et Martius Reise Vol. I. p. 172. Vol. 3. p. 950. Aedificia in quibus magna eorum cohors habitat, constant cari-
tatibus diversae magnitudinis àtque canalibus daedaleis; inde exeunt alii canales, tenuiores , saepe per longum
spatium rectâ via perducti, quibus apertis comperitur, duo vel tria animalcula solum unum juxta alterum viam ibt
facere posse. Exstruunt caaales e terra argillosa ope muci cujusdam, quem praeparant, subacti et compacti ; temporis
spatio massa adurescit, attamen tantam duritiem nunquam adquirit, ut non digito triturari possit. Mucus animalis
ex hoc caemento extractus in Brasilia optimum contra strumam remedium habetur. (R. vol. I. pag. 211.)
H YM EN O P T ER A
Licet haec magna insectorum classis animi dotibus, aut si rectius velis instinctu, omnibus aliis antecellat,
tamen quod ad eorum vitae rationem et mores attinet, de iis generibus soîummodo scriptores hucusque sate-
gerunt, quae aut numero, aut utilitate, aut quod inferunt, detrimento observatorum attentionom prae omnibus excitaient.
Non mirum igitur, plurimas quidem formas innotuisse, sed praeterea nihil. — Teste Lozieres, (Amène.
Phil. Trans, tom. 5. p. 325) ccrta lchneumonidis species sericum opus fabriekt, et colore et nitore eicellens. Haec
Ichneumonides species in larvam Tineae cujusdam saevit, quae in insulis Antillanis in indigoferae plantae, et in
Iatropha Manihot victitat. — Alia Hymenoptera, more Cynipum noStratium, ictu in plantas végétas, gallas excitan
t; ita Molina auctor est, in regno chilensi ceUulas globosas observari, ictu Hymenopteri exortas, in planta e
familia Labiatarum, ipsi Rosmarinus sylvestris dicta, quibus expressis oleum educitur.
Formicnrum cohors in America meridionali et individuorum numéro et formarum varietâte ita excellit, u t quasi
dicere possis, haec animalcula, quae rite summae diligentiae laude habemus dignissima, in novo orbe generis hu-
mani vices in se suscepisse, ibidem itaertis, mollitiei et inanibus studiis magis quam iis, quae hominem decent et
ornant dediti. Pariter provinciam habent aliorum animalium, in Europa habitantium, e. g. Carabicorum et Necro-
phagorum ibi multo rarius occurrentium. Formicae igitur ab optima matre natura in America tropica quasi co
munere constitutae videntur, ut materiae ab alia in aliam conditionem mutandae vicissitudini inserviant. Quum igitur
insecta carnivora aliorum ordinum in novo orbi tropico rarius occurrant, horum omnium vices formicarum innu-
merabiles gentes iri se susceperunt. Rarius haec animalcula generi humano quasi arnica et instinctuum affinitate
juncta videntur, ita ut vel contra alios hostes in auxilium vocentur, e. g. contra Termites, quos in aedes ingres-
sos, urbium incolae ope formicarum oppugnant. Hoc scopo ut inserviant, natura formicarum diversa genera undi-
quaque disseminavit, ita u t aliae in terra, aliae in graminetis, in sylvis, super frondes végétas, vel in partibus ligno-
sis, aliae demum in hominum domiciliis laboris quidem improbi, sui studiosi, atque dévastantes effigiem exhibèrent.
