colit, copióse describere, reliquarum duarum, quae mihi innotuerunt, tionnisi specificum charactcrem prodere lubet.
Sunt autèm:
Corymborchis assamica: gynostemio in fractu persistente longiusculo (i. e. capsulam adacquante v. eá paulo longiore).
Habit, in Assam. Inflorescentia in specimine nostro minus ramosa quam in C. veratri/olia, foliis lanceolatis, 1—l^ p e d .,
l i 3 poll, la tis , acuminatissimis, basi magis angustatis u t in modo memorati Capsulae pollicares, gynostemio aeque
longo v. paulo longiore terminatae.
Corymborchis Thouarsii: gynostemio in fructu persistente longissimo (i. e. capsulam duplo v. ultra superante).
Corymlorchis s. Corymbis P e t. T iio b a r s Hist. Orch. M aw. tab. 3 7— 3 8 . — Habit. Vidi in Herbario Parisiensi specimen
Du P et. T houars aliaque ex Borboniä ; e tiam a P ervjixé anno 1841 alia in ora Madagascariae inter septentrionem et orien-
tem sitá, alia in insulá Nos-bé lecta. Caules 2—3 ped. a lii, crassitie pennae scriptoriae, erecti. Folia | —1 ped., I f —2^
poll, la ta , a cum in a tis sim a , basi p erumque u t in superiore angustata. Inflorescentia quoque nonnisi subramosa, corym-
bosa. Flores 2 | poll, longi. Capsula pollicaris, gynostemio longissimo terminata.
D e s c r . Orchidea terrestris, gigantea, radice fibrosa, e caudice epigaeo caules complures erectos
v. ad truncos arborum ascendentes, S—10 ped. et ultra altos, inferne parum nodosos, ad
nodos Ínfimos cicatridbus annularibus vaginarum foliorum lapsorum notatos, arundinaceos,
fartos, ex tereti nonnibil compressos, superne foliosos, fere digitum crassos et vaginis foliorum
arete tubulosis striatis obvestitos evolvens. Folia disticha, spitbiamea ad sesquipedalia,
1«__5 poll, lata, lanceolata aut oblongo-v. elliptico-lanceolata, acuminatissima, basi acuta,
membranacea, multinervia, inter nervös striolata, longitudinaliter plicata, glabra, supra
opaca, subtus qua nervi septem ad novem magis prominent glaucescentia et vaginarum
instar furfure raro fosco punctata. Paniculae axillares, solitariae, erectae, 3 4 poll., in
ramos quinqué ad octo floríferos disticbos flabellato-expansos divisae. Rami ad exortum rha-
chios communis complanatae subflexuosae squama lanceolato-subulata apice patente circum-
dati, infimi I f—2 poll., superiores sensim minores, glabri, u t rhachis furfure modico con-
spersi, virides. Flores sessiles, alterni, distichi, patentissimi, l i pollicares, virescenti-albidi,
suaveolent'es, in basi ovarii brevis trigoni sexeostati non torti bracteà ovata acuminata concava
membranacea suffolti, inaperti clavati apiceque adunci. Phylla perigonii patentia,
aequilonga, lineari-lanceolata, unguiculata, canaliculata; exteriora magis virescentia, apicem
versus subfalcata, acuminata, impar ad basin carinatam cum imà parte interiorum gynostemio
brevissime accretum; interiora petaloidea, acuta, alba, valde patula, margine un-
dulata. Labellum liberum, unguiculatum, gynostemium inferne amplectens, intus elevato*
striatum, superne in limbum ovatum acutum indi visum margine undulatum candid um
erecto-patentem dilatatum. Gynostemium perigonio paulo brevius, erectum, inferne teretius-
culum, in apice clavato postice androclinio excavatum, antice in rostellum laminare trian-
gulari-ovatum apice tandem bicuspis prominens. Anthera elongato-ovoidea, attenuata, car-
nosula, flava, dorso supra basin margini androclinii adnata, bilocularis. Pollinia 2 , elongatoclavata
, sulco longitudinali subbiloba, particulis subuliformibus composita, denique appendici
retinaculi angustae caudiculatae agglutinata. Stigma sub rostello transversale, impressum,
subdeltoideum, in margine inferiore utrinque calloso-tumidum et utroque latere auricula turn,
auriculis oblusis, recurvis. Retinaculum apici bicuspidi rostelli insidens, laminaeforme,
ovali-subrotundum, extremitate superiore truncatum, latere dorsali, nempe antberae adverso,
intra cavitatem androclinii in appendicem longissimam subulatam caudiculatam refiexum,
quae reverá pars est retinaculi. Gapsulae l ì—1 | poli., elongatae, subtrigonae, 6-costatae,
basi in stipitem brevem constrictae, gynostemio circiter pollicari ad basin reliquiis perigonii
cincto terminatae, rimis longitudinalibus dehiscentes. Semina in spermophoris lateralibus
creberrima, subtilissima, albida.
EXPLICATIO FIGURARUM.
43. Fig. 1. Corymborchis veratri/olia Bl. floreos et capsulis maturis, magn. nat.
42. E . Analysis Corymborchidis veralrifoliae Bl.
1. Flos apertus, magn. nat., reliquis omnibus figuris plus minus magn. auct. — 2. Flos, phyllis lateralibus perigonii
et labello supra basin abscissis, phyllis interioribus et impari exteriore ad basin gynostemio adnatis. — 3. Apex gyno-
stemii ex alabastro, a facie anteriore. — 4. Idem, a latore, antherà vi nonnihil retractà. — 5. Idem, magis a dorso
visus, similiter e flore nondum aperto, retinaculo a eniribus rostelli vi soluto. — 6. Apex gynostemii e flore aperto, a
facie anteriore, retinaculo cum polliniis dempto. — 7. Anthera, intus visa. — 8 et 9. Pollinia cum retinaculo.
10. Particulae polliniorum.