Verum illud Augustissimi Regis consilium tantum non omni eventu caruit. Nam
ubi mox e vitâ decessit, subscriptionem, quà sumptibus edendi libri prospexerat Rex,
non praestiterunt haeredes, novisque conflictata est dilficultatibus operis perfectio. At
ne sic quidem deterreri me passus sum, sed contra majore constantiâ illud egi, ut tandem
absolveretur. Ita enim de me librisque meis erant meriti qui rei publicae nostrae
praesunt, Tuque imprimis, GUIL1ELME I, cui tot praeterea benevolentiae documenta
accepta refero. Ea maxime me impulerunt, ut ne in medio labore deficerem, qui tantum
grati animi onus me sustinere sentirem. Neque animum tempus mutavit. Hos
libros, munus quondam viventi Tibi destinatum, quando sic Summo Deo visum est,
jam lamquam inferias Manibus Tuis dicavi. Quodsi humana curent ii, qui beati aevo
sempiterno fruuntur, hoc certe munus non despicies, quod in hac vita cura Tua non
piane indignum putabas.
PRAEFATTO.
Quum trigiuta abhinc annis, adhuc in Indià orientali degens, nonnulla, quae ad Orchidearum
Javanicarum pertinerent cognitionem, publici juris fecissem, alia deinceps de pulclierrimo ilio
plantarum ordine, cujus investigandi mira me ceperat cupiditas, elucubrare ac majori opere
imaginibus, quibus maxime fabrica earum illustrare tur, ornato exponere fiierat consilium. Id
quo magis cuperem, Summorum Indiae Magistratuum fece rat decretum 17 Februarii 1824, quo
constituerant, ut opus meum botanicum de vegelalione Indica sive in Java, sive in Nederlandid sum-
libus eonmi, qui Indiae Nederlandicae praeerant, typis mandaretur. Quod promissum si; u t turn sperare
licebat, servatum esset, profecto jam diu Flora Javae nec non insularum adjacentium, cui statimi
in patriam redux manus admoveram, et simul liic labor, qui ejus non nisi pars est, ad
iinem perducta fuissent. At longe aliter evenit. Rex quidem guilielmus I, cujus regno tam multa
debentur, quibus publicae utililati egregie consuluit et vel de posteris optime est meritus, in
edendo opere meo botanico liberalitate vere regali, etiam postquam regno se abdicaverat, suis
me adjuvit impensis. Hinc fieri turn potuit, ul et Rumphiam meam absolverem, et Floram Javae
continuais pararem, quamquam figuris baud ita splendide elaboratis, ac si publicis sumtibus
edita fuisset. Ac sane magnum in eâ re inter Floram Javae et Rumphiam est discrimen, in qua
scilicet figurae universe longe melius sunt factae. Cujus rei cansam quivis intelliget, qui cogitat
Rumphiam postea demuni in lucem prodiisse, magnis jam in arte lithograpliica factis progressibus.
Turn illud bene tenendum est Rumphiam meis, Floram Javae librarioram sociorum impensis
fuisse editam: Ili quum, u t par est, in edendo opere certain laborum et sumtuum suorum pe-
terent mercedem, parsimonia quâdam in ornando eo utebantur; ego, qui nullum lucrum spec-
tarem, id unice agebam, u t liber quam splendidissime cultus prodiret.
Neque aliud petebam, quum, gravissimis tandem superatis dilficultatibus magnisque impendiis
factis, intermissam Florae Javae editionem repetere constituebam. liujus continuandae spem com-
mutatus rerum in Belgica status tantum non plane everterat. Librarii f r a n k e t r e m y , ubi lucrum,
quod ex ilia speraverant, nisi omnino perditum, at certe perquam incertum esse yidebant, il-
lam denuo suscipere recusabant. Aedes enim, in quibus tota editorum supellex omnisque exem-
plorum copia asservabatur, per tristissimos illos dies Septembris anni 1830, quibus discordia
Bruxellis grassabatur, ita erant affectae, u t pauca modo perfecta superessent exempla 35 fasci