DE
INSECTQRUM IN AMERICA MERIDIONALI
H A B ITA NT IU M
VITAE GENERE, MORIBUS AC DISTRIBUTION^ GEOGRAPHICA
OBSERVATIONES NONNULLAE.
U t ii, qui animantia adhuc incognita explicare sibi proposuere, aut vastam cognitorum copiant, diflicillimam per-
spectu, simili bus collectis, in certos ordines digerere student, laudandi, ita ii etiam, qui in mores vitacque genus
animalium inquirunt, laude digni sunt, et quidem eo magis, quod pauci tantummodo in ea re opérant collocant.
Cum ars systematica formas secundum ipsarum Organisationen! nobis ante oculos ponit, et admirari nos
cogit subtiles varietatum gradus in formarum innumerabilium structura, quas creare placuit summo rerum auctori
— in descriptis moribus animalium imaginent splendidam vitae jucundissime et vividissimc labentis videmus, cujus
inanis forma est organisatio ipsa. Talis est enim vita cum organisations comparata, quale factum cum facultate
una repetita comparatum, perfectio cum vi et flarama cum materia combustibili.
Eam autem, quam modo indicavi, operam insectorum classis (singularis fere et distincte a ceteris ani-
malibus separata creatio, ita ut quaecunque in ceteris animalium formationibus mira et varia occurrunt in ea
inveniantur) jam omni tempore experta e st; non omnia tarnen inse'cta eodem modo.
Plurimis enim ejusmodi observationibus de iis, quae in Europa repçriuntur, accurate edocti, desideramus
adhuc cognitionem eorum, quae externarum terrarum sunt, itaque etiam eorum, quae in America tropica gignun-
tur, — quod quidem eo aegrius ferendum e st, quia natura in bac ipsa terra in procreandis plurimis formis et
iis quidem miris, et pulcberrimis et deformibus elaboravit, quae, ut humani ingenii praeclara opéra, ad se nos
omni vi attrahunt. Quis enim non sentiat, vitam eorum animalium, quorum ipsa corporis structura singularis
cujusdam ideae manifesta indicia habet, permiram et egregiam esse debere ?
Quare baud alienum putavi, hujus operis initio brevem earum observationem conspectum praemittcre
quibus hoc desiderium expleatur.
Constat, ut omittam, quae vetercs scrip tores de vitaé gcnere meridionalis A mericac insectorum saepe vi-
tiose observata tradiderunt, (quae tarnen in singulis ordinibus enumerabo,) Lacordarium, qui inprimis geographicas
rationes ubique in oculis habuit, de Coleopteris*) et Lundium de Formicis**) illius immensae regionis multas casque
egregias observationes edidisse. Quae ille de Brasiliae insectis observavit, partim confirmare, partim augere possum
iis, quae Francogallus quidam notavit, qui per plures menses in >vico Bananal in conliniis Provinciae Sebastiano-
politanae versus Paulinam comnioratus, ibidem quam plurima insccta observavit, collegit, atque in Europam allata
in catalogo sat amplo enumeravit.
*) Annales de sciences naturelles, toni. 20. pag. 185. sq. tom. 21. pag. 149. sq. Nouvelles Annales du muséum
d'histoire naturelles tom. I I. pag. 36. sq.
**) Annal, de scienc. natur. tom. 23. pag. 113.