doboneim tres species conscrvori dicunt, Amcricae mcridionali indigenas. (1. c. p. 6. f. 3.) Cl. Spix et Martius observant,
haud rarissimc Scorpionis ictum mortem intulisse, prnecipue in regione. Prpvinoiae Min arum Sertdo dicta,
qua omnia animalia, etiam scolopcndrae et araneae, subtiliorc veneno turgeant. (R. II. 524.) Item, in diversis
regionibus eadem animalia veneno poliere nunc mitiore nunc acutiore, cl. de Humboldt auctor e s t, tradens Scor-
pionem quendam, prope Cumanam occiirrentem, ardue distinguendum esse ab illo, qui insulas St. Trinitatis, Ja-
maicam et terram continentem prope Guayaquil et Cartagena la nueva habitat; attamen priorem S. europaeo vix
esse terribiliorem, alterum vero periculosissimum, veneni effectu S. (Butho) occifano comparandum. Si in urbibus
Cartagena la nueva et Guayaquil quisquis a scorpione compungitur, statim vox deiicit,. rigorque linguae saepiüs per
horos 12 aut 15 óbservatur. (R. edit. germ. vol. 4. p. 97.) De Thelyphono próscorpione Latr. cl. Pohl et Kollar
memorant, cl. Nattercr in Brasilia unicum exemplum in regione Sertdo de Cuyaba dicta invenisse. Orificia veneno
educendo accomodata nee palpis, nee mandibulis instructa inventa esse. (1. c. p. 6. f. 2.) — Thelyphoni pariter
ac .Phryni ab colonis et aethiopibus veneni causa valde timentur.
Inter molestissima pcregrinatoribus animalcula Ixodes referendi qui maxima copia passim apparent et tor-
mcntuni maximum inferunt. (Horum Barrère mentionem fecit 1. c. p. 204., Piso 1. c. p. 289, nomine Jatelucu.
Perniciosa, inqüit Dobrizhofer 1. c. p. 370. seq., inter insccta haud inlimum locum meretur bestiola, quae ab His-
panis Garrnpata, a Quaraniis Yatebi'i, ab Abiponibus Coérèl appellatur. Garrapata (seu ricinus) paraquariensis
lentem magnitudine aequat, interdum superat. — Dum ex quacunquc corporis regione sanguem rostro sorbet,
pruriginem ciet, ardoremque permolestum, quem tumor sequitur, ac sanies quatriduum saepe, saepe diutius mana-
tura. Ulcus vero vix duas intra hebdomades persanabitur. Campi et prae campis sylvae ab hoc et homini et bestiis
infesto insecto insidentur. — Tormentum, quod Carabatos inferunt, cl. Spix et Martius locis pluribus describunt.
Per niillia supra frutices et graminum culmos subaridos agglomerati motu levissimo in hominem transcunt, et citissime
per 'vestimenta in omne corpus diffusi, pruritum intolcrabilcm, inflaiumationes, inimo glandularum, praesertim
inguinalium, tumores et nervorum ad systema genitale pertinentium morbosum erethismum causant. Fumigationi-
bus et lotionibus cum lixivia, decocto herbae Nicotianae et spiritu vini delcntiir. (R. I. 173. 296. II. 457. 458.
III. 950.) In Brasilia, nobis auctore cl. Martio, prae aliis terris mediterraneae Provinciae: Minas Geraè's, Bahia,
Goyaz, Pernambuco hac invisa peste laborant; S. Pauli provincia, praesertim qud Austrum spectat, ea immunis
e st; in provineiis septentrionalibus Ixodis locum saepe tenet alia bestiola incolis Mucuim dicta, de quo loco nobis
sernio erit._; Cl. Pöppig in Provincia Maynas tres Ixodes species, Garrapatus seu pedes ungulatos. ibi dictas observavit.
