I . Genuime. Folia sacpius plicata v. carinata, coaetanen, c pscndobnlliis orta.
i E U L O P H IA EMARGINATA.
E. foliis lanceolatis plicalis scapo simplici erecto brevioribus; perigonii phyllis lan-
ceolatis acuminatis subaequalibus; labello obcordalo subquadrilobo in axe supra basin
e cristà transversali emarginata obsolete bicristato, calcari brevi incurvo subgloboso
canaliculato.
Habit. Mihi nonnisi e specimine sumatrano nota et cum vegetai ione, tnm florum iàbricà cum E. macrostachy e t E . pulchrS
Lindl. congruens. Ab utráque differì calcari labelli non recto sed incurvo atque ab E . maerostachy insuper cristà transversali
in basi labelli, quam in aiterà binae auriculae minutae repraesentant, tnm etiam gynostemio multo breviore. In
E . pulchrà lobi labelli obcordati non, sicut in hac Specie sumatranà, profunde emarginati, sed lantummodo plicato-
undulali et lineae duae in axe proluberationem brevem coiitiguam verruoulosam, hic vero cristulas d u a s membranáceas
distinctas ex h ib en t. Ecce, quae porro de illis Speciebus, Orchideae sumatranae valde affmibus, cujus character specificus
accuratius videtur indicandus, habemus animadvertenda.
Eulophia pulchra L in d l.: foliis oblongo-lanceolatis plicatis scapo simplici erecto subaequalibus; perigonii phyllis lanceolatis
acutis, interioribus paulo brevioribus et latioribus; labello suborbiculari-bilobo in axe supra basin e cristà
transversali emarginatá lineis binis contiguis subverruculosis antice in tuberculum connexis, calcari brevi recto rotundato
inflato-didymo. L indl. Gen. e t Sp. Orci. 182. 12. — Limodornm pulchrum Dü P et.-Tiiouars Hist. Orci. Maur. tab.
43—44. A. Richard Orclt. Maur. 49. 29. In insulà Borbonià mense Martio florens. — Orchidea terrestris, 2 ped. a lta ,
glabra, e candite subterraneo radiciformi fìbris radicalibus simplicibus fìliformibus subfasciculatis obsesso pseudobulbos
aliquot epigaeos conferios elongato-ovoideos squamis obtectos aut iis denúdalos paucisque cicatricibus annularibus notatos
proferens. Folia ex apice pseudobulborum duo, erecto-patentia, oblongo-lanceolata, plus quam pedalia, 5— 6 poli, lata,
acuta, basi in petiolum latum amplectentem angustata, membranacea, nervosa, plicata. Scapus caudicalis ex ipsà pseudobulborum
basi erumpens, H — 2 ped., erectus, teres, purpurascens, inferne vaginis distantibus ore acuminatis mem-
branaceis appressis et infra rhachim floriferam circiter spithamcam decurrenti-striatam squamis aliquot patentibus bracteis
consimilibus obsessus. Flores medjpcres, pedicellati, vagi, bracteali, patentissimi, purpureo-variegati, racemo simplici
dispositi; bracteae ovariis pedicellatis breviores, lineares, subulato-acuminatissimae, membranaceae, concaviusculae, pur-
purascentés, patentissimae v. tandem reflexae. Perigonii phylla exteriora subaequalia, duo lateralia leniter falcata, palula ;
interiora tenuiora cum impari exteriore subfomicato-conniventia. Labellum erectum, latissimum, concavum, intus in
orifìcio calcaris globoso-inflati canaliculato-didymi cristà subquadratá emarginatá carnosulà instructum et in axe limbi
bilobi margine anteriore recurvi et undulato-plicali lineis binis contiguis elevatis paulo verruculosis ante sinum loborum
in tuberculum minutum obtusum connexis. Gynostemium breve, latiusculum, semiteres, anguste marginatum, postice
supra androclinium in apicem triangulari-ovatdm incurvum anlheriferum porrectum. Anthera obeordata, scilicet antice
emarginata, postice in crisi ulani brevem obtusam carnosam purpureara prominens, perque earn apici gynostemii porrecto
adnata, bilocularis, loculis membranaceis, transverse bivalvibus. Pollinia 2 , compresso-obovoidea, postice sulco marginali
exsculpta, retinaculo communi antice replicato lamellaeformi agglutinata. Stigma transverse ovale, concavum. Ro-
stellum supra stigma paulum prominens, horizontale, tandem emarginato-bidentatum. Gapsulae fere pollicares, nutantes,
elongato-ovoideae, costato-trigonae, reliquiis perigonii corrugatis coronatae, fissurales.
