Hoc grati animi officio erga Regem Augustissimum GUILIELMUM I defungens,
maximas simul Deo Omnipotenti liabeo gratias, quod solvere illud quasi debilum
tandem mihi licuit. Jam olim Flora Javae et insularum adjacentium optimo principi,
dum stabat regno incolumis, erat dicata. Postquam autem anno 1830 civili discordia
perturbatum concidit regnum, quod prae ceteris eximià prosperitate florebat, ut multa
alia, quae Regis auspiciis bene iuerant incepta, ita hoc quoque opusprope adinteritum
est adductum. At Regem, qui tam multa tamque egregia regni suimonumentacondidit,
non fugiebat libri, quo vegetatio Archipelagi Indici illustraretur, utililas. Itaenimet
disciplinis, exploratà melius regionum illarum natura, et patriae cum coloniis commercio,
cognitis earum divitiis, et humano generi, praeslanlissimis indicatis medica-
mentis, consuli posse videbat. Itaque quamquam jam regno se abdicaverat, qua erat
liberalitale, suis opibus librorum meorum edilionem adjuvare conslituit, ut quae
temporum injurià jacebat in vitam revocari et continuari et perdei posset. Quod quo
magis cuperet, faciebat illa olim mihi data fides, fore ut hi libri impensis aerarii Indici
ederenlur, quam non servatam esse sciebat.