prinn Américain intrarunt, ubique culices (Mosquitos) invenerunt, corumque agminibus ita sunt excruciati, ut minima
animalcula quasi defendendae terme provinciam in se suscepisse viderentur. Pizarri milites in terra continente
propc Ilha del Gallo illorum examinibus, crudeli ictu persequentibus hoc solum modo sese subducere potu-
crunt, ut corpora infoderent. (Herr. Hist, de las Ind. occid. Dec. 111. Lib. 10. cap. 2.). Indi, ad litus boreale mc-
xicanum habitantes, placentas (Empanadas) e simuliis (Mosquitos) eonficere consueverunt ; non mirum, quod Indi
fere omnia dévorant. (Herrera 1. c. Dec. IV. Lib. 9. cap. 8.) Immensa Simuliorum et Pulicis penetrantis copia
praeter fluvii inundationcs causa fuit, colonis, qui ad rupem et in pago Curiquima secundum Oronoci ilumen hos^
pitarunt, in alias terras migrandi. (Humb. Voy. Edit, franc, tom. II. pag. 232.) - Piso (1. c. p. 288. seq.) varias
Culicum et Simuliorum species enumerat, quae dicuntur : Marigui, Rhatiu, Mberobi, Caw«, Taturana, Je-
tinga, Pinu. Brasilianos „parvis Cicindelis Fplendidissimis“ non solum ad noctis tenebras illuminandas, sed ad fugan-
dum quoque molestissimum culicum genus uti enarrat.—Barrère (L e. p. 194.) très species Dipterorum. hominem
vexantium memorat: 1) Culicem magnum, longipedem, omnium molestissimum. Ictus pruritum pustulis et tumore
comitatum causât. Copiosissimus in Insulis Indiae occidcntalis occurrit. 2) C. minorem vulgatissimum Maragoin
dictum. 3) C; omnium minimum, Moustique vocatum, Simulii generi adscribendum. — Culices Hispani Mosquitos,
Quaranii Merù aliosque N a lii, Àbipones Ayte, vcl Apatàye vocant. Utroquc vocabulo culicum frequcijtiam dénotant.
Vox ayte cquidem multos signifient. Apataye a Lapatà derivatur, quod stoream, quae pro tecto adhibetur,
signifient. Sane Culicibus, qui Paraquariam vexant, denumerandis ut nulla par arithmetica, sic tolerandis quanta-
cunque patientia impar esse videtur. Culices alii ab Abiponibus Yehit, ab Hispanis Jejennes dic ti, fors nomine a
Gehenna derivato , veluti e Styge oriundi, prioribus multo graciliores su n t, ,sed insolentiores. Qu am vis enim mo-
lesto vocis cîangorc caréant, per os, per aures, per nares turmatim irrepunt, ncerrimeque, quam insedérint corporis
partem compungunt. (Dobrizhofer 1. c. H. p. 360.) — Quam plurimum ad nostram cognitionem Dipterorum
illorum homines infestantium cl. Humboldtii egregiae observationes contribuerunt, quarum nonnullns tantum ma-
ximi momenti inserendas suscipio. Interdiu vexant Simulia (Mosquitos) et Culiçis species Jèjen dicta, noctu Zan-
cudoB, culices quidam magpi, formidabiles, longipedes. Diptera Ûla praesertim in infimo aeris strnto, immediate
supra’ terrain posito, usque in altitudinem 1 2 — 15 pedum elevato hospitantur, idque quasi vapore tenenato
implent. Copia animalculorum innumerabili magni terrae tractus fere deserti redduntur. Tormentum, quod infe-
ru n t, plaga de las mosquas, semper semperque in ore omnium est incolarum, ad flumina magna Americae meridi-
onalis habitantium. Distributio corum geographica non solum a regionis calore, humiditatc aut sylvarum densitate
sed a momentis topicis, ardue extricandis dependere videtur. In planitiebus horbidis montium, supra quatuor centum
orgyas elevatis, aeque ac in planitiebus aridis, e. g. ad Cumana et Calobozo, culices copia non majore pro-
veniunt, quam in regionibus europaeis maxime habitatis. In medio fluminum rariores occurrunt quant ad ripas. In-
numerabil.es procreantur prope urbem Nueva Barcellona et regione versus oceidentem sita. Prope portum parvuni
Higuerote et ad ostium fluvii Unare dicti incolae tantum capite libero, in arenam sese infodiunt, ut eoruni ictus
évitent. Enormi multitudine occurrunt ad flumina magna, praesertim in superiore parte Orinoci, Japura, Madeira.
