! û i
sam molem devehentia, qualia sunt Paraguay':t) , Uruguay, Flumen St. Francise!,
Rio Doce, ItapicUru, Miarim, Tocantins, Solimoês, quod in decursu fluminum omnium
longe maximum evadit nomenque Fluvii Amazonum sortitur, nec non flumina, his
quidem minora, postremis duobus tributaria, et ipsa tarnen ingentia Xingü, Tapajoz,
Madeira, Japurâ, Rio Negro, Jutahy, Puruz, Javary, reliqua. Et sane nescio, quid
mirari magis debeam, copiamne prorsus incredibilem individuorum, an formas, ma-
gnitudincs, colores, quibus piscium has diverses aquas inhabitanlium genera distin-
guuntur. In multis certe hujus imperii regionibus quotannis multa millia piscium ca-
piuntur, maximamque aliment! partem constituunt, quo incolae vitam sustentant; et
specierum praeterea is est numerus, ut, quae in hoc opéré describuntur, perexiguam
earum partem constituant, plùrimae vero, dum plures provinciae adhuedum quasi
intactae et incognitae peregrinatores nactae fuerint, innotescent; ego quidem existi-
mo, siquando cunctorum ad Brasiliam pertinentium animalium catalogus exhibea-
tur, fore, ut piscium numerus sexcentas vel septingentas c.omprehendat species.
Magna certe ilia marinorum piscium copia, quibus omnis Oceanus atlanlicus ab-
undat, atque etiam qui littoribus brasilianis adnatant, mire Brasiliae ichthyologiam di-
tat; elegantes illi Scombri Thynni (Albacoras) et Scombri Pelamides {Bonitas) —- f
qui celeritate ingenti naves inOceano atlantico cursitantes comitantur, Squali Coryphae-
naeqüe, utrîque turmas minorum piscium agentes, non rarî sunt littoribus brasilianis
advenae. Exocetus evolans, aliaeque plures hujus generis species, Cichlaque volitans,
qui pisces omni temporé ob saltus, quos volatui aemulos extra aquam peragunt,
inter miracula zonae torridae numerati sunt, porro Echeneis Nauerates {lperuguïba
Brasilianorum) quae scuto suo verticali navibus adhaeret, quas per omnia maria co-
mitatur, Syngnathus Hippocampus, variae species generis Zeus dicti, Cotti, Scorpae-
nae, Pleuronectis, et qui alii pisces anomalarum harum formarum non raro piscato-
ribus ad Brasiliae littera in praedam cedunt; etiam Rajarum species plures {Nari-
N a ri, A iereb a , Jabubira, Jabebireté etc.) occurrunt. Vulnus vero, quod hae ve-
nenato suo infligunt aculeo (quemadmodum etiam in Pisonis historia legimus) incolae
curant superposita radice frixa Rhizophorae Mangles ( Ç aaparaibà), inunclione
etiam olei ex fructibus variarum palmarum, aut cataplasmatibus ex illo confectis.
Punctura Raja, ut mihi homo indigena narravit, qui ab hoc pisce olim punctus fuit,
inferiorem caudae partem contorquet, reliquo corpore simul varie agitato, ut tarn im-
pedimentum removeat, quod aculeum impediret applicari, quam applicitum profundius
adigat. Vulnus factum mox vehementes dolores causât, valdeque ardentes, qui plures
*) Nomina horum fluminum, ut ab incolis pronuntiantur, reddimus, quod ad formam latini sermo>
ms abtorta minus facile in Cörlis geogrnphicis inveniantur, et ejusmodi detorsione barbaries
Yocabuli non evitettir.
horas quandoque diem integrum durant, loco tarn rubedine quam tumore circumdato;
subinde febris etiam accedit,- rarissime tarnen ejusmodi punctio lethifera est.
Quum de maris piscibus infestis incidit sèrmo, moneor, ut aliquid etiam de Squali
speciebus (Tubaroês') Carcharia, Zygaena, quae non male malleum refert, Tiburone atque
aliis congeneribus referam. Observatum nempe ést, hos pisces non passim Brasiliae
littoribus adpellere, sed statas quasdam. quasi stationes observare; frequenlissimi
solent esSe prope insulam de S. Luiz de Maranhao dictam, item ad oras provinciarum
Saara, Rio Grande do Norte, et» S. Pauli, quibus löcis periculosum. est in mari Iavari.
E t pofëst forte universe dici, oras Brasiliae promontorioS. Rochi, quod maxime omnium
in Orientem procurrit, (latitudine austr.^50 28' 1 7 " , longitud. occ. a Par. 37° 3y ' 25" )
ad Boream sitas; parcius a piscibus invisi, quam ad Austrum positas, cujus reï causa
videtur, quod orae circa Para, Maranhao et Seara sint humiliores, amplisque, syrtibus
majoribus piscibus accessum difficiliorèm reddant, in australi vero plaga pro loco
qua sol jam versus Austrum jam Versus Boream vergit, aquae marinae jam versus
Boream, jam versus AuStrum agantur; constat vero, pisces itus reditusque suos ad
normam aquarum, quas incblunt, variare.
Quantum vero pisces vicissitudinibus mobilis elementi« afficiantur etiam inde col-
Ugitur, quod statas anni tempestates observant, quibus potissimum ad oras adnatent.
Notum est enim fluxus marinos in orientalibus Brasiliae oris directionem ventorum
sequi, qui mensibus Martio, Aprili, usque in Septembrem, inter Mesocaeciam
(O r .versus Sept.) -et Eurum (O. Mer. Or.) variant, a Septembri vero inMartium. (quam
anni tempestatem, quod pluviosa s it , hyemem dicunt) inter Arctopeliotem
(Sept. b r .) et alium ventum, cujus directio magis ad Austrum vergit, (Sept. Or. !A Or.)
alternant; Vehementiae vero ventorum ffuxuum celeritas est proportionalis. Ventis
Mesocaeci* vel Eiiro intermediisve flantibus fluxus maris in parte Promontoriö S.
Augustin! ad Austrum sita minores, quam in parte Boream spectante, ubi celeritas
a mense Junid, Julioque perpetüo crescit, vento Arctopeliote dominante. Ad sinum
Omnium Sanctorum (Bahia de todos os Santos) ArCtopeliotes matutinum fere sibi tempus
vindicat; Zephyroboreäs vero, qui ex terra continente spirat, vesperam noctem-
que sibi sumit. Cum itaque plerumque adverso flumine pisces nature soleant, manifestum
fit, tempus potissimum vespertinum nocturnumque mensesque aestivos (qui
cum nostris, quod sicci sint, etsi in opposito climate^ iidem habentur) maxime piscium
appulsui ad littora favere. Sunt vero etiam alii, qui non tarn in hac re ventos
observant, quam tempus, quo magis vadosä sunt littora, ut ova, quae ponunt,
solis fotu felicius excludantur, quapropter saepe fluvios etiam longo tractu adscen