VII ANTROPHYUM KAULF.
K au l f . Enum. Fil. p. 197. — Spreng. Syst. V eg. I F , p. 6. 3255.
Asplenii, Hemionitidis, Fittarioe et Grammitidis spec, non-
nullce A u c t .
CHARACTER D IFF E R E N T IA L 'S :
SoRi lineares, sub-continui, frondis venis primariis reticulatis
plerumque immersi.
IndusiüM nullum.
V eget : Filices, qu® Cryptogamis aliis, maxime Muscis, mixt®
humectis inhærent saxis, aut parasitæ in arborumcortice degunt,
eau dice repente, radicante, fronde simplice, ranus sub-lobata,
venis primariis ab exortu inde laxe reticulatis, infra sorophoris,
costâ mediâ plerumque vix distinctâ. Cl. Kaulfuss (Enum.
Fil. p. 19 7 ) soris adscribit indusium geminatum, medio
dehiscens, cujus ne vestigium quidem detegere valemus. Yenæ
contra furcato-partit® et reticulato-confluentes locis, ( ji 1 i bus
sori emergunt, maxunopere contrahuntur, ita ut sori parietibus
parenchymatis conterminis veluti involvantur, indusio vero
membranaceo neutiejuam repræsentato. Id quod in illis maxime
est perspieuum speciebus, quibus contractio venarum ad fructification
um lineas debilissima est, quocirca sori nullis elevatis
venarum parietibus limitantur, e. g. in A. Boryano Kaulf.,
quod partem omnino nullam, indusio comparandam, monstrat.
Quam ob rem capsul® insident venis laxe reticulatis in medio
frondis plus minus elevatis, versus latera magis immersis,
sphærie®, lenticulari-compressiuscul®, annulo sat alto et elon-
gato articulate einet®, articubs plerumque, ubi transversim
dehiscunt, dilatatis. Memorata dignissima sunt organa magis
minusve clavata, pedicellata, inter capsulas obvia, qu® pro
masculis antheriformibus ducere animus fert. Referunt utricu-
lum septis quidem non divisum, ast materie grumosâ refertum,
in aliis maxima, e. g. in A. Boryano Ka u l f . , ubi per fissuram
ovalem lateralem disrupta vidi; in aliis, e. g. A. reticulato
K au l f . , pilis longis similia, ejusdem ceterum structural, uti
reliqua apicibus magis incrassata. Sporte hyalin® , plus minus
trigonee.
A f fin ; Antrophyu tam habitu, quam soris linearibus proxime
ad Grammitides accedunt, prtecipue ad species frondibus
coriaceis, sorisque oblique a costa mediä distantibus mstructas.
Plures adeo Grammitides ut sectionem propriam, a soris
obliquis nomine Loxogramme ( a obliquus et t?w 'I bnca )
insignitam, subjungimus Antrophyis. Licet enim sori, venis
parumper immersis inserti, plus minus a costa versus marginem
diriguntar, ab istis Grammitidum genuinarum tarnen venarum
divisione penitus dïversa, et exacte cum illa Antrophyorum
congruä, discrepant. Nonnull® Antrophyorum species, soris
marginalibus ornat®, magnam habent affinitatem cum Notho-
chlcenis R. B r . , imprimis cum N- piloselloide Ka u l f . , jam
a.nobis descript a, atque, si species ejusmodi, e. g. A ntrophyum
marginale N ob. , geminate gauderent indusio, Fittariisneces-
sario forent adnumerand®. Propter soros autem venis s. vasis
primariis frondis laxe reticulatis insertos Antrophyum distin-
guitur ab Hemionitide, in cjna yasa ternaria, nec primaria,
reticulationem capsulis obsessam sistunt. — Ceterum cunct®
hujusce generis species ob frondis magnitudinem pr®ter modum
variabilem determinatu sunt difficillim®.
D istr ib : Cl. K au l fu s s (Enum. Fil. p. 197-199) quinc/ue
species descripsit, fresque indicavit, quibus S preng e l (Syst.
Feg. IF , p- 6j - 7 ) H emioNITIDEM sessilifoliam C avanN., non-
dum rite cognitam, addidit. Nosmet unä cum cjuatuor speciebus,
quas a Grammitide Sw. sejunctas ut propriam enumeramus
sectionem, tredecim Antrophyi species in Java reperimus,
qu® omnes sylvis humidis, maxime prope fluvios, proveniunt.
Sex ex ipsis hactenus incognit® videntur, septem vero Flora?
Javanicce cum terris aliis sunt communes : quatuor scilicet
cum insulis Borbonicis, A. Boryanum et obtusum K a u l f .,
A. lanceolatum B l . (G rammitis lanceolata Sw.) atque A. co-
' 9.