ORGHIDE AE.
gynostemii adnata; interiora angustiora. Labellum erectum, concavum, inferne angu-
statum, cum basi gynostemii plus minus producta saccatum', trilobum, disco cristatum.
Gynostemium elongatum, arcuatum, apice dilata tum. Anthera terminalis, bilocularis,
loculis bi-v. obsolete quadrilocellalis. Pollinia 8 (£ £ ), aequalia v. alterna minora, fari-
naceo-pulposa, materie elastica quaternatim cohaerentia. ^ Herbae in Asià tropica
insulisque vicinis observatae, terrestres, aphyllae v. foliis paucis serotinis nervosis
praeditae; rhizomate tuberoso; scapo vaginis scariosis vestito ; floribus laxe racemosis
rarius solitariis, nutantibus, albidis, lilacinis v. luteis, pubescentibus.
OBSERVATIO.
Nomen primum a me in Bijdr. Fior. Ned. Ind. I. c. indi tum, ob nimiam ejus convcnientiam cum Pachystorno, quod
generi Diptero prius jam dedcrat latreille V. Cl., in Pachychìlum mutandum esse putaveram, ut in Praefatione Florae
Javae docui, neque tarnen hujus generis in praestantissimo V. Cl. lindley libro Oen. et Spec. Orchid, ulla fit mentio, quod
certe servandum est. Praeter duas sequentes, has quoque species adillud genus referre non dubito, P . senile, P. Smithianum,
P . chinense et P. montanum, quae cunctae species inter Apaturias a lindley V. Cl. recensitae cum nostris vegetatone
peculiari exacte congruunt, qua ipsà hoc genus a ceteris omnibus ex subordine Fpidendrearum imprimis distinguitur. Denique
ad hoc genus referendae sunt: P . Lindleyanum (Apaturia Lindleyana wight Icon. tab. 1662), nisi eadem sit ac P. senile
(Apaturia senilis lindl.) et P. speciosum (Ipsea speciosa lindl.) , species et inflorescentià pauciflorà et magnitudine florum
insignis. Ceterum analysi diligentissima, in tabula 2 3 , F. exhibità, persuasum mihi est Ipseam lindl. tanquam genus proprium
non posse servari. Quippe solum discrimen faciunt loculi antherae, in hac herbà dissepimento crasso carnoso cristae
formi (quod lindley V. 111. duos tuberculos camosos ad basin antherae appellat) bilocellati, in aliis vero speciebus, quas
exploravimus, dissepiments membranosis incomplete quadrilocellati, qui character levior est, quam quo genera nitantur.
Nam et in aliis generibus e tribù Fpidendrearum, veluti in Phajo et Bletia, invcniuntui" species, quarum quadrilocellata,
aliae quarum octolocellata est anthera, neque magis, quam in hoc, veri discriminis cliaracteres adsunt.
I . Herbae aphyllae; scapo racemoso ; antherfi loculis quadrilbcellat’s (Apaturiae spec. Lindi..).
i . PACHYCHILUS PUBESCENS.
P. scapo racemoso; phyllis perigonii interioribus spathulato-linearibus obsolete tri-
nerviis; labelli lobis lateralibus obtusis, intermedio longiore obcordato lineis quinque
verrucoso-pubescenlibus supra medium subconfluentibus. Bl. Praef. Flor. Jav. VI et
in Mus. Bot. II. 173. n°. 407. — Pachystomapubescens Bl. B y d r. 376. fig. XXIX.
Habit. In provincia javanicà Krawang prope Tjiradjas in graminosis, a mense Junio ad Augustum florens. Proxime accedere
videtur ad P. Smithianum (Apaturiam Smithianam lindl.), u t universe omnes species hujus generis nonnisi levioribus
characteribus distinguuntur.