(Fror. Not. vol. 33. p. 103.) Eo teste in Peruvia et prope Egam in Brasilia tormentum fere intolerabile
afferunt. Regmim chilense et Andium peruviensium regiones maxime elevatae felix sunt Americae tractus, in quo
Garrapatas aut omnino desunt, aut eae solummodo species occurrunt, quae ab homine abhorrent ovibusque tantum
insident. Insulae Indiae occidentalis, et Bonaria ab illis valde infestantur. (1. c. vol. 35, p. 119.) — Cl.-Pohl et
Kollar duas hujus generis species dcscripserunt et iconibus illustrarunt: I. americanum Linn. 1. c. p. 10. f. 6. et
ƒ. crenatum Koll. pag. 11. f. 7. —
Erythraei aut Trombidii species quaedam, Mucuim vocata, in graminibus vegetis degens, cupidecutem petit,
qua punctulum fere inconspicuum coccincum refert. Rostrum tongum infigit, et pruritum intolerabilem concitat.
Lotionibus spiritus vini deletur. (Spix et Mart. R. III. 950. 1005.) Praesertim in regione paraënsi copiosa, in
Brasilia australi rarior occurrit, et ibi ori et palpebris mulorum sese adfigit. — Eandem specicm, prope Egam
copiosissimam et imprimis hominem aggredientem memorat cl. Pöppig. In Provincia Maynas Isahco vocatur. (1. c.
vol. 35. pag. I I 9.) Species affinis aut eadem in sinu hondurensiN provenit, et in litore, quod a Mosquitos nomen
gerit, ibique Doctor nominatur. In insula Martinica animalculum praeccdentibus affine progignitur, quod Béte rouge
dicitur, et ulcera saepius tam periculosa causat, ut membra amputare necesse sit. (Kby 1. c. vol. I. p. 113.) Animalcula
ab Hispanis Aradores dicta, quae cl. Humboldt memorat, (R. edit. germ. vol. 4. p. 212.) sine dubio prae-
cedcntibus affinia, certo Acaridibus adscribenda. Molestissima sunt, duni praecipue digitorum articulis e t manus
dorso sese infigunt. Ea infuso foliorum fruticis cujusdam TJzao dicti, verosimiliter Siliquosarum familiae adscri-
bendi, delere Indorum mos est. — In Paraquaria homines nonnunquam morbo laborant, quasi scabiei simili, dum
cutis singula pustula insectum albidum pulicis magnitudine procreat, quo, feminarum industria acu extracto aeger
convalescit. Cl. Azara, qui hujus rei nobis auctor e s t, notat, insectum non coitu propagari, sed e humorum
morbosa mixtionc proceari videri. (J. c. p. 217. seq.) PI*.Ulloa refert, Acarum coccincum in regione Popayan
tumores magnos immo mortem causare, si in cute obteritur. Indi aegrum primo merbi signo supra ignem ven-
tillant, e stramento aut gramine factum. (Kby 1. c. vol. 1. pag. 143. Conf. Hist, gener. des voy. Par. vol. XIII.
1756. pag. 374. da hoc Acuro, Coy. aut Coyala diet».) _ Tromlidiim tmetorium Linn. Surinam! ad tingoudum
adhiberi dicitur. (Kby. 1. c. p. 358.)
M YR IA PO D A .
Scolopendras etJulos Piso nomine Yapuruca comprehendit, memorans, priores summopere esse venenatos (I. c.
p. 286.) „Scolopendra, inquit Dobrizhofer, Hispanis Cientopies, Quaraniis Yapeuzà, Abiponibus Kapalkatai, corpus
habet teres ac cylindricum, spithaman*.longuin , geminum viri pollicem latum, cortice duriusculo, qui ad cartila-
gineum accedit, cinerei colons tegitur, a capite ad caudam pedibus scatct. (Bonus vir hie Julum maximum Linn.
