t
PRAEFAT10.
ex intimo confluxu duorum stigmatum derivanda esset Sed fieri quoque potest, u t stigma
origine labello oppositum solum evolva tur' et stigmata duobus pliyllis perigonii interioribus
opposita aboriantur vel earn metamorphosin patiantur, u t plane non discerni queant. Hoc statu
stigma esse puto, quale in Gastrodid r. b r . reperitur. Quod autem ad processum rostellarem
stigmatis (s. rostellum), qui in multis Orcliideis prorsus deest, hie varie admodum est confor-
matus; modo nudus aut parte a piculi* sacculi instar excavatus; in multis gianduia s. retinaculo
terminaLus, cui pollinia nuda vel tela elastica praedita vel pedicellata (s. caudiculata) tandem
agglutinantur. Quodsi in omnibus Orcliideis epiphytis multisque terrestribus sympbysi organorum
utriusque sexus stylina tantum et stigmatum atque filamentorum materies, nec vero anthera
afficitur, in aliis, quae semper sunt terrestres, interior multo est organorum utriusque sexus
conferruminatio, quandoquidem anthera cum gynostemio et processu rostellari stigmatis admodum
vario continue conjungitur, u t separari nequeant, veluti in Orchide, Habenarid, aliis, quae baud
minus antherae fabricà spectabiles tribum in Orcliideis maxime naturalem constituunt. Sed
Orchidearum divisionem diligentius tractare nunc non libet, quoniam earn schema in fine libri
indicabit.
Imaginibus quamquam acc.urata explicatio est addita, identidem tamen in tabulis analysios
variae partes iisdem semper notis designai! tur. Hae autem sunt sequentes:
• Indicatio axis.
b Bractea.
3 d Phyllum perigonii impar externum, a nobis vulgo pos-
ticum v. dorsale dictum.
s i Pliylla perigonii paris externi, nobis lateralia exteriora
appellata.
s i Pliylla perigonii paris intemi, nobis vulgo interiora dicta.
I Labellum.
c l Calcar v. saccus labelli.
g Gynostemium.
u g Unguis s. basis producta gynostemii.
a g Alae v. appendices gynostemii s. stigmatis.
f Filamentum s. pars ejus libera antherae perfectae.
f t Staminodium.
a Anthera.
a a Antherae accessoriae v. minus perfectae.
l a Loculi antherae.
a n Androclinium.
p Pollinia s. massae pollinis.
m p Polliniorum massulae separatae.
c Caudicula.
c s Caudicula spuria, tela elastica modo constans.
s l Stylus s. pars ejus cum filamentis non connata.
s Stigma s. gynizus.
r Rostellum.
r b Rostellum bursiculatum.
g l Retinaculum s. glandula.
o Ovarium.
o o Ovulum.
C. L. BLUME.
Scribebam in Museo Regio botanico
L u g d u n i B a t a v o r u m , mense Decembri MDCCCLVII.