Tab. XXV. f. i l .
Tab. XXV. f. 12.
Tab. XXV. f. i 3.
Tab. XXV. f. i 4.
Tab. XXV. f. i 5.
Habitat per Brasiliam septentrïonalem.
Individua mea omnibus notis cum specie a Degeerio descripta conveniunt; alae vero non
hyalinae, sed satis infuscatae sunt, et marginem anticum obscuriorem offerunt.
TERMES FLAVICOLLE? F a b r . Ferrugineo-piceiim; capite thoraceque ferru-
g in e is p o litis ; pedibus fla v ic a n tib u s ; alis corpore plus duplo lo n g io r ib u s , obscuris,
costa piceo-fusca. Lg. corp. Lat. alar. expans. 28^.
F a b r icia s, E n tom . s y s tem a t. tom. II. p . 91.
Dic tion. cChist. nat. tom. 33. p. 96.
Habitat per Brasiliam septentrionàlem.
In omnibus notis majoris momenti species mea cum T. flavicolli Fabr. convenit, quod vero
in Barbaria et in Europa meridionali habitat.
Observatio. Larvam et milites in tabula nostra vigesima quinta pingendos curavi, qui in mu-
seo exstant, quamvis proh dolor 1 non indicare possum, quibus speciebus supra memoratis ad-
scribendi sint. Neutrum, quod in figura 12* depictum est, forsan ad nostrum T . fatale pertinet.
Est totum badio - testaceum, laevigatum, capite nitidulo, clypeo porrecto, fronte foveola, foveis
antennalibus subrotundis, marginulo laterali postice reflexo, oculis nullomodo conspicuis, anten-
nis corporis longitudine, thoracis segmentis tribus distinctis, quolibet spina utrinque armato ; ab-
domine paullo pallidiore, subvesiculoso. L g . 4 % /7/.
Miles, qui figura i 3* exprimitur, badius, lacvigatus, capite valde magno, tuberculo medio
prominente, et plica utrinque infra antennas ; mandibulis elongatis, bidentatis, nigris ; antennis
corpore brevioribus ; thoracis segmentis tribus distinctis, utrinque spinam gerentibus, thorace et
abdomine quam caput pallidioribus. Hic miles forsan ad nostrum T. flavipenne pertinet. L g . 7/7/.
Exemplum unum, ad Solimoês fluvium collectum a praecedente differt capite adhuc majore, obscu-
r io re , mandibularum dentibus basi magis approximates, et forsan spèciei alii adscribendum est.
Miles, hic adumbratus, sine dubio ad T . nasutum revocandus est. Badio - testaceus, abdomine
pallidiore; capite laevigato, parallelogrammo, maximo, reliquum corpus magnitudine
superante, antice excavato, processu medio prominente, mandibulis decussatis nigris , antennis corpore
duplo brevioribus thoracis segmentis indistinctis muticis, abdomine et pedibus albidis pilosulis.
Collecta ad flumina Solimoês et nigrum. Lg. 3y//. Processum capitis anticum, quern in hac specie
et praecedente invenimus, et qui ad apicem apertus videtur, organi secretorii terminum puto.
Miles, hac figura depictus, forsan T . destructori nostro adscribendus est. Statura tota paullo
magis elongata, quam in praecedentibus, color flavo-badius. Caput valde magnum, glabrum;
tuberculi seu processus, qui in speciebus praecedentibus conspicitur, tantum apex adest, nempe
poms, in eodem loco situs. Mandibulae valde elongatae, tenues, decussatae, nigrae. Thoracis
segmenta satis apparentia: secundum et tertium utrinque subaculeata. Abdomen capite pallidius,
subinflatum, segmentorum marginibus posticis subgranulatis. Pedes testacei. Collecta ad Solimoês