Clllorum Florae Javae, qui adhuc in lucem prodierant: ad hoc magna pecunia, in mercedem
operarum aliaque ejusmodi frustra impensa, ab editoribus sociis repetebatur. Ita factum erat,
u t res, quae paulo ante uberrimos fructus editoribus pollicebatur, penitus concussa jaceret. Quae
u t relevari posset, et jacturae ¡Ili mederi, et quae amissa erant vel corrupta in pristinpm sta-
turn restituere necesse erat: neque illud sine magnis sumtibus fieri poterai. Quos u t hupende-
rent, haud magis quam u t editionem continuarent, adduci librarii poterant. At majore mihi
labore constabat opus, cujus gratia ne valetudini quidem peperceram, quam u t illud diutius
jacere paterer neque omnem potius lapidem moverem, u t ad finem perducerem. Prius autem e
viris optime de re botanicà meritis resciscere volebam, num illud tantis sumtibus dignum exi-
stimarent. Neque meliores ejus rei, quos adirem, habui judices, quam noBEBTUM b b o w b , d e c a b -
b o l l e , EBBLICHEB, BE JUSSIEU, BBONGNIABT, BE C ^ ISBE, LINK, BEES AB ESEBBECE, allOS exteroruin,
nostratium vero b e i b w a b b t , v b o l i k , v a s b a l l , qui omnes non solum u t in edendà Fiord Javae
pergerem me adhortati sunt, sed vel auxilium suum in divendendà eà sunt polhciti. Tanto
plus autem apud me valebat eorum auctoritas, qui cum summo Scientiae amabilis studio, turn
egregia virtute civili ct honestate erant conspiciii, neque aliud nisi incorruptum judicium ferre
voluissenl, quo majore jam perfidia invidi quidam e nostratibus supellectilem, quamcollegeram,
ad perficiendos libros meos de vegetatione indica necessariam, detrahere mihi conabantur. Itaque
tam splendido eornm judicio erectus, quae in Fiori Javae, si cnm Rumphià conferretur, vitiosa
videri poterant emendare cupiebam; quapropter continuandi operis, inde a quinquagesimo fasci-
culo, novam seriem edere parabam,' quae externa certe specie Rwaphiae non cederei. Quo ut
pervenirem, pristinam illam edendae Florae Javae societatem legitimä ratione dissolvi totumque
negotium a me redimi opus erat. Hoc enim peracto, omnibus jam vinculis solutus nihil non
ipse poteram moliri, u t opus temporum injurià afilictiiin relevarem et, si fieri liceret, ad finem
perducerem. In bis vehementer me excitarunt principum botanicorum promissa et praestitum
a Gi u l i e LAio I, rege Augustissimo, auxilium, quo quanti disciplinarum faceret incrementum lu-
culenter ostendit. Quod enim majus ejus studii docnmentum edere potuisset, quam quod pii-
vatis sumtibus viginti quinque esempla Florae Javae redemit, eo quidem Consilio, u t ea exteris
donaret, quo magis vulgo liber ille innotesceret ac melius divendereter? Et tarnen ne sic quidem
effecit, quod voluerat, regis magnanimitas; mox enim, ubi proh dolor!, naturae concessemi,
auxilium illu d , quod loti operi erat pollicitus, in quadragesimo fascicolo me defecit, et edendi ejus
quod magnum fuerat subsidium, nnne pariter impedimentum et .quasi onus factum est. En,
rursus magna spe me destitutum; quod eo gravius ferebam, quo minus praevidere potueram,
non magis, quam olim in India, quum omne otium, quo frui mihi licebat, unice ad exploran-
dam vegetationem impenderem, snspicari poteram fore u t quam fiderà operis mei publicis sum-
tibus edendi dederant m a g is tra ti, ipsi fallerei. Profecto si cui unqnam in edendo librò multa
adversa fuerunt, haec omnia simul me editionem Florae Javae parantem o p p u g n am i; quae adeo
me a consilio meo desistere coegerunt. Haec s ig illa ti exponere necesse habui, ne quis mihi
absolvendi operis defiiisse voluntatem crederei. Imo vero, hoc u t perficerem, nullam vel laboris,
vel pecuniae rationem habui, nec toties spe deceptus a proposito me deterreri passus sum. Quodsi
illud ad promovendam disciplina™ botanicam non piane inutile esse jam antes sperabam, nuper
quae omnium rei peritorum de eo esset exspectatio diserte sum edoctus, quum in conscssibus
Academiae regiae Nederlandicae disciplinarum, diebus 28 Junii, 2S Octobris et 2 9Novembris 1856
habitis, vir turn optime de Scientià amabili meritus, turn probitate omnibus jure spectatissimus,
H. c. v a s BALL, professor botaniccs Groninganus, palam declaravit, desiderari vulgo u t Flora
Javae continuetur, eoque consilio, si necesse sit, publicum auxilium Academia imploret. Idem
jam antea multi a me postulaverant, e quibus quae de eà re in consessu Academiae disciplinaram
Gallicae d. 24 Martii 1851 retulit vir cum summo disciplinarum damno immatura morte
abreptus a d b ia su s b e J u s s i e u , hie afferre liceat: .Eodcm anno edi coepit magnum ac splendidum
opus, »superioruin explanatio, Flora Javae (in-folio), qua minutissime expositi et figuris illustrati
• sunt ouncti characteres omnium stirpium quarum adhuc essentiales prodere satis habuerat.