Eulophia macrostachys L in d l.: foliis oblongo-lanceolatis plicatis scapo simplici erecto brevioribus; perigonii phyllis
lanceolatis acuminatis, interioribus latioribus; labello suborbiculari quadri lobo in axe supra basin e duabus auriculis
distinctis obsolete bicristato, calcari brevi recto inflato-rotundato retuso. L indl. Gen. e t Sp. Or eh. 183. 16 et in Boi.
lieg. Nov. Ser. X. 1972. W ig h t Icon. V. 1667—1668. Malsettie indigenarum in Zeylanià. In vicinià fluviorum mon-
tium Nil-Gherries Indiae orientalis e t in Zeylanià. — Facies plane eadem atque E . pulchrae L indl. et E . emarginalae mihi.
Pseudobulbi epigaei, conferii, 4— 5 poll, longi, 1 poll, crassi, e cylindraceo conici, novelli vaginati, adulti in cicatricibus
annularibus quatuor ad sex pannosi, ex apice bi-v. trifoliati. Folia $— 1 ped., 2—2J- poll, lata, petiolata, erccto-
pa ten lia, ulrinque acuminata, membranacea, nervosa, plicata, subtricoslata ; petioli 2—3 l poll., profunde canaliculati,
in basi dilatatà equitantes. Scapi e pseudobulbis laterales, solitaríi, 2—2-t ped. alti, erecti, purpurascentes, inferne laxe
vaginati, superne racemum elongatum laxum multiflorum efformantes. Flores pedicellati, patentissimi, bracteá subulatá
purpurea persistente suffulti. Phylla perigonii viridia, apicibus costáque purpuréis;.lateralia duo exteriora alaeformi-ex-
pansa, subfalcata; interiora latiora, tenuiora, subundulata, cum phyllo impari exteriore erecto-conniventia. Labellum
magnum, latissimum, erectum, concavum, luteum, quadrilobum, ad basin in calcar breve rotundalum inflatum relusum
viride prominens, intus ad basin biauriculatum, auriculis obtusis crassi usen lis singulis limbum versus in cristulam brevem
axilem protensis; limbi lobis rotundalis, lateralibus erecto-connivcntibus venis purpuréis pictis, intermediis duobus
magis patentibus luteis in margine anteriore medio complicato-recurvis. Gynostemium qualis in E . pulchra, sed longius,
leniter arcuatum, antice medio sub stigmate transversali oblongo lined purpurea, sicut lateralibus istis auriculis modo
descriptis intus ad basin labelli continúis marginibus purpuréis. Anthera opercularis, lutescens, antice apiculo emarginato
dorso in crislam convexam retusam carnosam prominens, bilocularis. Pollinia 2 , obovoidea, in dorso sinu excavata,
per materiem elasticam retinaculo communi lamellaeformi antice dilatato-replicato annexa. Rostellum supra stigma exca-
vatum instar marginis truncati subfornicali apparatu pollinico remoto profunde emarginati v. bilobi vix*prominens, in
sinu loborum obtusorum apiculo brevi setaceo recurvo instructum. Capsulae circiter pollicares, nutantes, elongalo-elli-
psoideae, costatae, perigonio marcescente coronatae.