Ab aquis sic dictis nigris (Atabapo, Terni, Tuamini, Rio negro) Simulia abhorrent; e contra Culices aut Zancu-
dos ibi copiosi, qui in fluviis nonnullis aquae albidae rarius occurrunt, alios tamen, uti fluvium Amazonum, ubique
infestant. Species variae Dipterorum pungentium non contcmporaneae, sed succcssione deterininata proveni-
unt. A hora sexta matutina usque ad quintam vespertinam Simulia aut Mosquitos adsunt. Hora Ultima ante solia
occasum Culices tempraneros dicti molestant. Intra horam sextam et septimam aliud Culicum genus longipes,
Zancudos dictum apparet, quod per noctem torquet. Culices Zancudos dicti proboscidem tam longam possident,
u t eo vestimenta densissima perfodiant. Omnes e speciebus pervariis constant, et tantum inter Zancudos iluminis
S t. Magdalenae et Gujaquil cl. Humboldt species 5 distinxit : Culicem cyanopennem, lineatum, ferocem, chloro-
pterum, maculatum. Pariter ac in Europa solummodo feminae pungunt. Flumen fere quodvis species proprias
possidere videtur, quari si flumine adverso naviges, et novam speciem observes, ratiocina» libet, fluvium secunda-
riura introisse. Diptera ilia Maringuins et Mosquitos dicta ad Andium intertropicaruni declivitatera in zonam
temperatam non sese devant. Omnes hominis varietates compungunt ; ictus vero europaeis, qui nuperrime adve-
nexunt, dolores majores et tenaciorcs concitant, quam Indis indigenis, quia in illis cutis sensibilitas tenuior
ait. __ Plures horum insectorum species migrationes instituunt. Temporis pluvii incremento in régiomfcu.
tpiitaldam ap.cies apparent, prina ignotae. Loco Simili ditto prope Rio de la Magdalena aito quondam
Cul ex solus adfuit, qui Jejen aut Xexen vocatur, et interdiu solummodo vexât. Ex anno 1807 Culex cyanoplerus accessit,
qui incolas miseros per noctem torquet. In vicinia urbis Cartagena lu nueva dictae Dipterum quoddam
albidum minutissimum, Cufasi vocatum, invenitur, quod tumores valdc dolorosos concitat. — Varietates exiguae
victus et climatis in speciebus iisdein Culicum et Simuliorum veneni, quo scatent, indolent mutare videntur, ita ut
ferociores et periculosiores ictus infligunt in his regionibus, mitiores in illis, causâ nondum extricatâ. Cl. Humboldt
conjicit, immensam Dipterorum venenatorum copiam in aëre miasmata progignere posse. — Ictus numerosi
certo organorum capacitatem augent, miasmata concipiendi, functioncs organismi perturbantur, et causae aliae
pathogenicae majorem efficaciam obtinent. (Humb. R. edit. germ. vol. 4. cap. 20. p. 77. 228.) Cl. Spix et Mar-
tius in Amazonum -flumine a culicibus Zancudos dictis crudeliter afilicti sunt. Indi lingua Tupinamba culicem
hune longipedem Carapana vocant. Tempestate aut pluvio imminentibus et aëre tranquillo vivaciores et mole-
stiores fiunt. Cl. Martius aflirmat, nonnullas arbores ad ripam crescentcs corum malignitatem augere, et tumorem
quem causant, majorem et magis dolorosuhi evadere, si frutices Sapii aucuparii aut arbores Oassacû (Hurae) in
vicinitate crescunt, quia insecta partem succi virulenti Euphorbiaccarum in cutem transportant, quae cito in san-
guinem recipitur. (R. III, p. 1004.) In regione circa Obydos ad Amazonum flumen peregrinatores - illi clarissimi
teribiliter a Simulii ? specie cruciati sunt, quae Pium vocatur , capite magno, proboscide brevi valida praedita.
Ictus ejus numerosissimi nonnunquam exanthema causant, qued Piéra dicitur, immoque, homines eo periisse enar-
rant. Haec species ad Amazonum et Madeira flumina invenienda, etiam Cabeçudo vocata, tantum interdiu volât.
