maceratus: p irà êm , cum farina mandioccae in mortario contusus et commixtus,
farinam aemulans grossam: pirà passdca audit. — Quod ad advenas ex Europa
eorumque successores attinet, illi quidem tam in piscium captura, quant in illorum
usu communiter méthodes europaeas adhibent, qua in re multum tamen pro loco-
rum varia ratione variatur. His fluvii eximiam quotannis messem largiuntur, nu-
merosiorem tamen lacua et piscinae secundum magnorum fluminum ripas ubique
fere obvii. Jam hos pisces sapidiores omnes nominare nimis longum foret, quam
ob causant in iis acquiesçant afTerendis, qui gregarii degentes, pariter. ac Harengi
nostris in ntaribus, magno numéro simul capti in communem usum cadunt. Quorum
quidem praecipuï sunt sequentes: H Guarûpa piscis marinus, mihi non vtsus,
qui ad oras Provinciarum Porto Seguro, Espiritu Santo et ad insulas Abrolhos
dictas, capitur, salitus siccatusque halecum instar in commercium venit. 2. Tmnha
{Atherina brasiliensis), cujus non minor copia ad oras maritimarum regionum capitur
3. Piraracd (Sudis Gigas), qui praesertim borealiorum Provinciarum fluvios
incolit, et siccatus incolarum commeatui servatur. 1 P iq u ira , pisciculus quidam
nondum rite descriptus, primis anni mensibus ingrueqtc novilunio fluvios Pro-
vinciae Matto Grosso tôt tantisque gregibus adscendit, ut illarum regionum accolae
corbes per vada dispositos facili negotio illis repleant, qui dein pisciculi igni expo-
siti limpidum adeps largiuntur, olei loco et praeparandis cibis et nutriendis lam-
padibus idoneum. Pariter et pisces minores pro adipe decoquere aliis in locis mos
est, e. g. in deserto Bahieqsi, secundum fluvium 8. Francisci prope Soroà, qua
piscinae piscosissimae late patent. — Supremus ipse Brasiliae magistrate de varns
locis tam maritimis quam mediterraneis piscatui aptandis solicite fuit, qualia sunt
e.‘ g. ad Chaves et Monforte in insula Marajb, quibus magna piscium horum copia
capitur. Etiam monasteria quaedam piscandi juribus gaudent. In flummibus
Solimoês et Rio Negro dictis piscatus publica auctoritate institutus est, quo pro-
videatur excubiis ad provinciae limites positis, ibidemque piscis Pirarucü salarii
loco inter eos qui rei publicae serviunt distribuitur. Capitur is praecipue, quum aquae
sunt humiliores, quod quidem tempus omni piscatui, qui in continente exercetur,
est opportunissimum. Omnis piscatus décima pars a piscatoribus aerario redditur,
numerata publicanis pecunia.
Haec quidem de piscibus in genere et de piscatu in Brasilia exercito di-
cenda habui. Quae sequuntur, cl. A gassiz studio conscripts, de piscium, quos
delineàvimus, forma et structura tractant.
Memoriae Joa. Bapt. de S pix.
Postremum opus itinerum nostrorum socii cum publico communicator! duplici
nos officio satisfacturos opinati summus, tam erga pie defunctum, quam erga relictos
ejus amicos, quibus ejus labores litterarii cordi' fuenint, si quaedam de illius vitae
historia praemitteremus, iconemque, vultum illius non inique referentem adiice-
remus. ’
. . f ----- -------- y. 4. oux. iy u i , uumisiciun, aa /uscnam
fluvium, principals olim Bambergensis urbecula, patre chirurgo solerti, nec
ignobili, qui tamen mature praemortuus filiolum soli matri educandum reli-
quit, foemmae industriae, quae natione itala omnes patriae suae igniculos in filium
suum transfudisse videbatur. Primis litterarum rudimentis puer Bambergae in
seminario Aufseesiano instructus est, ubi etiam scholas Gymnasii frequentavit,. ex
quo demum ad Universitatem, quae turn temporis adhuc Bambergae florebat ,
transut; in qua Doctoris Philosophise gradum obtinuit. Discessit postea Herbipolin in
seminario Clericorum praeceptoribus bonis Theologiae daturus opcram, quod piae
matris votis dedit ; et quum hujus doctrinae propedeutica tractabat, philosophica phi-
mlogicaque magnis animis aggressus, interna tamen quadam vi vehementer his, quibus
destinatus erat, studiis eripiebatur. Harmoniam per universam naturam diffusam
demiratus yiolentis quibusdam stimulis ad universam historiam naturae rapiebatur,
ad Anatomiae praecipue Physiologiaeque studia, quae princeps cre,atoris opus in
corporea najura, hominem, homini patefaciunt. Ita factum est, ut, relicts Theo-
logia, nunc totus m Medicinam incumberet, in qua etiam anilo 1807 supremam
lauream adeptus est; obtinuit etiam a Rege Bavariae Maximiliano Josepho non solum
hcentiam, quo sibi ampliores in anatomia cognitiones compararet, exteras petendi terra
s , sed etiam sumtus necessarios. Gavisus Parisiis est consortio virorum illustrium
Cuvieri, Geoflroi S.Hilaire, Blainvilli, aliorumque, et usus praeterea, quae Parisiis
et copiosa sunt et longe instructissima, Museis, in id praecipue animum intendit,
ut formas ammalium diversissimas in systems quoddam refcrret, earumque evolu-
tionem quasi geneticam ope systematis cerebralis nervinique scrutaretur. Hue om-
nem suum conatum, omnia sua studia conferebat, et ut erat vi magna imaginandi
praeditus, gradus organismi animalium praecipue secundum formas capitis sceletique
nman conatus est. Quern in finem etiam oram Normandiae maritimam, ac Italiam
omnem usque Neapolin peragravit, tam ut maritimorum animalium sibi notitiam
uberiorem compararet, quam ut et animum suum artis humanae sublimissimis
openbus pasceret. Quas noctes ad pedem Vesuvii et inter veteris Romae reli-
quias consumebat, Dantei praecipue lectione condiebat, poetae sublimis, qui animum
Ulms protundis de omni rerum natura ideis implevit.
Monachium ex hoc itinere redux amicus noster Academiae scientiarum adiunc-
us renuntiatus est, quo quum fungeretur munere, scripsit historiam omnium sy