5 0 LV. BUCHOLZIA.
Habitus: Herbae ramosae vel ramosissimae, plerumque procumbentes, genicula-
tae c t saepe e.n o d is intumidis radicantes, pubescentes au t villosae, ra riu s glabriuscu-
lae. Folia opposita, brevissime p etiolata, interdum crassiuscula. Flo res in capitula
axillaria congest!, singuli b ractea suffulti, quae u n a cum ipsis tandem saepe solet
decidere. Pubes simplex sep ta ta, in florum partibus hirtula.
Statio et Habitatio: Genus, quantum hucusque constat, in Americes utroque
hemisphaerio distributum, in tra tropicos circulos frequentius obvium. Singulac species
p e r vastam plagam provenientes, hinc variis obnoxiae mutationibus, in te r Ama-
ran ta c ea rum quam maxime variabiles n umerandae videntur. Loca depressa, areno-
s a , subsalsa, m aritima praediligunt.
E tymologia : Memoriam veneraturi C. F . B acholzii^ apud Erfortenses quondam
Pharmacopolae, viri eg reg ii, de omni Chemia deque vegetabilium imprimis me-
ritissimi, hoc genus appellavimus.
Affinitas: Habitu P h ilo x e ris, quibuscum u n a similibus in locis natalibus prov
en iu n t, florum indole B randesiis a p p ro x im an tu r, ab his vero datis characteribus:
petalis nimirum inaequalibus, duobus interioribus ab exterioribus obtectis., tubo sta-
mineo plerumque profundius p a rtito , utriculo compresso e t semine lenticulari - comp
resse , nec oblongo satis superque differunt.
1 . BUCHOLZIA MARITIMA, f Tab. CXLVII.
B. g la b ra , caulibus diffuso - ramosissimis subgeniculatis prostratis subradicanti-
b u s , foliis crassiusculis obovato - lanceolatis acu tis, floribus duriusculis subpungentibus
glabris.
Planta quam maxime aflinis Guillemineae ülecebroidi et facie et characteribus genericis, qui
tarnen in ilia corollam monopetalam et stamina perigyna exhibent.
Radix, uti videtur, perennis, fibrosa, fibris subindivisis tenacibus filiformibus passim tenuiter
fibrillosis. Gaules ex. una radice plures, super arenam prostrati et depressi, valde ramosi, teretius-
culi, crassitie pennae columbinae et ultra, ad podos incrassati, striati, rubentes, glabriusculi,
rarius e nodis inferioribus radiculas agentes. Rami suboppositi, ramulosi, caulibus similes ast bre-
viores, internodiis brevibus duas ad quatuor lineas longis. F olia opposita, patentia aut suberec-
ta, lato - lanceolata aut lanceolato - subspathulata, in petiolos brevissimos attenuata, nervo medio ex-
cinrente breviter mucronulata, crassiuscula, obscure viridia, unguem vel pollicem longa, très ad
quatuor lineäs lata, glabra, nervo duabusque venis evanidis subtus plus minus conspicuis. Flores
in axillis foliorum conferti, constituentes capitula erecta hemisphaerica quadri - ad duodecimflora
magnitudine pisi vel nuclei nucis Avellanae, duriuscula, alba. Bractea ovato - acuminata, mèmbra-
nacea, sicca, alba, nervo dorsali subflavescente in apiculum excurrente, lineam et quod excedit
longa, una cum flore tandem decidens. Calycis foliola lanceolata,. acuta, nervo dorsali carinata