatae inter aculeum anteriorem et posteriorem oristae supercilians sitae.
Radii et membrana braochiostegi sub operculo et Suboperculo ieéonditi. Pinna dorsalis et analis
aeque a lia , haec inter ventralps oriunda, iltk ijm a x illa superiore usque ad basin pinnae "cau-
dalis lanceolatae extensa ; ventVales minimae, sinistra cum anali subcontinua, dextra multo minor.
Truncus planus squamis,subaequalibus minutis obductus; latus sinistrum roseo-carneum, an -
culis ocellatis coerulescentibus irregulariter sparsis; dextrum-unicolor cinerascenti-album; hnea
lateralis pone operculum semicirculariter curvata inde recta. Squamae tenues, subcirculares, margine *)
*) Incuria pictoris figura nostra dextrorsum spectat.