a reliquis quatuor separavit species solitarias in domibus degentcs. Aliqua, quae nidus tantum in cubilibus
molitur, coloris nigri, niaculis lacte flavis ornata, verosimiliter Pelopoeig adscribcnila est. E glontis mortario
confectis tubos plurcs construit, et unicuiquc ovum araneasque nonnullas prius nccatas imponit, ut pullo cxcluso
nutrimento inserviant. Usque dum cellula ultima confe'cta sit, larva primam inhabitans fere ad exlusionem parata
est, qua forsan matrc adjuvatur. Species altera solitaria a cl. Latreillio pro Chlorione iclincumonco Fair, out Pep-
sidis specie habetur, dura tertio et quarto gcncrl Eumenis adjungendae sunt.
Bombi in lingua Tupi dicta cum vcspis Mari aut Marimbondos vocantur. Species vero proesertim zonae
tempcratac hemisphaerii orientalis propriac sunt, carumque locum in America meridionali, ubi rariores occurrunt, X y -
locopae obtinent. X . Teredo Lansd. Guild. (X. morio ? Fabr. Apis Brosilianorum Lin.) habitat in Americae acqui-
noetialis insularumque oppositarum truncis exsiccatis, quos perforât, longitudinaliter excavat, ibique plures nidos
(saepe numero vix separatos, at nunquam, quod m.irum confusos), singulos annulis ligneis mira arte confectos,
distinctos, a fundo incipicns polline lierbaruin nielle mixto replet, et unicuiquc ovum côncredit. Horia maculata
Fabr. infestatur familiae, quam obviam saepe crudeliter trucidât apis parens. Die" stridore magno flores petit,
mellisuga.* Nidos amissos, quos odor gratissimus monstrat, sedule quaerit. Capite ademto diu vacillat vitae tertax.
Per totum annum occurrit imago. Larva pupaque meusibus Fcbr. Octobr. observantur. (Lansdown Guilding in Linn.
Transact, vol. 14. p. 314. tab. VIII.)
Apes Amcricanae secundum cl. Latreillci inquisitioncm ad Meliponae et Trigonae genera pertinent, et proprie-
tates aliquasin constructione sua et vitae generc offerunt, quibus Borabis propius accedunt. Alvi earum verosimiliter
pariter ac nostratum constructi sunt. Societates sine dubio nostrarum more e tribus individuorum speciebus constant,
attamen de moribus, societatum ratione, individuorum numero, oeconomia, habitatione, alveorum diversa constructione
in diversis speciebus paucissima tantum cognovimus. Viatores multi et flducia dignissimi enarrant multas
species Apum in America habitantium aculeo destitutas esse, sed cl. Walkenaer (Azar. Voy. I. p. 160. not.) et
Latreille (Humb. Obs. Zool. y. 1. p. 262.) hanc opinionem erraneam putantes affirmant, aculeum illarum ob nimiam
cxiguitatcm animadversion! elapsum esse. Observationes accuratiores necessariae. Etsi Meliponae. et Trigonae
trophorum structura parum a Bombo et Ape reeedunt, tarnen quoad mandibularum structuram parvam inter
sc differentiam exhibent. In Trigona mandibulae dcnticulatae, in Melipona edentatae inveniuntur. Perindc
morum ratione 'différant, dum alterne alvearia in arborum rupium, murorum cavis moliuntur, alterae nidos
suos sub dio arborum ramis suspendunt. — Prius quam auctores percenseamus , qui de speciebus, moribus et
oeconomia Apum numerosarum in America meridionali habitantium tractarunt, species paucas hucusque scien-
tiae methodo rite distinctas indicamus. Cl. Latreillo (Mémoire sur les Abeilles in Humb. Obs. Zool. vol. I. png.
2S9. scq.) sequentes descripsit : 1) Meliponam favosam Illig. Fabr. (Apis) Jur. (Trigona) Xatr. Annal, d. Mus.
d'hist. nat. vol. V. p. 175. t. 13. f. 12. neutr. in Cayenna habitantem. 2) M. scutellarem Latr. quae in Brasilia
hospitatur. 3) M. fascialam Latr. Humb. Observ. Zool. p. 173. t. 16. f. 13. in sylvis prope urbern Verae Cru-
cis observatum. 4) M. interruptam Latr. in Cayenna degentcin. 5) M. posticam Illig. brasiliensem. Trigonae
etiam quinque enumerantur: 1) T. ruficrus Jur. Melipona citriperda Illig. Centris spinipes? Fabr. Brasil. 2) T.
pallida Latr. Annal, d. Mus. d’hist. nat. vol. V. p. 177.'t. 13, f. 14. Euglossa puilens? Fabr. Cayenna. 3) T.