D e s c r . Orchidea tota glabra. Caudex subterraneus, radiciformis, undique fibras radicales vermiculares
suberosas albicantes expándeos. Pseudobulbi complures, consociati, circiter tripolli-
cares, cylindracei, carnosi, solidi, reliquiis squamarum stuppeo-dilaceratis vestiti, apice
attenuati et e vertice vulgo duo modo rarissime tria folia petiólata emitientes. Folia erecto-
patentia, 7 8 poli, longa, 1$— poli, lata, acuminata, basi in petiolum angustata,
membranacea, trinervia, nempe nervis tribus subtus magis prominentibus; petioli circiter
tripollicares, lato-caualiculati, supra basin mutuo amplectentem tandem transversaliter se-
cedentes. Scapus l£ ad fere 2 ped. longus, juxta pseudobulbos e caudice subterraneo enatus,
erectus, crassitie pennae scriptoriae, superne in rhachim floriferam tri-v. quadripollicarem
continuam sensim magis attenuatus, inde a basi squamis alternis tubulosis arctis in limbum
ovatum productis pollicaribus teneris membranaceis cito emorientibus cinctus, quarum su-
premae sensim decrescentes latere ad basin usque fissae et bracteis fere conformes. Bracteae
subulatae, patentissimae, ovariis pedicellatis multo breviores. Flores laxe racemosi, subho-
rizontales, mediocres, colore, qui ex specimine nostro siccato distingui nequit. Perigonii
ringentis phylla fere aequalia, lanceolata, acuminata; lateralia exteriora duo leniter falcata,
patentia, u t interiora impari exteriore paulo latiora. Labellum latissimum, concavum, sub-
quadrilobum, inter lobos anteriores minores subundulatos apiculo brevi recurvo instructum,
basi in calcar subglobosum incurvum antice emarginatimi productum, intus ante calcaris
orificium crista transversali emarginato-biloba subcarnosà, ex qua in axe cristulae duae
parallelae distinctae membranaceae ante marginem deliquescentes oriuntur. Gynostemium
breve, crasstim, latum, antice applanatum, dorso convexum. Anthera per cristulam obtusam
carnosam margini androclinii postice in dentem obtusum incurvum extenso afiixa.
I I . Gyrtopera. Folia plicata, coaetanca v. serótina, e rhizomatibus tuleriformibus rarius e pscuilobulbis cauliformibus orta.
* Folia coaetanea.
2. EULOPHIA BICOLOR.
E. foliis oblongo-lanceolatis plicatis scapo simplici erecto multifloro brevioribus;
perigonii phyllis lanceolatis, exterioribus angustioribus acuminatis, interioribus paulo
brevioribus acutis; labello subpanduraeformi-ovato obtusissimo superne plicato-undu-
lato in axe elevato-lineato, calcari conico obtuso ulroque latere gibboso.
Habit. In humidis insulse Timor, in quà specimina collegit div. Zipfelius. Species pulcherrima, aliis quibusdam ex Archi-
pelago indico aflìnis, quas silcntio praetermittere nolo. Hae au tem sunt sequentes:
Eulophia, lutea: foliis lanceolatis plicatis scapo simplice erecto brevioribus; perigonii phyllis lineari-lanceolatis, exterioribus
acutis, interioribus paulo brevioribus obtusis; labello subpanduraeformi cuneato-oblongo rotundato ad margines
superne plicato-undulato in axe elevato-lineato, calcari brevi conico obtuso. — In Javà occidentali prope Tjilankahan
in umbrosis mense Novembri florens a div. Van Hasselt observata. Tota herba 1 4 ped. alta, glabra. Caules v. polius
pseudobulbi circiter 6 poli, longi, $ poli, crassi, epigaei, cylindracei, carnosi, vaginis nonnullis alternis tubulosis ore
oblique truncatis appressis vestiti, ex apice diphylli. Folia 10 poli, longa, l j - l f poli, lata, acuta, basi in petiolum
2—2* poli, longum conduplicatùm angustata, membranacea, nervosa, plicata, absque nitore. Scapus e basi pseudobulborum
ortus, l i- ped. altus, inferne crassitie circiter pennae scriptoriae et vaginis tribus lj- poli, longis tubulosis superne
longitudinaliter fissis acutis v. acuminatis membranaceis arctis obsessus, superne racemum spithameum erectum
multiflorum cxhibens. Bracteae lineari-subulatae, patentissimae, membranaceae, ovariis pedicellatis paulo breviores, tandem
reflexae. Flores non piane pollicares, flavi. Phylla perigonii erecto-conniventia, subsecunda, exteriora paulo iongiora
et angusliora, acuta, c quibus lateralia duo ungui gynostemii producto aflìxa leniter falcala, ima subgibba; interiora
obtusa, tenuiora. Labellum phylla perigonii adaequans, basi in calcar breve obtusum compressum prominens, erectum, |
concavum, in axe elevato-lineatum, in apice rotundato patente plicato-undulatum. Gynostemium subarcuatum, semiteres,
marginatum, ìmà in unguem calcari labelli continuum productum. Anthera postice cristulà brevi retusà margini andro-
clmii Porrec,° connexà terminata, bilocularis. Pollinia 2 , ovoideo-globosa, dura, cereacea, singuia postice lobulo rotun