venis furcatis, rarius reticulatis; fertiles subtus capsulis con-
fertim obductæ, sensim magis magisque contractæ, marginibus
simul involutis, ita ut, fron dis substantiâ fere penitus absumtâ,
margo tantum angustus, capsulis dense opertus, ad costam
utrinque remaneat. Quam ob rem frondes fertiles, ab initio steri-
libus conformes, tandem magis dividuntur, quia capsulæ cos-
tulis venisve foliolorum lateralibus approximantur. Talis frondis
metamorphosis per contractionem circa venas laterales istis
tantum accidit speciebus, in quibus venæ sat fortes capsularum
evolutioni atque coarctationi ulteriori resistunt, e. g., in P oly-
BOTRYA cervina Kaulf. (OsMUNDA cervina LlNN. — AcROSTICHO
cervino Swartz — Plum. Fil. Tab. 154-)- Venæ autem super-
ficiariæ aut reticulatæ contractione insigni vel evanescunt, vel
vestigia solummodo obliterata ad costam utrinque linquunt,
circa quæ capsulæ conglomerantur, id quod, e. g., in P. querci-
fiolia Bl. (ACROSTICHO quercifolio ReTZ. — ScHKUIIR Krypt.
Gew. t. 3) et in P. vivipara H amilton (H ook. Exot. Flor.
XI, Tab. 107) videmus.
A ffinit : Genus hocce, a clls Humboldt et Bonpland conditum,
bine Acrosticho L inn., illinc Hemionitidi L inn, et Gymno-
grammee Desv. summe affine, ab omnibus eximiâ frondis fer-
tilis contractione, et abhisce præsertimfructificationibusdiffert,
quæ minime soros lineares venis lateralibus insidentes referunt,
imo amorphæ s. dense aggregate circa easdem contrahuntur.
Minorem ceteroqui contractionis gradum etiam in fronde Acro-
stichorum quorundam, e. g., A. inoequalis et speciosi W illd.,
deprehendimus, unde maxima generis utriusque cognatio magis
adhuc liquet. Limites itaque accurati certique inter genus
utrumque poni nequeunt, quum contractionis gradus a for-
tuito, e. g., a substantiâ frondis plus minus tenerâ, a venarum
evolutione majore vel minore, dependeat.
Distribut : Species quinque, hunc ad diem usque cognitæ, quibus
unam novam fresque prius in Acrostichis numeratas addituri
sumus, zonam calidam incolunt, quatuor quidem Américain,
et quinque Asiam australem; ex bis duce archipelago Indico
propriæ videntur, una vero tarn huic quam Asice continenti
communis est.
1 POLYBOTRYA AURITA.
T ab. I.
P. fronde longe stipitalA ternatl in venis utrinque puberula,
foliolis sessilibus pinnatifidis, sterilibus laciniis oblongo-lanceo-
latis acutis integris, superioribus obtusissimis, lateralium infima
exteriore elongatä lato-1 anceolata, fertilibus laciniis angusto-linea-
ribus costatis capsulis creberrimis obtectis, stipite paleaceo. Bl .
P. orientalis Blume Enum. PI. Jav. — Fil. p. 99. 1.
Acrostichum auritum Swartz Syn. Fil. p. i 3. 22, et p. 198. —
W illd. Spec. PI. V .p . 112. 3i. — Spreng. Syst. Veg. IV,
p. 36. 43. .
F lu x florida Rumph. Hort. Amb. VI, p. 78. tab. 35, fig. 1.
Habitat : Reperta sylvis humidis montis Javanici Nagara et in insula Nusa Kambangan} ubi saxosis
umbi'osisque rivorum ripis frequens. Amicus Spanoghe, cui plantas multas, in Java occidentali delectas,
debemus, speciem eandem parte meridionali provincise Bantam e nemoribus magis depressis legit. Primus
autem immortalis Rumphius ipsam in Moluccis detexit; iconem enim suam, supra citatam, hue spectare,
dubium non est. Cl. T hunberg eandem in Java reperit, et Swartz ex istis speciminibus A crostichum auritum
descripsit, quod nuperrime etiam in Philippinis innotuit. Quarum rerum ab initio inscii plantam hancce
nomine Polybotry/e orientalis salutaveramus, quod, leges philosophise botanica; veriti, nunc in P . auritam
mutamus. Namque ob spicas angustas, quibus frons fertilis componitur, planta nostra haud minori jure,
quam Acrostichum cervinum Sw. et A% linearifolium P resl Polybotryis est adnumeranda.
Filix 1-2-pedalis.
Caudex fere subterraneus, lignosus, brevis, digiti crassitie, stipitum vetus-
torum rebquiis circumvallatus, prsesertim inferne radiculosus, apicem versus,
quo supra terram paululum assurgit, dense paleaceus. Radiculce s. Fibrillce 3-6-
pollicares, basi crassitie fili lintei, ramosse, partim ramosissimae, sub-horizontales,
fuscae, fibrillis tenerioribus leviter tomentosis. Reliquice stipitum sibimet
propinquae, appressae, basi quidpiam incrassatae, paleaceae, in speciminibus
adultioribus sub-conicae et fere denudatae.
Frondes ex eodem caudice; fertiles longius stipitatae.