Amalthea Jur. Latr. Annal, d. Mus. 1. c. p. 175. t. 13. f. 13. Fabr. Oliv. in Cayenna et colonia Surinam habitons.
4) compressa Latr. Centris pilipes ? Fabr. Brasilia. 5) angustula Latr. Melip. angustata Illig. Centris pediculana?
Fabr. Brasilia. Cl. lliiger (Arch, fur Ent. Vol. 6. p. 158.) Meliponam pullam mentorat, in Sumatra habitantem,
undc appareat, si pàtria rite determinate esset, Meliponae aut Trigonae genus etiam in hemisphacrio oricntali
procreari. — Piso (De Ind. utr. re nat. et med. Lib. 4. p. 112. seq.) tredecim Apum species distinxit, quibus
Brasiliae incolac nomen generale eiruba imposuere. E a , quam eiricu vocant, inter omnes maxima est, non pun-
g i t , nidum in arborum cavis molitur, et mel bonunt praeparat. Species duae eixu et copii (Trigona Amalthea?
Jur. Latr.) vocatae minores, nigricantcs, nidos e favis pluribus artificiosc confectos ad arborem cortices afligunt,
cerain et propolem album, mel bonum, paucura praeparant et compunguut. Ilia, quam munbucu (Trigona pallida
Latr.) vocant, parva est et flavida, et nidos saepius in arboribus altissimis molitur. Mel eximium valde sanunv
quo pollet insula Marânhon, prnesertim mcdicamenti ad instar adhibetur. Inter flores in quibus colligunt, unus
observatur, solitarie in arbore Tapurriba erescens, qui mel singularitcr amarum reddit ; cera quamvis nigra
europa eae praeferenda est. In Brasilia interiore plures adhuc species proveniunt, quarum mel igné et fumo
occupatur. — Marcgrav (De Ins. lib. 7. p. 259.) sex species Apum sylvestrium, mel praeparantium memorat. Quatuor
aculeo instructac sunt. Duae nidos sub terrra conficiunt. Mel carum heubig et Kitshagk vocatum fumo et
igne occupatur. Duae sub dio habitant, quorum una nidum, dimidium ulnae longum et e massa papyra-
cea confectum ad arbuscula adfigit; mel Kitehaara vocatum valde bonum. Favi alterius. nigri nidorum avium ad
instar ex arboribus dependent; melle atshoy vocato igne potiuntur. Species quinta et sexta aculeo destitutae sunt.
Ilia, quam ehenhe vocant, nidum globosum molitur eumque arborum truncis afligit; favi e cera constantes mellis,
quod continent causa confringuntur. Species Benatshy dicta in truncis arborum habitons, ceram et mel valde
sanum et sapidum conficit. — Prope urbern Verae Crucis Mexicanae multae Apum species proveniunt, quorum
plures non compungunt. Nonnullae mel praeparant, quod hominum mentem perturbât. (toma el seso à log hom-
bre8.) Species alia, minuta mel subacidum praebet. Nulla species favos (Panai) construit, sed omnes mel suum
in terra, arborum truncis aut radicibus abscondunt. (Herrera, hist, de las Ind. occ. Dec. 4. Lib. 10. Cap. 13.) In
regione Cumana dicta duae Apum species reperiuntur, quarum una favos facit, altera mel sine cera in arboribus
8uppeditat. (Herr. 1.' c. dec. III. Lib. 4. cap. 10.) Pedro de Cieca (Chronica del Peru, edit, de Anvers, cap. 25.
p. 62.) memorat, in Peruvia tres Apum species progigni. Prima alba aditum ad favos (Panai) tubulosum construit,
et mel crassiusculum, subacidum praeparat. Altera favos e materie quadam construunt, quae fere lapidis duritiem
adipiscitur. Tertia Apem europaeam magnitudine superat. Omnes aculeo destitutae non pungunt; si vero quisquis
arborem quam incolant detruncare conatur, ilium aggrediuntur, totumque ejus vultum obtegunt. — Barre're (1. c.