Alia, quam MaruimtMariuim, Moruim s. Meruim vocant, Culicum generi vix adscribenda est, Carapana fere triplo
minor, nec minus maligna quamvis pariter non molesta volatu nec susurri clangore. Post solis occasum apparet,
noctu sese in sylvas abscondit, et locum Carapanae relinquit. Haec species forsan muscis tempraneros cl. Humboldtii
respondet, cum Carapana in Zancudos, Pium in Mosquito ad'Oronoci flumen quadrent. Carapana ad Amazonum
flumen habitons, Culex amazonicus Mart, a speciebus videtur differre, quas cl. Humboldt descripsit : thoraeem offert
cinerascenti - viridem et pedes nigro - alboque aunulatos. (Spix et Mart. R. III. p. 1056.) Dipterum minutum
non pungens, sed turmatim in os et oculos volans Nitinga vocatur, et ovula sua libenter in vulncra ponit. Species
Simulii alia Muru- ajija aut Maru-anja nominata canes persequitur, cosque in aures compungit, in vulnera ovula
ponit. Culicum genus in Linguà gérai dicitur Inhà. Duae species distinguuntur : Jnhà-bruasù et Jnhd-luim
quae posterior praesertim ad maris litus et flumina occurrit. Dipterum quoddam plerumque ante pluvium vexans
Mutuca aut Mutiqua dicitun. (Communie, cl. Martius.) — Etiam in regno peruviano, referente cl. Pëppig, (Fror.
Not. f. Nat. u. Heilk. vol. 32. p. 3.) Mosquitos summo sunt tormento. Indi peruviani pedes et nianus fructu nigro
tingente, qui in'Cartagena Agua s. Caruto audit1, (Genipa Caruto) fricant, et faciem pulvere coccineo vegetabili
colliniunt, quo contra ictus sese nonnihil defendant. Aliis regionibus, e. g. infra oppidum Plaga chica dictum
culicum quoque accedit tormentum innumerabilium, per noctem vexantium. Oppidum. Tocache dictum prope fluvium
Huallaga hac peste patitur. Saepius celcriter in una nocte abeunt, ut vel in sylvis per duos aut très dies
non conspiciantur. Indi rite affirmant, Culices luna crescente numéro majore apparere, et fumo ignium potius
allici, quam depelli. Zancudos in regni peruviani parte orientali rarissimi inveniuntur, et noctes non perturbant •
sed saepius Simulii (?) species minutissima albido- conspersa agminibus innumerabilibus noctu apparet, quae vero
transmigrât. Haec species forsan Cufasi cl. Humboldt respondet. Interdiu molestia Culicibus et Simuliis causata,
quorum facile septem species discernuntur, vix toleranda. (1. c. v. 31. p. 326.) Culices etiam in Provincia Maynas
tarn in domibus quam m sylvis innumerabilcs et molestissimi. (I. c., vol. 32. p. 230.) Tempore sicco imminente culex
magnus enormi copia apparet, ab Indis Vi’rote Zancudo vocatus, vestimenta densissima proboscide longa perfodiens,
in os et nares penetrans. Duplo major est vulgari Culicum specie, chalybeo - grisea : coerulescens, thoracis linea
laterali u trinque stramideo - fia vida, tarais albis. Mensibus binis vel tribdl'elapsis abit. Indi affirmant, pomis syl-
vestribùs maturescentibus, inprimis arboris Lucuma (Achras) dictae allici, quorum succo nutriuntur. Imo feras et
bestias mansas cxcruciant, et simias ad emigrationes impéllunt. (l.i c. ' vol. 33. p. 97.) Mosquitos in regni chilensis
regionibus littoralibus rarissimi, in Andium vallibiis clausis copiosiores ; ibique etiam Culicum species duae magnac
hora secunda usquo ad sextam post meridiem copia maxima proveniunt (1. c. vol. 23. p. 292). — Cl. Pohl et
Kolîar duas species Dipterorum molestantiurn in Brasilia habitantium descripserunt : Culicem molestum Roll. 1. c.
p. 18. f. 13. et Simulium pertinax Roll. 1. c. p. 19. f. 14. quod ab incolis Borrachudo, potator, vocatur.