tus obtegunt, omnia comedunt, et tune alis completis instructa in arbores adscendentes ibi per dies nonnullos immobilia
permanent, cibumque nullum appetunt. Tandem nocte peregrinationi accomodata luccnte luna agmen movent
et omnia abeunt ; incognitum tarnen quorsum se vertant, regiones ad b or Cam sitas petere verosimile est.
Rarius Bonariam, frequenter Paraquariam infestant. Azar. 1. c. p. 218. seq. — Frequentissima, dicit bonus Dobriz-
hofer, et propemodum annua Paraquariae calamitas sunt locustae (Abiponibus Aorkui) visu horridae, vastique corporis,
nam medium digitum longitudine excédant. Infinito carurn agmine propinquante terrifica caligo ex ultin o
horizonte erumpit, sol obnubitur, lux vel meridiana obscuratur, nubem atram, nimbo, turbine, fulminibus praegnan-
tem imminere jurares. — Ubi consederint locustae, agros frugibus, arbores foliis, campum herbis, et quod inde
consequitur, homines juxta ac bestias pabulo spoliant 5 sobolcs quum reliquunt, numerosissima stragem alterum in
annum continuât, miseriasque auget. — Abipones malunt locustas vorare, quam demergere, vel cremare. Hinc
illas advolantes, quotquot possunt, ex aëre humum deturbant virgulis longioribus, iisdem seu verubus affixas lento
igné assant, vorantque eadem, qua nos perdices, vel ficedulas aviditate, non promiscue tarnen omnia, foemellas
siquidem solas pro esca sibi deligunt, masculis rejcctis. — Piso memorat (1. c. p. 285. seq.) magnam Phasmatis,
ibi Arumatià dicti speciem tremorem excitare in toto corpore, si hominem feriat aliquem, qui manibus earn premit.
Dolorosus ille tremor sedatur facile radicc Rhizophorae Mangles £ arti affcctac applicata , turn quoque inunctione
olei fructuum palmae Vrucuri dictae. Illius Phasmatum proprietors autorum recentiorum nullus mentionem facit,
quare pro dubia habenda; forsan, e cl. Martii sententia, quae bonus Piso de insecti Arumatià maligno ictu narrat
ad Rnjarum, piscium, historiam referenda sunt, oblivione autoris animalciilo tribute, quod inter innocua nunc habetur.
Bonus Piso multa fabulosa de Mantidis specie brasiliensi, Guayara dicta profert, quae eo affirmante in
plantam ejusdem fcre viriditatis et tenuitatis, duarum palmarum magnitudinis transformetur. (1. c. p. 316.) Jam
Pigafettam, magno Magellani qui cornes fuit, de folio quodam animato scripsisse constat, neque dubîum Mantidciu
quandam esse intelligendam.
In provincia Maynas secundum fluvii Maragnon ripas sylvestres vel in solo paludoso multos Termites
inveniri, aedificia maxima construentes, et animali Pintumama (Mymecophagac didactylae Linn., speciei
sui generis minimae) nutrimento inservientes cl. Poppig auctor est in Fror. Notiz, vol. 32. pag. 148. Piso
(1. c. p. 291.) termites et formicas confundit. Alatas Cupid apteras Tapiai nominari dicit. — De Termitibus
Paraquariae conf. Dobrizhofer 1. c. p. 373. seq. A Quaraniis Izau vocantur, non humanis corporibus, sed aediliciis,
quae subruunt, formidandae. Sub templis, sub domibus quikusvis immani labore cuniculos agunt ; per sinuosos
maeandros terrain altissime cavant, glebamque effossam, ut corpjpre viribusque valent, foras evehunt. Alis subinde
succrescentibus, quoties nimbos densiores praesentiunt, quaquaversus turmatim avolant, sed eadem, qua Jcarus,
olim infelicitate pereunt. lila porro terrae spiramina, per quae commearè prius formicae consuevcrant, praccipitem
ex aqua imbrem admittunt. Hac formicarum specus inundatur, terrae aedibus substans exeditur, pilae ligneae,
queis murus, tectum trabesque sustentantur, labant primum, et nisi cas actutum fulcias, cum domo procumbunt
denique. Non rarum hoc Paraquariensibus spectaculum.
De Paraquariae formicis adjungimus adhuc quae bonus Dobrizhofer 1. c. p. 372. seq. memorat. Formicarum
turn repentium, turn volucrium ut plurhnae sunt species, sic incredibilis per Paraquariam omnem multitudo.
Strictim memorabo praecipua, mihique mugis comperta. Formicae ab Abiponibus Oéhega, a Quaraniis Tain nuncu-
pantur, quamvis earum species singulas singulari quoque vocabulo distinguant. Formiculae omnium minutissimae ,
rubri coloris sunt pessimae, mordacissimaeque. Ut magnes ferrum, sic. illae saccharum, mel, et quidquid dulce
appetunt, diripiuntque. Rerum ejusmodi penum adversus istas tueri ut queas, astu opus est ac saepe ingenio.
Jix dulcium esu bilem augent suam, et veneno exquisito pollent. Cuti, ut primum insident, ictu acerbissinio pu-
stulam imprimunt in plures dies cum dolore duraturam.“