p,-190.) Apem memorat, Ouano vocatam, (Melipona Amalthea? Oliv. Latr.) nigri coloris, aculeo destitutam, sum-
mopere quatuor aut quinque lineas longam, quae'm el et ceram praeparat. Nidos in murorum fissuris, aedium tra-
bibus, arboribus molitur, et apertura angusta aditum claudit. Mel album, liquidum, aquae instar pellucidum, mox
fit acidum; cera nigricans, mollis nunquam adurescit. — Rochefort (Hist. nat. et mor. d. Antill, p. 145.) enarrat,
Apes, quae in insulis Antillanis reperiuntur, parum ab iis recedere, quae in America meridionali habitant, pariter
ac eas europaeis minores, esse. Griseas, fuscas et coeruleas memorat, quarurn ultimae ceram copiosiorcm et
mel sapidius praeparent. Omnes in rupium flssuris et arborum cavis habitare dicit. Ceram möllern nigram in-
solari non potest, at contra mel europaeo dulcius, clarius, magis album sine periculo occupandum e s t, quia paene
omnes aculeo destitutae sunt. Cl. Latreille Apem coeruleam hic meinoratam, pro Euglossae specie habet. (Humb.
^)bs. p. 271.) — Fermin (Descript. gen. hist. d. 1. colon, d. Surin, vol. 2. p. 300.) inter Apes Surinamenses
quandam describit, nigram et summopere quinque aut sex lineas longam. In arboribus .cavis nidificat,. et
si nidus cavo minor sit, spatium .vacuum formice quodam e cera confecto implet. Cera ilia nigra, valde mollis
nunquam alba aut flavida fit, et cava format, quibus mel continetur, semper liquidum, ambari ad instar griseum,
dulcissimum,' sed perbrevi temporis spatio coaccsccns. A pharraacopolis mellis europaei loco adhibetur, et copiant
multo major adipisci possint, si apes illas in alveariis continerent. Favos vero non construunt. — De Apibus
Brasiliensibus in Noticia dp Brazil, cap. 91. traditur: Species quaedam in Bahia occurrens ab Indis vehi vocata,
magna fusca, nidum sub dio Parorum quorundam more angucs metuentes molitur. Mel corum bonum album ab Indis
igne occupatur, quern apes illae vehementer pungentes statiin vitant. Alia species Tapiuca dicta, magna, nidos
tenuissimos cx argilla confectos ad ramos arborum terminales molitur. Praecedentium instar vehementer com-
pungit; mel igne extorquetur. Species quaedam nigra ape europaea major, taturama nominata, nidos longe
inter se remotos ex argilla supra arbores altas aedificat. Favos construit, eosque melle implet. Alia flavescens cui
nomen cabece imponitur, dolenter pungit, supra arbores nidum molitur, et mel bonum album praeparat. Quas caapoam
dicunt, quamvis minutae, vehementem ictum inferunt, nidum rotundum cum canalibus communicantibus (servenlias)
in solo moliuntur, et mel pejus praebçnt. Species Cabatan vocata minuta, vehementer compungit, et nidos,
melle bono repletos filis arborum ramis suspendit. Illae minutae quas garacoma nuncupant, nidum paucis lo-
culamcntis (Juntas) instructum e foliis construunt, quae aranearum more conjungunt. Favi earum mel optimum
album continent. Vehementer pungunt. Species Caboobajuba dicta, flava, supra arbores habitons, inter omnes
deterrima, dum Copueroçi maxima sit, et nidos magnitudine patellae majoris ex argilla supra arbores altas construit.
Mel igne extorquent Indi et'larvas pupasque comedunt.— Padre Cazal (Corografia brazilica I. [f. 75.) de
apibus sequentia exhibet : nulla species Apum in Brasilia habitantium, quoad utilitatem quam praebet, cum
europaea comparari potest. Species copiosissima uruçi nominata, fusci coloris, nidos e ligno confectos locis sic-
cis, prope aquas sitis suspendit. Introitus tantum pro unico individuo patet. Semper apis una, capite extrorsum