»illos decere, qui nusquam nisi altioribus locis inveniantur, unde iis nomen (floribus virgims
■ regiae scilicet) sit inditum/W.— Ac sane mihi quoque optabile videtur, u t in festis apparatibus
naturali potius florum, et in his Orchidearum, quam pretioso gemmarum ornatu comi velint
midieres nostrae; quae, quamvis magno pretio emtae, ex tempore aestimanlur, haud ita Florae
dona, quorum pulcritudo manet eadem animumque ad summi Dei curam in omnibus ejus
operibus suspiciendam erigiti
Heterogenea autem florum Orchidearum, si cum aliis vegetabilibus compares, conformatio
antiquiores adduxit auctores, u t originem iis omnibus naturae legibus contranam tribuerent;
unde nomen, quo eas appellarunt, Salyria, quia scilicet de lascivia Satyrorum amoribus cogitantes
e semine fortuito emisso eas natas putabant. Ita v. c. kircherus , in mando suhlerraneo Lib. XII.
Sect. 1. Cop. 9 .cuncta Satyria” existimat .ortum ducere vel ex putridis quorumdam ammalium
.cadaveribus, in quibus vis quaedam seminalis latet, vel ex ipsis animalium seminibus, quae
■ in montibus vel pratis coeunt”, alque pro hoc suo argumento dicit -in Satyriorum floribus detegi
. effigi cm istius animalis, ex oujus semine in terra putrefacto hoc Satyrium èxcrevit, vel istins
■insedi, quod plerumque ex cadavere cujusdam animalis prodit.” Verum ubi pnmuni progressibus
recentiore tempore factis organographiae plantarum novo lux afliilsit, opiniones ejusmodi, quae
nonnisi vagis ballucinationibus nitebantur, et quae de variis animalium figuris in flonbus illis
conspicuis praeterea somniabant, cuncta simul evanescere necesse erat. Quod. si peculiarem et
variabilem florum Orchiieanm conformationem usque stupemus, diligens fabricae earum exploratio
facile nobis persuadet, omnem illam formaram varielatem effici metamorphosi quorumdam
organorum, quae, vel piane non, vel imperfecte admodum evoluta, pro intima eorum affinitele
inter se commutantur. Nani ubicunque in flore partem aliquam variorum verticillorum, quibus
constituitur, valde irrcgidariter evoiutam videmus, hoc procul dubio perturbationem modo valde
conspicuam, modo magis occultam evolutionis aliorum organorum ejusdem floris indicai. In
Orchidcìs autem baco cemitur cum fabricà labelli a reliquis phyllis perigouialibus universe valde
diversa, turn utroque organo sexuali, non solum in corpus quoddam subcentrale s. gynostemium
conferruminato, sed praeterea irregulari, utpote nonnisi unilaterali et partim imperfecte evoluto.
In plerisque enim Orchideis una tantummodo plane evolvitur anthera in latere gynostemn labello
opposito s. dorsali, cum duobus perigonii phyllis internis alternans et nonnumquam slaminodiis duo- '
bus lateralibus, phylUs perigonü internis oppositìs, vulgo vix conspicuis comitata. Quaeadcalcem
Praefationis addita sunt Diagrammata A et B organisalioni modo indicatae, quae in plerisque cernitur
Orchideis, explicandae inserviunt. Rarius autem accidit, u t in lateribus gynostemii stamina s. antberae
completae duae cum staminodio intermedio e latere dorsali gynostemii enato reperiantur, unde effici
voluerunt, sicut in Irideis, ita in hoc quoque ordine tria stamina typum fundamentalem constitute.