Illis in plagis per totum annum alacres laborant, neque, ut in Europa, hyeme torpent. In America meridionali Formicae
petiolo binodi (Myrmica, Eciton, Daceton P ty ., Alla, Cryptoceru*) et individuis et speciebus longe copio-
sissimae. In agmina nun-.erosissima collecta itinera et magnas migrationes instituunt. Plerumque etiam carni-
vorae in domibus vegetabilia fere nunquam infestant. Ilia phaenomena in Formicis petiolo nodo unico instructis
non observantur. Inter has (Formic«, Ponera, Polyergus, Odontomachus) formicae propriae sic dictae longe cre-
berrimue. Omnes fere eosdem mores offerunt, nidos sub lapidibus, ad arbores autcumulis propriis exstructis aedifi-
cant. Ponerae agmina individuis paupera; huic generi vero species maximae, mordacissimae adscribendae. Polyergus
in America meridionali hucusque non repertus. Azara auctor e st, in Paraquaria atque in Provinciis flumen
la Plata adjacentibus formicas per totum annum continuo laborantes observari, et addidit, eorum aedificia multo-
ties et magnitudine et gentium inhabitantium numero superare e a , que per Europam obveniunt. In tanta individuorum
copia haud mirum, illorum aedificia nonnunquam in tantam altitudinem et latidudinem evehi, ut quasi hominum
industria exstructos aggeres praeseferant. In colonie Surinam Stedman acervos visitavit, 6' altos, atque
in plus quam centum pedum circuitum effusos. (Reise I. p. 169.) Imo Malouett in Guyanae sylvis formicarum
aggeres 20 pedes altos pyramidis in formant, vertice detruncatae, diametro 40 pedum observasse Huber refert.
(Recherch. sur les Moeurs des Fourm. p. 168.) Prope urbem Para hortum plurium jugerum extentione formicarum
infesto studio eversum observasse Martius nobis autor est. Lepidam de formicarum devastationibus narrationem
exhibet Oviedo (Histor. de las Ind. Lib. 15. Cap. 1.) Urbem scilicet in Haytina Insula St. Dominici formicarum
examinibus ita fuisse afflictam, ut quum humana industria nihil contra eas efficeret, Sanctorum auxilium implora-
tum esset, et S. Saturninum contra formicarum pestent patronum fuisse electum. Horum animalculorum incursus
tam repente et inopinate interdum habitationes infestant, ut Azara teste saepius noctu incolae relictis vestimentis
e lecto effugere cogerentur. (Voy. d’Am. merid. tom. I. p. 185.) Peruvia quoque hac formicarum peste ita laborat,
ut nec aedibus, nec segeti parcant, et peregrinantes atrocissimo morsu et ictu vexent. Observante Bredemeyer,
Martio et Pöppigio rami fistulosi certarum arborum, Triplaridis Cecropiae atque Ocotearum et Caricae saepius
denso replentur agmine Cryptoceri cujusdam fusci, qui fracto ranio dccidit, et homines obvios prurientc morsu
exercet. Multo periculosius aliud hujus familiae insectum nigrum, nitidum, crabonis magnitudine, quod semper
8olitarium in sylvis vagat. Ejus ictus febrem et dolores imo in partibus a vulnere longe remotis concitant, quam
ob rem ab Indis valde timetur. (Poppig in Fror. Notiz, für Nat. u. Heilk. tom. 32. p. 6.*) Formicae etiam in Pro-
vincia Maynas, observante cl. Pöppig tormentum maximum inferunt. Species grandes pungentes, ad arborum truncos
degentes, vulnera causant, majoribus doloribus, quam vulnera Vesparum, comitata. (1. c. t. 33. p. 103.) — Alta cephalo-
lotes Fahr, brevi tempore arbores omnino sanas defoliat. Cl. Lund (Mem. sur les Fourm. du Bre's. Annal, d. Scienc. nat.
