XL SELLIGUEA BQRY.
B o r y d e S t . - V in c . in Diet, class, d’hist. nat. VI, p. 58^ -588.
— K a u l f . Ueber das Wesen der Farmbr. p. 85. — B l u m e
Fil. Jav. Add.
Grammitidis sect. (Diagramme) B l u m e Fil. Jav. p. 1 18 .
CHARACTER D IF F E R E N T IA L S :
Sori lineares, continui, quandoque interrupti, inter venas latérales
solitarii.
INDUSIDM nullum.
V e g e t : Filices terrestres, rarius parasiticæ, caudice repente,
fronde simplice, stipitatâ, membranaceâ vel coriaceâ. Venarum
structura penitus eadem est, ac in Polypodiis fronde simplice
instructis; venæ latérales a costa versus marginem parallelæ
escendunt, inter se transversis connexæ venulis, reticulum tene-
rum formantibus, ramulis multis curvatis incrassatis. Structura
ilia præprimis conspicua est in speciebus fronde membranaceâ
diaphanâ præditis, in quibus sororum quoque insertio patet.
Hi quidem oriuntur e reticulationis ramis, qui venis lateralibus
paralleli versus marginem adscendunt, et exacte istis Meni-
sciorum S c h r e b . respondent, in quibus supra e venulis arcuato-
connexis inter venas latérales erepunt, non vero, uti hîc, inter
sese junguntur. Quo exactius autem illi rami inter se contingunt,
eo rectior est sori, hîc exorti, directio. Quam ob rem sori non-
nulli nunc interruptos sese præstant, ubi rami isti a lineâ rectâ
aberrant, vel in lineam rectam non confluunt.
A f f in : Quoad sororum formam genus hocce proxime accedit ad
Asplénium, et præcipue ad Scolopendrium, quæ vero et
indusiis muniuntur, et, quod majoris adhuc momenti, eâ venarum
reticulatione carent, quam supra consideravimusj Eâdem
de causâ plantas istas, quas prius ut sectionem propriam Gram-
mitidum descripsimus, ab hoc genere segregandas putavimus.
A Polypodiis denique, quibus proximæ sunt, distant soris
magis_elongatis, et plerumque in lineam inter venas laterales
coniunctis, nisi conjunctio jam a primordiis suis locum obti-
n uerat. V enarum structurâ dignoscuntur ab Antrophyis Kaulf. ,
a genere vero Ceterach Willd. nonnisi soris omnino nudis,
palearum prorsus privis.
Distrib : Hâctenus species hujus generis tantum una (vel forte
duoe) innotuerat, SELLIGUEA Feei Bory, quam prius Grammi-
TIDEM vulcanicam vocaram. An ad hanc Ceterach pedunculata
Hook, et Grev. (Icon. Fil. Fase. I, Tab. 5) referenda sit, uti
Guillemin (in Bullet, des Sc. nat., 1827, p. 3^5) affirmât,
ädmodum dubium mihi videtur. Namque Hooker et Greville
in descriptione suâ dicunt « frondem sterilem membrana-
ceam », quæ in S. Feei coriacea, et ne vestigio quidem venu-
larum transversarum inter venas laterales instructa est, quas
icon Ceterach pedunculatoe aperte monstrat. — Species itaque
quatuor, quas descripturi sumus, omnes Javoe propriæ viden-
tur. Duoe ex illis in viciniâ montium ignivomorum degunt,
reliquæ in sylvarum tenebris, maxime ad torrentes.
1 SELLIGUEA feei bory.
Tab. LI.
S. frondibus longe stipitatis coriaceis calloso-marginatis sub-
repandis parallelo-venosis glabris, sterilibus ovato-oblongis basi
euneatis, fertilibus longius stipitatis angustioribus, soris linearibus
transversalibus marginem attingentibus, demum confluentibus,
caudice repente paleaceo. Bl.
Bory de St.-Vincent in Dict. class. d’hist. nat. VI, p. 588.
Planch. Livr. VII, fig. 10.
G r am m it is vulcanica B l ü m e Fil. Jav. p. 1 1 8 . i 4-