ah Oceani ora usque ad meridianum 75 a specula Parisiensi per mediterranea per-
agravimus, maximam Insectorum multitudinem coëgimus, quae nunc in R. museo
Monacensi asservatur. Continet haec collectio 2700 species, quarum 1800 Coleop-
teris, Orthopteris 120, Neuropteris 3o , Hymenopteris 120, Lepidopteris 120, He-
mipteris a5o, Dipteris vero 100 adscribendae sunt.
Nihil sane nobis peregrinantibus jucundius atque fructuosius fuisset, quam illo-
ram animalculorum victum, mores, rationem vitae, metamorphoses et distributio-
nem geographicam observare, a quo negotio, quum festinatio itineris atque variae
rerum vicissitudines urgerent, desistendum atque in colligendis tantum animalibus ad
quiescendum nobis erat; ceterum quum commode his studiis vacare non possemus,
non parum animum nostrum solabatur spes, fore, ut omnibus, quas nacti essemus,
Insectorum speciebus compositis. et secundum ordines, familias atque genera descrip-
tis Zoologiae incrementum haud spernendum afferretur, dum hoc opere varios
quasi evolutionis gradus et formarum, ut ita dicam, circulos quam late in Brasilia
paterent, quive inde excluderentur, commentariis iconibusque illustraremus. Quae
animo volvens b. S pixius noster ex itinere redux animalium brasiliensium historiam
scribere aggressus, simiarum, vespertilionum, avium, lacertarum et testudinum
species, quas descriptione egere existimabat, in libris suis exhibuit. Serpentes au-
tem W a g l e r o * ) illustrandos commisit, quern virum doctissimum repentina et acerbis-
sima morte nobis et literis nuper ereptum lugemus. Itaque reliqua in nos redierunt,
quae in publicum proferre tam pietas erga defunctum amicum, quam, quo in-
cendimur, studium historiae naturalis exornandae flagitare videbatur.
Quae his causis commoti edidimus opera de piscibus deque testaceis virorum
amicissimorum A gassiz et A ndr. W agner studio elaborata omnium e Brasilia alla-
torum animalium, quae illustratione indigerent, numerum absolverunt, exceptis in-
sectis; quam ob causam id unum perficiendum videbatur, ut his quoque illustran-
dis opus peculiare dicaremus. Huic conscribetido parem et paratum sese praebuit
clarissimus Maxim. P er ty , Med. et Phil. Doctor, in R. Universitate Monacensi zoo-
*) Sclopeti, quod temere manu prehenderat, in brachio vulneratus ideoque sphacelo correptus, vir aetate
et sanitate florentissimus obiit -diem supremum 23. Aug. MDCCCXXX1I.
logicas disciplinas insigni cum laude docens. Neque igitur nos dubitavimus, talem
in virum talem provinciam deferre. Quae praestitit vir spectatissimus, T u , amice
Lector, hoc habes opere, eaque justae tuae expectation! esse responsura, fretus
egregiorum in Entomologia virorum .judicio confido.
Specierum brasiliensium, quae ille coram habebat, praesertim e Coleopterorum
numéro, tanta erat copia, ut non de eo cogitare posset, ut omnes absque discrimine,
dummodo in libris nondum descriptae exstarent, pertractaret et iconibus illu-
straret; sed eligendae videbantur praesertim formae insuetae aut novae et pulchrae,
vel eae, qtiae brasiliensis Faunae indolem peculiarem prae aliis exhibèrent atque
adumbrarent. Quas alii viri docti in suis operibus zoologicis jam protulerunt, quantum
fieri potuit omisit; nonnullas tamen jam alio loco publicatas heic repeti nemo
inique feret, quicunque modo secum reputet, quantae sit difficultatis, omnium de-
scriptionum atque iconum eodem tempore in variis et a se remotis terris prodeun-
tium numerum rite collatum critica arte dispicere, ne qua species jam nominata et
descnpta iterum recurrat. Quorum vero auctorum- opera cl. P e r t y in conscribendo
hoc libro ad manus fuerint, elenchus adjectus enarrat.‘Ad ea autem nomina, quae
variis insectis passim in diversis museis inscribuntur, vel in museorum variorum
catalogis enumerata inde per alia musea divulgantur, licet diagnosi certa imo libri
cujusdam auctoritate omnino careant, animadvertere in seligendis et nuncupandis
suis speciebus auctor non potuit; neque erit qui id vitio vertat. Species sic dictas
novas, signo crucis apposito distinctas, ^el icône heic primo illustratas habes in hoc
volumine 618.
Haec sunt, quae huic libro praefanda haberemus. Id unum addimus, no9
sperare, ilium ita esse compa,ratum, ut parva naturae miracula, quae non in ho-
minum usum, sed in divinae mentis oblectationem creata sunt, ante oculos ponens
virorum de_ natural! scientia sollicitorum, illorum ingenia ea suavitate demulceat,
quae e talibus studiis mirifice redundat. Videant in his exilibus animalibus divini
nominis halitum et adorent. Inde quae consequutura est gloria auctori, laus editori
utrumque explebit.