t. 23. p. 118. sq.) observavit in singulo petiolo sedentem singulam formicam, quae morsu eum auffere conabatur atque
brevi temporis spatio tam dextre egit, ut quasi de arbore foliis pluerct. Haec delapsa ad arboris radicem ab
aliis formicis morsu in frustula divisa in nidum delata sunt, ita ut in solo migrantium magnum agmen idque continuum
, Iincae viridis ad instar moveretur, visu mirabile. Intra horae spatium- tota arbor defoliabatur. Fru-
ticibus densis folio insident, unacum eo decidunt. Foliis his utuntur ad nidos construendos subterraneos, qui
supra foramina, tenui vallo circumdata offerunt. Phänomenon illud etiam a cl. Azara observatum, qui memo-
ra t, speciem hanc nidum suum multa sagacitate hominum oculos subducere. (Azara, 1. c. p. 200.) E t aliis peregri-
natoribus, e. g. cl. Spix et Martius (Reise III. p. 891.) hae formicae folia ferentes occurrebant. Formicae brun-
neae Citris aurantiis, eorum corticem derodentes, saepe valde obnoxiae. (Spix et Mart. R. I. p. 171.) Ut inde
arceantur, jam mos est, plantatis juvenilibus arborum truncis ad radicem magnam ollam cicumjicere, quasi annu-
larem, quae aqua repleta adscensum impediret. Species aliae hortos olitorios laete virentes paucis interdum horis
dévastant. (Iidem, 1. c. II. p. 655.) F. saccharivoru Linn. Saccharo olficinarum maxime perniciosa e s t, quum
enim sub culmorum radice nidos construit, his mortem saepius infert. Saeculo praeterito in Granada insula tam
incredibili copia augebantur, ut omnes plantationes devastarent et aedibus, quoquoversus iis rcpletis, magnum
inferrent detrimentum. Licet diverso remedio, igné ct aqua, hominum industria in eas saevisset, omnia tamen
irrita fuerunt, dum demum imbribus per longum tempus durantibus abolitae sunt. (Castle, Philos. Transact, vol.
XXX. pag. 346.) Formicarum pestem per Pnraquariam grassantem eleganter descripsit bonus Dobrizhofer, (de Abi-
ponibus II. p. 375.) cujus pagcllam, quum liber paucis innotuerit, libenter in nota transscribo. — **) F. sacchari-
*) Verosimiliter hic Ponera quaedam grandis, forsan P . giganten Pty. intelligenda est,
**) Imbecilles, ct si cum plerisque aliis insectis conféras, exiles snnt singulae; verum numero, labore ac concordia for-
midabiles evasemnt, seque ipsis fortiores. Vidimus per campos, maxime, quos Parana flumen alluit, formicarum
tumulos pyraniidi saxeae simillimos, ternas pluresve ulmas altas, basi latissima, màteria, quae duritie lapidem aequat,
persolida. Hi domus annonariae, hi formicarum turres sunt, e quarum culmine subitas eluriones despiciunt, ac flui-
tantia segnium bestiarnm cadavera tulae speeulantur. Vidimus alibi immensant planitiem formicariis tumnlis humili-
- oribus ita consitara, u t spatium, ubi eqnus citra cespitationis periculum pedes flgat, nusquam inreniat. Latissima
saepe formicarum semita in campo cernitur ; Xerxis legiones iliac transisse, jurares. Tumulos illos pyramidales
prius solerter cavatos Hispani pro furno ad coquendum panent adhibent aliquando ; nonnunquam eos commolunt, ac
in pulveres redigunt, qui aqua rite subacti ad parimentandas domos egregie valent. Ejusmodi parimenta lapidem
referont, lapidis instar durant, et pulicum atiorumque insectorum procreationem impedire dicuntur. Sed formicarum
quas rei domesticae inferunt, strages accipe. Longissimo, cujus finem frusta exspectaveris, ac denso agmine ad sac-
cos tritico refertos accurrunt, e t continuato diebus noctibusque, si illunes non sint, itinere, ntodios aliquos sensim
asportant Froctiferas arbores, ni earum stipitem cauda vaccina circumplices, u t adscensum impedias, foliis nudant
omnibus. Segetes quascunque attondent, crederes falce demessas. Vinum permodicum, quod ad altaris usum vix-
sufficiat, cur per quadragintaram leucarom spatium chilensi e regno in Paraquariam advehendum ? Formicae innu-
merabiles vites vineasque, caeterum laetissimas, depascunt. — Ut vineis, sic hortis exitiales esse soient formicae
varii generis. Quidquid oleris aut leguminis severis, ad radicem usque depascuntur. Plantam tenerain hodie terrae
mandas, eras incassum quaeres. Piperi tamen, quia acrioris saporis, parcunt Carnent seu crudam seu assam, si
in cubiculo relinquas, mox formicarum gregibus nigrescentem invenies. Quidquid quisquiliarum e st, mandunt, ipsa
scarabaeorum, bufonum, anguium'cadavera. Aviculam caveae inclusam, cui caro pro pabulo fu it, a formicis devo