drilocularis, postice bicornis. Pollinia 8 (” £), aequalia v. inaequalia, quaternatim
materiei elasticae (s. caudiculae spuriae) annexa. — Herbae Indiae orientalis,
terrestres, caulescentes, glabrae; caule repente, vaginato; foliis alternis, petiolatis
(petiolo medio articulaio), ovatis v. cordatis, nervosis, vulgo discoloribus et supra
maculatis v. nebulosis; scapo terminali; floribus dense v. laxe racemosis.
OBSERVATIO.
Genus hoc e Tribù Epidendrearum organisations floru 111 pi uri mum cum Mitopetalo congruit, a quo tarnen satis distinguitur
labello calcarato et habitu. Singularis file inter Epidendreat est habitus, qui folia tu rà maxime aliquam habet similitudinem
cum Neottieis quibusdam, veluti cum Ludisia, nonnullis Speciebus Ooodyerae aliisque, quarum tamen omnium peliolus
nunquam, sicut in NephelaphyUo, arliculatus est, sed statim in laminam foliaceam continuatur, sive potius basin folii angu-
statam continuam efficit. Ejusdem Generis est Cytheris Lindl., cujus auclor si folia plicata esse refert, errori profecto illud
tribuendum est; in omnibus Speciebus folia nondum explicata sunt convoluta, deinde planiuscula. texturà herbaceà satis
crassd, supra maculis fuscioribus tamquam marmorata, unde nomen e gracco vttpeto, nebula, et <fùllor, folium.
i . NEPHELAPHYLLUM PULCHRUM.
N. floribus dense racemosis erectis; labelli limbo indiviso retuso in axe lineis tribus
papillosis. Bl. B y d r. 373. fig. XXII. Lindl. Gen. et Sp. Orch. 24. 2. Reichenb. fil.
Xenia Orch. Fase. IX. 216. tab. 8 8 .1 .1. (mediocris). — Limodorum maculatum
Herb. Rwdt.
H abi t. In Javae provinciis occidentalibus, locis humidis, circiter bis ad ter mille pedes supra maris aequor, veluti in monte
Salak, ubi saepe prioribus quatuor anni mensibus florentem reperi. Variai foliorum color; sunt modo supra virescentia et
obscure viridi-maculata, modo magis in fuscum vergenlia et brunneo-tessulata ; subtus aut purpurascentia v. atro-purpurea,
aut fere violacea.
Descr. Tota herba circiter spithamea. Caul is simplex, repens, teres, carnosus, glaber, vaginis
tubulosis acutis membranaceis striatis initio pallide rubescentibus deinde cito emorientibus
laxiusculis vestitus, e nodis suis inferioribus fibras radicales solitarias breves vermiculares
villosas exserens. Folia 3 ad 4 , alterna, 3—5 ‘ poli, longa, 11—2 poli, la ta , ovata v. oblongo-
ovata, acuta v. subacuminata, basi acutiuscula rarissime subcordata, quinquenervia, nervis
praesertim intermedio subtus acuto prominentibus, supra lucida, laevigata, ceterum coloro
quo diximus; petioli f—1 poli., e basi teretiusculà, superne canaliculati et infra folium
articulati, purpurascentes. Scapus lerminalis, erectus, 3—4 pollicaris, purpureus, vaginatus,
floribus ad apicem in racemum compactum approximatis. Bracteae ovato-lanceolatae, acu-
minatae, concavae, membranaceae, erecto-patentes, ovaria pedicellata longitudine aequantes.
Phylla perigonii lineari-lanceolata, acuta, subaequalia, e pallide virescenti lilacina, membranacea,
cuncta antrorsum unilaterali ter reflexa; duo lateralia exteriora paulo longiora et
in basi subobliqua. Labellum posticum, phyllis perigonii majus, erectum, oblongum, re-
lusum, albidum, concaviusculum, basi in calcar breve globoso-inflatum emarginatum extus
purpureum productum, in axe fascia lata modice incrassatà praesertim circa orificium calcaris
nonnihil constrictum dense papilligero-pubescente lilacina v. purpurea superne in tres lineas
sulphureas papillis carnosis obsitas excurrente praeditum, in lateribus utrinque transverse
striatum. Gynostemium breve, erectum, latum, album, antice ad basin purpureum, dorso
convexum, antice concaviusculum, marginibus membranaceis apice utroque anlherae latere
in dentem subrecurvum protensis. Anthera margini androclinii postico in denlem brevem
latum prominenti vulgo crenulato aflixa, planiuscula, subquadrata, utpote antice rotundata,
postice paulo latior binis cornibus brevibus lateralibus apice atro-purpureis, intus in latere
postico binis loculis membranaceis luteis bilocellatis. Pollinia in quovis loculo 4 , compressa,
subimbricatiin in membranam angustam conduplicatam tenuem elasticam consociata, ante-
riora duo majora, oblonga, posteriora subrotunda, contextu pulvereo-pulposo. Stigma sub-
rotundum, plano-excavatum, inter dentes gynostemii laterales per rostellum breve obtu-
N.CORDIFOLIUM. F