lanthas h ileus crue descriptas, praesertim exoticas, esse plures,
quae a Botanicis aliis Nothochlcence existimantur, et quidem
eo facilius, quum utrumque genus eundem prae se ferat
habitum. — Pteris piloselloides L inn. , quam Kaulfuss huic
generi adnumeravit, tam habitu, quam sororum formatione
Tcenitides A uct: (non W illden.) cum Nothochlcenis jungit.
Jam R. Brown (Prodr. Nov. Holl. p. x54) plantam istam,
quam L innceüS eodem tempore cum inter Acrosticha, tum
inter Pterides recensuerat, genus Tcenitis spectare affirmavit,
absque dubio habitu ductus specierum hujus generis recentis-
sime detectarum. K aulfuss contra propter soros pilis stellatis
obvelatos eandem fecit Nothochlcenam. Ad dissolvendam vero
questionem, utri generum debeat accenseri, summe neces-
sarium nobis videtur, ut notae differentiales utri usque rite
perspiciantur. Divus W illdenow quidem et Swartz soros
Tcenitidis costam inter marginemque dicunt continuos, uti in
T. hlechnoide, minime autem costales vel marginales vel infra-
apicales, sicut in T. lanceolatd Kl f ., multisque aliis, recenter
descriptis. Hisce, quibuscum et fronde simplice, et vita parasitica
congruit, planta nostra potest adnumerari, non vero generi
W illdenowiano. Verum tarnen, quum eas, quas par esset,
nequeamus instituere comparationes, exemplum secuti cl' Katjl-
FUSS, cui Filicum doctrinä paucos licet conferre, plantam istam
ut Nothochlcenam descripturi sumus. Ceteroquin ipsam ob
habitum diversum, vitamque parasiticam, a genere hocce esse
segregandam, transitumque Filicum, soris linearibus nudis
instructarum, ad illas credimus parare, quae indusiis muniuntur.
Vestigium enim indusii geminati perinde ac in Vittariis (quibuscum
forsan conjungi posset), etiamsi obsoletius, jam adest.
D istrib : E tredecim Nothochlcenis, quas Sprengel in Systemate
Vegetabiliurn enumeravit, unica, N. piloselloides Klf. , in
Java reperta fuit. Ast inter Cheilanthas nostras forte hospitari
quasdam, quas alii pro Nothochlcenis habent, jam memoravi-
mus. Sic e. g. Cheilanthes Moluccana et Ch. Kleinhofii Nob.
(Fil. Jav. p. i 36- i 37 ) , haec quidem forsan eadem, ac N otho-
CHL.ena ciliata Desv. , quae Javam inhabitare traditur, sed
strictius descripta est, quam ut quidpiam certi liceat profari.
67
1 . NOTHOCHLÆNA PILOSELLOIDES KAULF.
N. frondibus simplicibus, sterilibus obovatis, fertilibus elongato-
linearibus. Bl.
Kaulf. Enum. Fil. p. i 33. (excl. fig. Rheed. Hort. Mal. XII.
Tab. zc)). — Spreng. Syst. Veg. IV, p. 42- i- — Blume Fil.
Jav. p. 108. 1.
PterispiloselloidesLmN. Spec. PI. II, p. i 53o*. — T hunb. Flor.
Jap. p. 331. — Swartz Syn. Fil. p. g4- 1. — Ibid. p. 286.
Tab. II, fig. 3. — Schkuhr Krypt. Gew. p. 83. Tab. 87. —
W illd. Spec. PI. V, p. 356. 1.
A crostichum heterophyllum L inn. Spec. PI. I I, p. i 5a3*. —
Flor. Zeyl. p. 180, n. 3j 8*. — L amk. Enc. meth. Bot. I, p. 34-
( exel. syn. R heed.).
Habitat : Inter tropos in Âsiâ, et vel extra eos in Japonia Chinaqae longe lateque diffusa ; teste L amarck
in Africa quoque degit. In Java plerumque unâ cum nostro Niphobolo carnoso arborum truncos obducit,
quâre frondes stériles difficiles distinctu. Specimina nonnulla, quæ K oenig e Zeylon reportavit, præ Javanicis
excellant frondibus sterilibus magis rotundatis, obovatis, fertilibus angustioribus, sorisque tantopere confertis,
ut nullum relinquatur interstitium vacuum. Costa media, soris tecta, multo magis tarnen prominet, quam in
Javanicis.
Caudices longissimi, filiformes, flexuosi, pinnato-ramosi, s quamis mimitis
tanquam fusco-punctati, inferne radiculis numerosis, brevissimis, hirtis, nigris,
supeme frondibus instructi. Squamoe appressæ, sub-rotundaè vél ovales, medio
peltatæ, puncti saturate fusci ope affixæ, marginibus solutis tenuiores, longe et
inæqualiter ciliatæ, apprime surculorum juniorum.
Frondes dispares, alternæ, steriles fertilesque sine ordine ex eodem caudice
profectæ, simplices, integræ, integerrimæ, juniores utrinque pilis stellatis ferru-
gineo-lepidotæ, natu majores glabræ, nitidæ, nonnunquam subtus punctis stellatis
asperæ.
Stipites sterilium brevissimi, fertilium longiores, basi squamis parvis peltatis
ciliatis persistentibus vestiti.
Frondes steriles numerosiores, sub-rotundo-obovatæ, aut oblongo-obova-
tæ, à - fere 13-pollicares, 3 - f poil, latæ (in Zeylanicis adhuc latiores), planæ,
« S