habentes diu haesitavimus, utrum Styracinis- haec .genera, utrum Meliaceis approximanda, dum' de-
nique inter utriusque familiae limites ilia constituendo naturae magis magisque obsecutos nos existi-
mavimus. Sunt autem hae familiae sibi quam maxime cbntiguae: tarn ob embryoms inversionem,
quam ob corollae in Styracinis gamopetaliam (nec genuinam, ut nobis quidem videtur, monope-
taliam) ovariique compositiönem. .In quibus sibi invicem approximandis vix impedimento videtur
ovarii posteriorum situs varius: semiinferus nimirum in Symplocis plürimis , fere inferus in Ha-
lesia et superus in S t y race, familiae typo, neque majoris momenti eandem ob causam situs disci
glandulosi, cui in Styrace et in Meliaceis infero, in ^ Symploco supero, anceps ideo est in dijudi-
canda affinitate virtus. Ovulorum praeterea insertio in his nostris generibus est cum Styracinarum
comparanda, quae, optime monentibus cl. Richardio et Kunthio, alia habent pendula alia peri-
tropia, dum in HeUeria alterum extra , axin lateraliter atque in Humirio, ob provectiorem ovarii
evolutionem, in loculo separato subjecto sit appensum. Denique Humirmm e ligno balsa-
mum fundens, affinitatem, quae cum Styracinis intercedit, confirmât. Caeterum alius ordo, Chle-
nacearum nimirum, Uumirio et affinibus conterminus videtur nonnullorum characterum suffra-
gio : staminum nunc item denorum, nunc indefinitorum monadelphia, diplostemonia aut polyste-
.monia stigmate multiplici, loculorum fere solemni abortione, seminum inversione, albuminis prae-
sentia et singulari foliorum vernatione complicata lineas duas longitudinales his imprimente. Ex-
p'ositis vero his de praecipuis affinitatibus, posteriorum curis relinquimus, cuinam proximorum or-
dinum rite sint Humirium, HeUeria et Saco glottis adjudicanda, vel, si distincfi sese probaverint
stamina ordinis, cuinam generi, secundum notarum dignitatem, et archetypi et deducendi inde nominis
honor tribuendus.