fere symptomata parit: mox a peracto veneficio pisces inquietari, passim superficiel!
petere, editis ore poppysmis, vel tentatis saltibus fugam ex inim.co element»
conari tardius, branchiis largissime biantibus, in utramque partem nntantes, oblique
primum aqua emersi, denique omnino supini, atque motus impotes in super-
ficiem emergere. Quod si pisces vi veneni diutius expositi relinquantur, omnino
pereunt; mature vero aquae purae inject! vires récupérant, et vivere pergunt.
Caro vero hoc modo captorum piscium sine noxa comeditur. Rectores Brasihae,
bene gnari, hac pisoandi ratione non stagna tantum lacusque, sed fluvios etiam
piscibus exhauriri posse, illam subditis interdixerunt, sed haec mandate non rndi-
genae modo, sed europaeo sanguine prognati pluries négligent. Methodus haec
pisces veneno petendi et Ethnographorum et Physiologorum observât,one digna vi-
detur. Hierum, quod non in America sola sit in usu, sed etiam in India oriental.,
in Insulis maris pacific!, circa Madagascariam, paucis: in omnibus regiombus tropi-
cis ab hominibus morum cultura carentibus adhibeatur, qui tarnen parum, quae
morbis pellendis conducant, quove modo in corpus humanum agent, nosse curant.
Physiologorum vero maxime interest, ut sectentur, quale systema corporis am-
malis his venenis potissimum afficiatur, et quibus denique principiis chemieis in-
toxicatio sit adscribenda. Nos quidem in illis piscibus, qUos Indi Hurae crepitan-
tis lacté et Bailleriae asperae succo ceperant, quod jam descripsimus phaenome-
non, branchiarum scilicet velocem et agitatum motum, et indem nimis dilatatam
observavimus, et in interemptis cor venaeque capitis sanguine ultra modum tur-
gentia sunt reperta. Ego tarnen phocul absum, ut existimem, solam hane in systema
vasorum sanguineorum agentem vim subitaneae mortis causam esse, sed illam
inimica in systema nervosum actione perfici persuasus sum. Caeterum mihi
est verosimillimum, plantis his ichthyoctonibus, quae ad varias easque divers,ssi-
mas familias pertinent, diversa ine3se principia chemica, quorum vi pisces pereant;
id quod jam experientia oompertum habemus, quum alia ex Euphorbiaceis, alia e
LeguriSinosis alia e Sapindaceis chemica arte educta sint elementa. In Euphorbiaceis
quidem intoxicatio forsan pendet a principiis nônnullis sibi invicem subtiliter mixtis:
oleo plus minus volatili, résina acri et substantia quadam alcahna, cujus vestigia,
ut alia sileam, in Hurae crepitantis lacté cl. Boussingault et Rivero detexerunt
(Ann. de Chim. et P h y s. Vol. XXVIII. p. fi3o.). In Sapindaceis aliud elemen-
tum praeest, quod frater meus e medicamine quodam brasiliensi, Guarana dicto,
e Paulliniae, quam sorbilenf nuncupavi, fructibus praeparato chemica arte elicuit
(K ä stn er, A rch iv, Vol. VII. p. 266.), ipsi Guaraninum dictum atque sic dicto Ane-
monino prae aliis proximum. Hoc quidem subtilissima portione propinatum non
pisces solummodo sed etiam lepores aliaque mammalia et columbas enecavit. Pariter
in Menispermeis illud elementum, cui Picrotoxino nomen Chemici indiderant,
et in Strychno aliud, Strychninum dictum, piscibus lethalia esse constat. Quod
vero ad Leguminosas et Cruciferas attinet, plantas caeteroquin principiis deleteriis
orbatas, sane mirum, plures illarum species piscibus tarn esse inimicas, quarum
quidem "vis in oleo quodam essentiali atque in principiis amaris extractivis, ad ean-
dem cum s. d. Cytisino seriem referendis, posita esse mihi videtur. In Thyme-
laeis, Compositis et Myrtaceis pariter oleum acre, in Solaneis principium alcalinum,
in Bignoniaceis, Apocyneis, Sapoteis, Lobeliaceis partes extractivae et gummire-
sinosae lethalem in pisces vim prae se ferre verosimile est. Sed missa jam haec
faciamus, quae ulterius Chemicorum Studium illustrabit, et ad aliam quam pertra-
ctandam nobis sumsimus materiem progrediamur.
De usu scilicet jam nunc paucula mihi sunt dicenda, in quern Brasilienses,
quos descriptis modo artibus ceperant, pisces adhibent. Quod vero ad Autochtho.
nas attinet, hi, in diem vivere sueti, omnes, quos forte ceperint pisces parum
curant, nec nisi, rejectis reliquis, eum numerum reponunt, qui sibi suisque illo
die sufficiat. Fit vero quandoque, ut etiam de commeatu cogitent, longiori forte
instante itinere; et turn quidem exenteratos primo pisces, et, ubi sal muriaticum
notum est, hoc intrito, salitos ad solem vel ad ignem siccant. Sunt etiam, et in
his Miranharum gens, ad superiorem Yupura fluvium degens, qui muriae loco ci-
neres clavellatos adhibent, e cineribus arborum, quas lingua in Brasilia communi
s. tupinamba K u ky ra - ib y ra i. e. salis arbores (variae sunt Lecythidis species)
dicunt, parare solent. Quum ad solem siccandi sunt pisces, illos filis acu trajectis
suspensos pluribus diebus continuis ardentissimis solis radiis exponunt. Filum
ejusmodi cum suis piscibus lingua tupinamba P ira - apitdma vocatur. Quodsi vero
igne siccari pisces placuerit, machinamentum ex tigillis construunt {Girao) , duos
circiter pedes supra terram elevatum, in quo pisces in proprio adipe assant. Turn,
quantum satis est coctos magnis foliis involutos in summitate mapalis, ubi fumus
exit, suspendunt. Miranhae foliorum loco vaginas plantae cujusdam, quae incolis
Pacova Sororoca dicitur *) in usum vocant. Persuasi sunt praeterea, nescio, an
recte, plerique hi homines, exsiccationem turn demum probe fieri, quum omne
machinamentum accurate quatuor mundi plagas respiciat. Caeterum notatu dignum
videtur, Indos e Tupinorum gente multiplici arte pisces pro esu präeparare callere,
et fercula divevsis nominibus salutare; ita piscis frixus: pira - p ir y r ic , omnino
assatus: pira-m ixlra^ leviter tostus : pira caem , sale conditus: p ira y u k y r a p o ra ,
*) Est Urania amazonica, Mart., maxima in Brasilia stirps e Musacearum familia, ab alia specie ma-
dagascariensi praecipue distinguenda arillo fibroso rubro, nec coeruleo.