Car. de Martius Lectori salutem!
C um S pixio viro nobis amicissimo per Brasiliam iter facientibus imprimis necessa-
rium nobis visum est, varia naturae miracula in illis terris exuberantia aequis ocu-
lis perlustrare, eo consilio, ut reduces omnium Brasiliae rerum naturalium univer-
sam quasi imaginem exhibere, et quid ferat ilia tellus, quid ferre recuset quibusve
formis polleat accurate enarrare possemus. Cui quidem negotio summa nobis cura
et, ut ita dicam, improbus labor eo diligentius fuit adhibendus, quod Brasilia tunc
temporis fere inaccessa paucis hominibus Europaeis cognita jacebat. Itaque vel iis
animalculis, quae Insectorum s. Articulatorum nomine nuncupantur, ibique et multi
t„udine et eximia formarum varietate colorumque splendore atque mirabili diversa-
rum metamorphoseon ordine naturae scrutatores aeque delectant atque exercent,
animum advertimus. Quorum quidem colligendorum eo frequentior data nobis fuit
occasio, quo major illorum copia in Brasilia est, quorum alia per humum repunt,
alia denso agmine per aquas natant, aut pellucidum aerem pervolitant, turn colo-
i’um varietate turn gemmeo quasi nitore oculos allicientia, alia, levis et protervus
popellus, per arborum folia et balsameos flores vagantur, unde viatorum aures
rauco atque unisono cantu obtundunt.
Sed regiones illas nobis obeuntibus ea difficultas oborta est, quod in tanta
tamque varia naturae ubertate, qua Brasiliam plurimis orbis terrarum plagis ante-
cellere nunc satis notum est, omnia, quae nobis se obtulissent, non solum colligendi
sed rite etiam perscrutandi saepe otium deesset. Nihilo tamen secius ex omnibus
Brasiliae provinciis, quas inde a tropico Capricorni usque ad lineam Aequatoris et