descnbit, dum sequentia inScolopendrae speciem magnam quadrant.) Virus serpentino propemodum par alit, morsu-
que suo u t doloris, sic periculi multum créât. Post annos 18 jam in Paraquaria exactos vidi denique et sensi
solo mihi nomine prius notam bestiam. Indi hanc pestem per domos, per campos, ac fluminum ripas a se saepe
videri, semper ob veneni perniciem reformidari uno omnes ore fatebantur.“ Scolopendra morsitans Linn., testibus
Pohl et Kollar, Lusitanis Craja, Brasiliensibus Japuruca, (Lithobii nostri instar,) in terra, sub côrticibus, ligno
putrido, saepius in domibus occurrit, et a gentibus quibusdam barbaris comeditur. Si mordet, e rimula ad margi-
nem mandibularuin superiorem venenun* effluit,quod ictus Scorpionis instar inflammationem vehementem et dolores
accrbos concitat ; vulnus iisdem remediis ac Scorpionum, nempe oleo inunguendo et cataplasmatibus e Iuto humido
confcctis sanatur. (1. c. p. 7. f. 4.). — In Peruvia occidentali Scorpiones et Scolopendrae non cognosci cl. Pöppig
assent. (1. c. vol. 31. pag. 328.)
C R U S T A C E A .
CI. Spix et Martius in sylvulis coenosis Rhizophorae Mangles ad ostium fluminum praeter Cancrum
Uçam et alios etiam Cancrum marinum, quem Camardo dicunt, (Palaemonem Guaricurù Fabr.) invenerunt, qui
ab incolis ob saporem amoenum crebro comeditur. (R. II. 689.) — Piso nomine Guiamaiagu pisccs plures vene-
natos memorat, quorum tutum antidotum Cancri nonnulli, Grapsi generi adscribendi, Aratii Brasiliensibus dicti
praebent. llli ad fluviorum ostia limosa, in arborum truncis latitant, ubi Ostreis ct Mytilis insidiantur. Ex his
unus contusus, et e vino citra moram assumto veneno, nam ante horas quinque aut sex lethum saepe infert, pro-
pinatus, per vomitum virus exturbat. (1. c. p. 299.) Idem autor.varias species comestibiles memorat copia maxima
ad litora occurrentes , quae usui quotidiano omnibus maris accolis sunt'; e. g. Guâia - Guaçu, Guàia - Apard, Ctrl,
U g a -ln a , Cunur&t Maracoani, Guanh&mi, Potiquiquiya. (1. c.' p. 75. seq.) Cancer V g a , ruricola, comestibilis!
in agmina numerosa congregatus prope Sebastianopolin et alibi in maritimis degit. Arenae vadorqm foveolas in-
fodit, indeque, dum maris recessu litora siccescunt, exit, victus quaerendi causa. (Spix et Mart. R. I. 138.)
Reliqua, quae autores de Crustaceorum americanorum vitae ratione et moribus tradidcrunt heic omittimus et ad
Herbstii libros benevolum lectorem amandamus.
C U R A E P O S T E R I O R E S .
Plagulis praecedentibus jam typis expressis commentaries accepimus, qui dicuntur: Nouvelles Annales du
muse'um d’histoire naturelle, tom. II. Livr. I. Juin 1833. Paris, ibique invenimus (p. 35. seq.) novas cl. Lacorda-
rii observationes, in insecta Guyanae gallicae, quarum nonnullas prae ceteris memorabiles eligimus, quae cum aliis
vel iterato studio e diversis autoribus depromtis vel antea oblitis uncis inclusis addere instituti nostri ratio sua-
dere, immo postulare videbatur. Guyana franco - gallica, teste cl. Lacordario, tam insectorum numéro et
splendore quam mdividuorum multitudine a Brasüia longe superatur. Diligens illc autor ibidem très Megacephalae
species observavit, omnes in terra degentes. M. chalybea Lac. in canalibus ab Ateuchis. et Copridibus excavatis
sese abscondit. (Multa insecta in provincia Maynas temporum anni vice in vitam excitata, agminibus innumera-
bilibu8 subito apparere cl. Pöppig auctor est. Species speciem sequitur et omnes brevissimo temporis spatio eva-
ncscunt. Vespere sereno in fluvii ripa densa examina Megacephalae aut Cicindelae enjusdam provenerunt, quae in
plateis pagi subsidentia omnes herbas inanes et inexstirpabiles devorabant. Solanum mammosum Ltn.,plantam viru-
lentam, aliis praeferebant. Solanum Balbisü H. B. K . quod spinosissùuum est, invite et tantum fame coactae