3a FILICES.
Frons fertilis conformis, 5-pollicaris, i | poll, lata, angustior, sursum minus
obtusa, marginibus quidpiam revoluta, subtus, si costam excipias, capsulis operta.
Gapsulje minimse, fuscse, sphaericEe, singulas breviter pedicellate, ultra medium
ambitus annulo articulato cinctae, irregulariter transverse dehiscentes. Sporce
numerosissimae, sub-angulatae, atro-fuscae.
9 ACROSTICHUM DECURRENS DESY.
T ab. X.
A. frondibus sterilibus obovato - oblongis basi decurrentibus
apice rotundatis sub-incrassato-marginatis parallelo-venulosis
coriaceis subtus stellato-puberulis, fertilibus longius stipitatis
conformibus angustioribus, stipite sub-complanatöglabro, caudice
repente paleaceo. Bl .
Desv. Joum. bot. I, p. i ’j ’b. — Blume Fil. Jav. p. xoa. 7.
A. obtusifolium Spreng. Syst. Feg. p. 34- 21.
Habitat : Speciem hanc in sylvis montis Salak provinciæ Buitenzorg apud Tjitjelobak ad præruptas fluvii
Tjapus ripas semel modo, frondesque aliquot steriles ibidem, parasitis aliis mixtas, in vetustis arborum truncis
reperi. Differt A . obtusifolio W illd. , quod Sprengel cum ipsä conjungit, stipite sterili fere penitus plano ,
substantia frondis longe crassiore atque margine multo latiore. Squamæ parvæ stellatæ , oculis modo armatis
in paginä inferiore conspicuæ, et sensim sensimque pæne evanidæ, ab ill0 Destaux forte prætermissæ fuere •
robur præterea, quo planta Javanica sororem ex India continenti antecellit, a terreno faustiore videtur
pi’ofectum.
Filix 7 - i i -pollicaris, pallide virens, sicca in ocbraceum yergens.
Caudex sub-Ugnosus, repens, brevis, pennâ anserinâ crassior, paleaceo-
squamosus, supra tanquam ex unâ serie frondes efferens, inferne sparsim radi-
culosus. Fïbroe filiformes, simplices, atro-fuscescentes, yillo ferrugineo obductæ.
Frons utraque stipitata, simplex, ex eodem caudice, sibimet valdopere approxi-
mata, rectiusculo-assurgens.
Stipites inferne ad caudicis insertionem paululo crassiores, saturatius tincti
et paleacei, sursum glabri, sterilium crassiores, sub-complanati, supra leviter
canaliculati lateribusque sub-marginati, 2 -4^-pollicares; fertilium graciliores,