plantam accedit, a cl'5 Hooker et Greville nomine Niphoboli sphcerocephali (Icon. F il., Tab. g4) depictam,
cuius frondes tarnen multo brevius stipitatæ, et solæ fertiles subtus sfellato-pubescentes, steriles autem utrinque
glabræ sunt. Ast vel neglectis hisce notis, quæ ob diversam sororum dispositionem et magnitudinem levidenses
sunt æstimandæ, planta utraque genere differ re videtur. Nam, uti icon' modo citata monstrat, sori haud
annulares s. rosacei sunt, imo juxta ac in Pofypodiis e multitudine capsularum aggregati. Quam ob rem
et ob squamas multas peltatas s. pilos stellatos, quibus sori juniores leguntur, planta ista ad genus Pleopeltis,
utpote quod a Pofypodiis solo isto sororum vestitu distinguitur, amandari debet.
Filix in vetustis arborum trun,cis parasitica, in altitndinem fere 2 ped. eminens.
Caudex horizontalis, repens, penna olorina crassior, paleaceo-crinitus, supra
ad stipitum exortum nodulosus, infra et lateribus radiculis multis, longis, ramosis,
fulvo-villosis stipatus. Palecs bneari-subulatae, tanquam setiformes, curvatae,
obiter denticulatae, nigro-fuscac yel saturate ferrugineae, basi pallide flayicanti
diapbanA, et bic interdum utrinsecus lacerae.
Stipites alternantes, approximate, erecti, nonnunquam sub-torti, supra sulco
angusto, sed profundo exarati, compressi, ex toto lanugine seu tomento pallide
ferrugineo, nonnunquam cinerascente, obducti.
F rondes lanceolatae yel elongato-lanceolatae, yix 15 poll, latae, basi acutae et
sub-inaequilaterales, sub-integerrimae, planas aut plerumque marginibus sub-
inyolutis, parallelo-yenosae, costa supra obbterata et excavata, subtus fortiter
prominula, sub-coriaceae, supra pallide yirides, bine inde decorae squamubs
orbicularibus, margaritaceis, immersis, subtus lana compact^, palbde ferruginea
pibsque multis stellatis. Steriles circiter pedales, sat acuminate; fertiles longiores,
plus minus obtusae, subtus a medio usque infra apicem soris minimis punctifor-
mibus conspersae.
Sori copiosi, conferti, tomento sublato demum conspicui, non immersi,
plerumque capsubs 3-5 in puncto parum eleyato rosaceo-congestis compositi.
Capsules paryae, e globoso oboyatae, breyissime pedicellatae yel sub-sessiles, flayi-
cantes, annulo incompleto, latiusculo, cartilagineo, ferrugineo. Spores oyales,
scabriusculae, palbde flayae, pellucidae.
EXPLICATIO TABULA.
Fig . I . N iphobolds venosus ; f magn. nat.
a. ) Squamæ caudicis ; auct.
b. ) Segmentum frondis fertilis , soris lanugin
c . ) Idem , soris denudalis; auct.
d. ) Capsulæ ac sporæ ; auct.
adhuc opertis ; auct.
y n o t h o c h l t ENA r. Br.
Notho(cli)lcena R. Brown Prodr. Flor. Nov. Holl. p. i. —
KaüLF. Enum. Fil. p. i 33. — E jusd. Ueber das Wesen der
Farmkr. p. n 5. — Spreng. Syst. Feg. IV, p. 5. $2^0.
Cincinnalis (G leditsch) Desv. in Berl. Magaz. V, p. 310.
Acrostichi et Pteridis nonnullce spec. LlNN. et A uct.
CHARACTER DIFFERENTIAL'S :
Sori marginales, sub-continui, squamis, setis pilisve frondis
obtecti.
Indusium nullum.
V eget : Filices terrestres, rarissime parasitæ. Frondes pinnatæ vel
tripinnatæ, raro simplices, habitu Acrostiehis quibusdam, et
magis adhuc Cheilanthis et Pteridibus similes, subtus varie
pilosæ. Sori marginales, lineares, continui aut rarius interrupt!,
indusiis omnino destituti, frondis pubescentiâ velati.
A ffin : Nothochloenas omnium proxime ad Cheilanthas Sw.
accedere, extra dubitationis aleam est positum. Utrumque enim
inter genus, licet notis suis admodum distare videatur, transitus
existant adeo molles, ut incertissimi simus, utri quasdam
inseramus species. Cheilanthas equidem soris punctiformibus
discretis marginalibus, indusioque marginali excellere dicunt.
Verum in speciebus haud ita paucis sori admodum approximati
et continui confluunt, indusio simulseu potius margine frondis,
levissime reflexo, vix digno qui indusium nuncupetur. Etenim
turn sola exploratio, utrum sori in plantis primæ ætatis ab
initio punctiformes, an statim neque confluendo lineares fue-
rint, nos conducere potest, id quod in vivis ipsis difficillimum
cognitu. Quamobrem nobis persuasissimum est, inter Chei-
'7