sit singularium specierum in hoc piscium numero vitae ratio, quis nutriendi se modus,
quae inter illos amicitiae, quae inimicitiae obtineant, quibus artibus bella ge-
rantur, quibus proles propagentur, posterioribus observatoribus, quibus majus otium
erit, inquirendum reliquimus.
Eorum piscium, qui per ma gnam Brasiliae partem diffusi sunt, praeter superne
adductos P a cu et Curimata, nominari merentur: P ia u , Tar a ir a do R io (Syno-
dus Taraira) A ca ry , Pocom d, B a g re (Silurus Bagre), P ird (tamquam piscis war’
tE.oxyv, quum hoc verbo in idiomate brasilico piscis quilibet appelietur), qui ob
copiam et abundantiam multis locis et regionibus nomina conciliarunt, uti sunt P i-
ra -h y , P a cu -h y , P ia u -h y , Curim ata-hy; (in quibus vocibus adjecta vocula Hy
(aqua) significat, praecipuos regiotiis fluvios eOs pisces alere). Aliud simile nomen
est regionis Trahiras, quod contractum est ex Tdr a ir as.
Genus piscium non per omnem Brasiliam tantum, sed etiam per Bonariam,
Paraguariam, Guyanam, Columbiam diffusum Serraesalmonis est; et mihi quidem
videtur, speciem quandam hujus generis,-.in Brasilia communem (Piranha ordina-
ria ) in Paraguayo P alom eta, in Guyana P e r y vocari. Affinis huic speciei est
Serrasalmo albus Humboldtii quo auctore ad Orenocum Um ati, a Gumilla. vero
(O renoco Vol. III. cap.42) Quacorito, et abHispanis, qui quandam in eo cum'Caraiborum
gente similitudinem crudelitatis visi sibi sunt invenisse, P e x e Caribe vocatur. Omnes
hujus generis species ob ingluviem, qua carnes appetunt, me monent, ut nonnihil
de illarum historia commemorem.
Solent horum magnae societates, ut plura saepe millia sociorum numerent,. itinera
sua instituere, omniaque, quae forte occurrunt, animalia invadere. Os eorum
duplici dentium acutorum ordine armatum est ita arete compactorum, ut si. valida-
rum aeque ac latarum maxillarum ope comprimanturj omnia tarn facile, quam
novacula pilos, discindant. Refert certe Gumilla loco supra laudato, Indos Quirru-
bas has maxillas cum suis dentibus in forficum speciem aptare, quibus occisorum
hostium capita abscindant; hinc etiam piscis nomen apud Brasiliae indigenas impetra-
vit: Piranha, quod piscem secantem, seu, quemadmodum Lusitani loquuntur, P e ix e
Tezoura significat. Quae quidem arma incredibili voracitati et sanguinis siti con-
juncta piscem hunc fluminum, quae incolit, tyrannum longe maxime formidandum
reddunt;. nec enim raro contingit, ut si quis bos, vel tapirus, vel aliud majorum
animalium flumen ingressum in ejusmodi piscium societatem incurrat, mo-
mento devoretur, quovis pisce forte nonnisi bolum unicum decCrpente,* quo tamen
fit, ut minori, quam sit credibile, tempore ex toto animali nihil nisi sceleton super-
sit , pelle, carnibus, intestinis absumtis. Visus est bos flumen nonnisi 3o vel 40
pedes latum potaturus ingressus littus oppositum attingere non potuisse, nisi forma
sceleti semimortui. In rem suam utuntur hoc pisce populi ad Orenocum incolen-
tes, Guaraünos dicti, qui ut Gumilla refert (1. c. I. cap. 14» p* 314» versionis
gall.) mortuorum suorum sceleta in corbibus memoriae servant; hi noctem unam
cadavera in flumine suspendunt, postero die sceleta quam optime mundata educturi.
Animalia harum aquarum accolae, quasi experientia docta, cavent sollicite, ne
aquam potatura moveant aut turbent. Equi vero canesque siti coacti aquam quo-
dam loco vehementer commovent, aufugiunt dein, allectis in hunc locum Piranhis,
potaturi jam alibi securius ; quodsi vero ab ejusmodi pisce deprehendantur, non
raro labia-perdunt, mordicus ab illo ablata; quo etiam astu sese canes et equos a
crocodilis defendere constat. Quin etiam in fugam acta animalia hostes hos aqua-
ticos verentur, quod inprimis de Hydrochoeri Capivara notum est, quae celerri-
mum cursum sistit, quum primum timet, ne motu suo voraces Piranhas alliciat.
Ita piscis hic ipso crocodilo terribilior est , qui quidem ipse nec lorica sua contra
Piranharum tutus est morsum. De sola lutra brasiliensi,. quae sub longo suo villo
denso vellere minorum pilorum tegitur, fama fert, ab ilia Piranhas in fugam agi.
Olfactus his piscibus insignis est, quo fit, ut procul sanguinis carnisve in flumine
forte praesentis odore alliciantur. Primus, qui hujus rei meminisset, quantum ego
quidem sçio, Gumilla est {O renoc. Vol. III. c. 42.), qui ample de Piranhis locutus
est, quamvis nonnihil fabulae admiscuerit; dicens, posse hominem incolumem inter
illas natare, si nulla parte Corporis quid quam sanguinis aquae misceat, quo sanguinis
in pisce sitis accendatur. Contra quod faciunt, quae Dobrizhofer (de Abipo-
nibus I. p. 370») refert, qui dicit, novisse se duos milites hispanos, qui nantes
in flumine nantes equos sequebantur, perfectissime eviratos a palometis. Verum
tamen est, sanguine carneve aquae admotis, cui Piranhae insunt, voracitatem horum
animalium vehementer excitari; ipse ego vidi Indum domesticum ex meo comita-
tu, minus caute in eundem locum quum reversus esset, ubi paulo ante gallinas quas-
dam occisas. eluerat, a Piranha digito prehensum, dimidium ejus articuli extremi
mordicus perdidisse. Notum etiam est, sanguine haec animalia ita incitari, ut vel
in suam speciem saeviant, quanquam et hominem et animal quodvis nulla praevia
irritatione invitati passim invadant; imo lacinias panni rubri avide prehendunt, et
hoc modo facile capiuntur, quod ipse in lacubuS ad flumen S. Francisci prope Sal-
gado et Malhada saepius tentavi. Gratulandum tamen est incolis earum regionum
quod hoc piscium genus rapidos fluvios non amet, sed recessus sinusque, et stagna
(piaer&t, ubi aqua pigrior est, quo illorum instinctu usi evitare illos possunt facilius.
At vero exundantibus fluviis atque per interiöra terrae diffusis, quum pisces generis om