Descr. Rhizoma tuberosum, subterraneum, horizontale, difforme, indivisum v. subramosum,
obsolete annulatum, carnosum, albidum, paucis « fibris radicalibus lateralibus brevibus,
paulo confertius collum ejus circumdantibus. Scapi solitarii aut bini pluresve inter se
remoti, erecti, 1—14- ped., graciles, teretes, glabri, purpurascentes, vaginis tubulosis inferne
imhricatis, superne magis distantibus sensimque brevioribus alternatim in acumen productis
(y. apice spbacelato-truncatis) membranaceis emarcidis striatis ex stramineo pallide fuscis
primo appressis tandem fìbroso-dilaceratis vestiti. Flores semipollicares, pedicellati, laxe racemosi,
subnutantes, lilacini v. dilute purpurascentes, aeque ac gynostemium et anthera pube
brevi aspersi; pedicellis filiformibus, brevibus, puberulis, bracteà elongatà lineari-lanceolatà
arrectà membranacea suffultis. Perigonium subbilahialum, pentaphyllum ; pbylla exteriora
oblonga, acuta, duobus lateralibus suboblique circuin basin labelli productis apice pa-
tentibus: interiora linearia, obtusa, basi nonnihil angustata, obsolete trinervia cum ex tenore
dorsali erecto-conniventia. Labellum posticum, ima iu sacculum brevem obtusum
inflatum cum pede gynostemii brevi antice supra margine calloso pubescente cincto nulla
articulatione connexum, erectum, concavum, superne sensim latius, trilobum ; lobis latera-
PACHYCHILUS. 25
libus brevioribus, obtusis, obsolete nervosis, incurvis; lobo medio porrecto, rotundato,
obsolete emarginato, subundulato, concavo, lineis quinque in discum verrucosum pube-
scentem tumidum confluentibus, unde duae lineae laterales crassae pubescentes unaque
intermedia minus conspicua basin labelli versus decurrunt. Color labelli virens, ad margi-
nem superiorem lobi medii coccineus. Gynostemium arcuatum, clavatum, semiteres, superne
biaurito-dilatatum et facie antica inter margines auricularum nonnihil inflexos rostellum
abbi’eviatum reclina turn lamellaeforme margine viscosum exserens. Anthera terminalis, andrò-
clinio excavato semiimmersa, intramarginalis, sessilis, cuculiata, liemisphaerica, basi pro-
funde emarginata, membranacea, bilocularis, loculis appositis, quadrilocellatis. Pollinia 8,
ovoidea, compressa, subaequalia (posteriora vero paulo majora), farinaceo-pulposa, apice
telà elastica pulvereà quaternatim incumbentia. Stigma protinus sub rostello transversum,
concavum, marginatum, quodammodo bilocellatum, iu alabastris omnino bilabiatum, labio
superiore per rostellum recurvum formato. Ovarium elongato-turbinatum, obsolete trigonum,
sub perigonio nonnihil constrictum, striis sex longiludinalibus, viride, puberulum. Capsula
ellipsoideo-turbinata, perigonio emarcido coronata.
a PACHYCHILUS PANTANUM.
P. scapo racemoso; phyllis perigonii interioribus spathulato-linearibus quinquener-
viis; labelli lobis lateralibus obtusis, intermedio paulo longiore obcordato lineis quinque
verrucosis inaequalibus supra medium evanidis, laterali utràque dense pubescente,
intermedia ad apicem clavato-incrassatà. B l. M u s . Bot. II. 173. n°. 408. — Neottia
pantanis Herb. Iìorthals.
Habit. In Borneo prope Padong Pantan locis opertis graminosis a korthals V. Gl. lectum, P . pubescenti in omni re simil-
limum, sed phyllis perigonii interioribus distincte quinquenerviis et cristis in disco labelli non confluentibus satis diver-
sum. Ceterum diligentiore comparatione judicandum, an cum P. Smithiano (Apaluna Smithianà lindl.) conjungi possit,
quod, auctore lindley, jam »sépalis 4 uncias longis, ovatis, acutis, subaequalibus” distingueretur. Verum jam propterea
mihi minus juste indicata videtur magnitudo phyllorum perigonii exteriorum, quod, eodem ilio auctore, flores Apaturiae
senilis, cujus modo quinque lineas longa, majores sint quam Apaturiae Smithianae,.
Descr. Scapus 1—2 ped., ima basi, qua e rbizomate oblongo-difformi carnoso horizontali subterraneo
enascitur, nonnihil curvatus, cetera rectus, crassilie pennae anatinae, superne magis
magisque attenuatus, a basi inde vaginis alternis tubulosis acuminatis ore hinc longitudinali
ter iissis membranaceis tandem scariosis glabris arctis cinctus, quarum infimae magis
approximatae breviores minusque acuminatae, superiores in bracteas magis distantes subulatas
semiamplexicaules sursum decrescentes primo arrectas deinde patentes unifloras sunt transfor-
matae. Apex scapi floralis circiter 3—6 poli., subangulosus, glabriusculus,, floribus fere 7—13
alternis pedicellatis nutantibus. Pedicelli 1-—1 j lin., post fecundalionem magis accrescentes,
tenues, u t ovaria fusco-tomentosuli. Perigonii phylla subbilabiato-conniventia, aequi lori ga,
membranacea, nervoso-striata; interiora maxime basin versus angustiora, lineari-spatbulata,
minus acuta, ima modo extrorsum puberula ; exteriora tria , quorum posticum subnavicu-
lare, anteriora duo unguem labelli saccatum amplectuntur, lanceolato-oblonga, subacuminata,
extus puberula. Labellum sursum phyllis perigonii multo latius, obovatum, trilobum,
ima ope unguis saccati basi gynostemii callosae adnatum, erectum, concavum, nervoso-
striatum, extus medio puberulum, in tus in tractu nervorum lateralium e basi divergen-
tiurn pube parce aspersimi binisque cristis subparallelis crassis verrucoso-pubescentibus e
basi saccata ad lobum medium limbi ascendentibus ; lobis lateralibus obtusissimis, integer-
rimis; lobo medio productiore, obcordato v. reiuso, inter duas cristas in marginem extimum
non excurrentes nervis t ribus minus distinctis verruculosis apice subincrassatis, quorum
laterales ramilìcatio cristarum crassiorum sunt putandi. Gynostemium arcuato- assurgens,
semiteres, pubescens, ima in unguem brevem antice gibbere v. margine calloso densius
pubescente instructum productum, in apice clavato auriculato-dilatato obtuso androclinio
excavatum. Anthera terminalis, sessilis, androclinio semiimmersa, cuculiata, utrinque emar