At in Orchideis diandris (a quibus non separandum est genus meum Apostasia , cujus Diagramma ad
calcem praefationis sub C depictum est) manifestum est stamina lateralia non ejusdem esse verticilli ac
staminodium in dorso gynostemii, quod eundem hie locum obtinet atque antbera perfecta in reliquis
Orchideis; nani si ita esset, non internis phyllis perigonii opposita essent, sed cum his et labello
alternare!]t. Itaqne staminnm dispositio modo indicata piane eadem est in genere Nmwiedià, tribus
staminibus perfectis insigni, e quibus unum, in dorso gynostemii, estexterm, duo ad latera interni
verticilli staminum, quod e Diagrammate sub D exliibito apparet Eo minus autem probabili» est
¡He typus trium staminum in flore Orci,idem', q u ia , u t diximus, cum integumentoram floralium
symmetrià non congruit. linee sex phyllis duobus verticilli» constant, u t utnusque verticilli
pliylla media imparia sibi opponantur, quorum interius, quod labellum nuncupalur, in alabastro
latus axi inflorescentiae adversum occupai, sed torsione ovarii vel pedicelli saepe contrarium
situm obtinet. Hoc autem non solum figura est a reliquis, u t memoravimus, plerumque diversissimà
, sed cum gynostemio ipso inlimis saepe connexionibus coit, quae eo magis metamorphosin
irregulärem, id est commutationem vel concretionem proxiinae materiei stamineae cum superficie
interna labelli indicant, quia in ipso latère gynostemii ei adverso quasi interrupta est piena
verticillorum staminiferorum evolutio, quum ctiam in genere supra memorato Neuwicdii cum
tribus staminibus haec tantummodo semicyclum contra labellum apertum describant et gynostemium
ipsum ilio latere tamquam excisum essesoleat. Ex hac igitur opinione gynostemio in facie antica
labello adVersS pars quaedam materiei stamineae detracta loret atque in latus interius labeUi
translata, trium illorum scilicet staminum, quae ad numerum utriusque verticilli starnimi illic
desunt, e quibus medium interni, lateralia extemi sunt verticilli, quae in interiore labelli
facie tamquam nervi prominentes, cristae, calli, cet. apparere solent. Illustrandae descriptioni
symmetricae floris Orchidearum, de qua disputamus, inservit Diagramma E, ex quo eum cogitari
oportet quinque verticillis constitutum, singulis in Ires partes cum illis verticilli proximi alter-
nantes divisis, quorum duo perigonio adhaerenti, totidem apparatui stamineo, centralis vero
pistillo annumerandus sit. Folia tria carpellaria phyllis externis perigonii continua vel opposita
in plerisque Orchideis ovarium constituunt uniloculare cum tribus oophoris parietalibus bilobis
phyllis internis perigonii oppositis, quae singula marginibus involutis duorum foliorum carpel-
larium juxtapositoram efformantur. Haec ovarii fabrica cum interiore conferruminatione organorum
utriusque sexus videtur esse conjuncta et simul cum irregulari stigma turn infra antheram in anteriore
gynostemii facie effonnatione, quae cum ilia cohaeret. Nam in quibusdam generibus, veluti in
Apostasia, Neuwiedid, et in nonnullis Cypripediis, quibus sexus utriusque organa magis sunt distincta,
margines involuti foliorum carpellarium dissepimenta constituunt in axe conjuncta, id est, ovarium
triloculare, cum oophoris ex angulo interno loculorum prominentibus phyllis externis perigonii oppositis
(Cf. Diagrammata C et D), quae hie quoque e marginibus involutis duorum foliorum carpellarium
juxtapositoram enata sunt, u t fabricae ovarii trilocularis idem typus sit, qui uniloculari» cum
oophoris parietalibus. Memoratu non indignum videtur ad nerviun intermedium foliorum carpellarium
intra ovarium e canali gynostemii descendere solere tubos co pillai es pollinis, api-
cibus Suis ad oophora vergentes, qua d e,re laudare Rimphiam IV. p. 4 4 tab. 200. A. flg. 14
et 16 sufficiat. Quum autem vulgo in ovariis unilocularibus plus quam uno. folio carpellari
constitutis oophororum atque stigmatum aequalis sit numerus, suspicari jam inde licet, etiamsi
in omnibus fere Orchideis infra antheram in facie gynostemii labello adversà unum modo stigma
instar areae glutine obductae sit conspicuum, liujus quoque eonditionis causam esse evolutionem
irregulärem et imperfectam ac tria stigmata reverà typum fundamentalem constituere. Quae sane
opinio confìrmatur generibus jam memoratis Apostasia et Neuwiedid, in quibus tria stigmata in
apice gynostemii (s. styli) in molem trilobam subcapitatam confluunt, cujus lobi (s. stigmata)
phyllis perigonii internis sunt oppositi. Hunc autem stigmatum numerum et dispositionem si
hujus ordinis normalem esse statuas, probabile videtur duo illa, quae phyllis perigonii interioribus
sunt opposita, piane non evolvi vel in partes accessorias, veluti in roslellum, unitari, solum
vero labello oppositum in facie anteriore infra antheram ad evolutionem pervenire; sive stigma,
eo quidem statu, quo in omnibus fere Orchideis conspicitur, symphysi duorum phyllis perigonii
interioribus oppositorum ortum esse, stigmate labello opposito vulgo piane abortente. Conjun-
ctionem illam e duobus stigmatis oriundam manifesto indicat peculiaris gynostemii in Anacclo-
chilo, Cyslopo, Helaerid aliisque Neottiearum generibus structure, in quibus plus minusve disjuncta simul
introrsum dilatatione plus minusve productà sub antbera processum rostellarem eijìciunt, appendices
vero lameUaeformes in anteriore gynostemii facie pro tertio stigmate abnormaliter evoluto,
cujus in plerisque Orchideis ne vestigium quidem, procedunt. Ex hac opinione structure, quam
commemoravimus, et stigmatis (s. gynizì) cum rostello, qualem in plerisque Orchideis videmus,
I. »