• Libri ejus, quod dolendum, eadem fortuna (hit, quae aliis tanti ambitus nimis saepe accidere
• solet. Post tria Volumina, quibus Filices et decern Phanerogamarum familiae tractantur, inter-
■ rupta est ejus editio. Scriptor, qnem invitum retinuerunt impedimenta, continuandi ejus et
. absol vendi usque servavit voluntatem. Quod consilium u t illi succedat, ejusque perficiendi
• auxilium et respublica, et omnes disciphnae fautores praebeant, quibus per fortunam ilia
»studia promovere licet, magnopere est optandum.
His vocibus jam obsequi mihi est in animo neque audire unum e nostratibus, g . h . d e v r i e s e ,
cui scilicet inutile videtur Floram Javae continuavi, cujus levis sane ac plane nulla videri potest
auctoritas, si cum tot viris, et doctrinae laude, et animi virtutibus conspicuis, comparatur.
Desideratur autem adbuc liber de Orchideis Archipelagi indici, quo singula Genera non modo
descriptione et imagine unius plurumve specierum florentium, quae eo pertinent, sed accurata
quoque analysi organorum fructifxcationis illustrentur. Hoc igitur desiderium, quod nemo non
expertus est qui Scientiae amabili se tradidit, pro viribus explere conabor. In quo labore saepius
cum magno meo fructu usus sum imaginibus a k u h l et va n h a s s e l t relictis. Cum illis enim librum
de Orchideis et Asclepiadcis javanicis scribere constitueram; sed uterque improbo labori sub coelo tropico
immatura morte ante succubuerunt. Verum et alii fuerunt qui fructus studiorum suoram benevole
mecum communicarunt: in bis viri amicissimi, jam vita functi, p r a e t o r iü s , s pa n o g h e , s c h m id t -
m ü l l e r , p e i t s c h , alii, qui mihi ex omnibus Archipelagi indici partibus Orchideas miserunt, tum
k o r t h a l s V. Cl., qui oplimo successu quasdam Sumatrae et Borneo provincias peragravit, denique
VON SIEBOLD V. Nob., q u i, qua est liberalitate, complures imagines ab artificibus japonicis factas
inspiciendas omnesque Orchideas ex Japonià hortis nostris importatas explorandas permisit. Ita
affinità te inter nonnullas Orchideas Archipelagi indici et Japoniae conspicuà paulatim eo sum
adductus, u t harum quoque in labore meo haberem rationem, quin nonnumquam, ubi intra
terminos ei praescriptos fieri posset, aliaram régionum, imprimis insularum Borbonicarum et
• Madagascariae, tractarem Orchideas. His enim major cum Flora insularam Indiae orientalis, quam
Africa e australis est afiìnitas, u t jam propterea utilissima labori meo earum esset investigatio.
Viris summà pietate colendis d e j u s s i e u , b r o n g n ia r t et d e c a is n e acceptum refero, quod jam
mullis abhinc annis magnam partem Orchidearum illarum insularum, quas in opere suo depinxerat
du PETiT-THOUARS, ex herbario ejus, in Museo Parisiensi Horti botanici asservato, diligentius
examinare potui, cujus benevolentiae has iis publice grates ago.
Itaque veluti in hortis, ita in hoc libro satis magnus numerus Orchidearum ex illis remolis
terris, quae vel novae sunt, vel minus cognitae, colleclus invenietur; quae omnes, quamvis
flores sint minutissimi et inconspicui, ob peculiarem fabricam organorum fructificationis diligenti
exploratione, multa e, ob florum pulcritudinem vel formam singulärem, admiratione sunt di-
gnissimae. Non mirum igitur, si in India, ubi naturali florum ornatu delectari solent mulieres,
imprimis Orchidearum flores expetuntur et in quibusdam regionibus vel auro et gemmis prae-
ponuntur, u t nonnisi matronis summo loco natis u ti iis liceat. Sic r u m ph iu s noster, Herb. Amb.
VI. 97, de floribus Angraeci scripti sui haec scribit: »In Ternate matronae, imprimis regum
»uxores, sorores et filiae, (quae omnes Malaice p u t r ì , apud Moluccanos b o r i appellantur) flores
»illos tam cupide sibi vindicant, u t mulierem de plebe, multoque magis ancillam, gravi
»contumelia a ilice ren t, si florem illum in capite geslaret. Itaque sibi solis e sylvis conquiri
»jubent, quibus capillos ornent, ferenles natura ipsà indicari, non humilis conditionis homines