24 XLVIII. PF AFF I A.
brana tenui flavescente, ultra dimidium quinquefidus, laciniis oblongo - lanceolatis , superne trifidls,
lacinula media antherifera breviore Sublineari, lateralibus duplo longioribus lineari - oblongis omni
margine exteriore in fimbrias lineares subannulatas solutis; similes quoque fimbriae omnem lacinia-
mm marginem ad divisionem usque occupant. Nervi per tubum stamineum ab insertione an the -
rarum deorsum procurrunt parum distincti. Antherae circiter dimidiam lineam et quod excedit
longae, quam tubus stamineuS triplo breviores, juniores cylindricae et apice tenuissime bicristatae ,
effoetae ovato - oblongae et basi emarginato -bilobae, apice vero ob appendiculos binos lanceolatos
quasi bifidae, e membrana tenerrima factae, in medio dorso linea longitudinali, cui lacinula antherifera
infigitur, notatae. Ovarium cylindricum, viride. Stigma depresso - orbiculare , papillosum.
Semen unicum.
Crescit in campis subalpestribus, altitudine supra Oceanum 2600 pedum, prope FiUam
S. Joäo d E l R e y , Protinciae Minas Geraes»
Explic. Tab. CXXIV. i. Bractea a dorso. '2. Foliolum calycis a latere. 5. Petalum a "dorso. 4. Anthera
clausa. 5- Fadem aperta in filamento a dorso. Omnia aucta. 6. Pilus e pc tali dorso, magis auctus. 7. Pistillum
auctum.
Praeter has descriptas species e Brasilia novimus sequentes t
4. P. TOMENTOSA -f-, caule foliisque ovatis acutis subrepando-dentatis subtus tomentoso - albis,
pedunculis simplicibus terminalibus elongatis, capitulis subglobosis.
Crescit in Provincia Cisplatina: S e llo w . If.
5. P. hirtula -f-, pubescenti * hirtula, foliis linearibus, pedunculis terminalibus subternis, capitulis
globosis.
Crescit in campis territorii adamantum, altitudine s. O. 3000 pedum et ultra.
Florebat Majo. 1J.
6. P. JUBATA f , villosissima, foliis lineari - lanceolatis, pedunculis simplicibus terminalibus, capitulis
ovato - globosis.
Crescit in campis editis deserti in Provincia Minas Geraes, prope montem Serra de
S. Antonio.
Florebat Junio. ‘if
7. P. gnaphaloides -{-, tomentosa, foliis oblongo - lanceolatis acutis, pedunculo terminali elon-
gato. simplici, capitulo globoso.
Gomphrena gnaphaloides, Fahl in Rom. Schult. S yst. Feg. V. p. 542. (v . s .)
In Montevideo: F a h l.
XLIX. BRANDESIA. t
PENTANDRIA Monogynla L inn. Syst. Sex. F amilia: AMARANTACEAE J uss.
- CHARACTER DIFFERENTIA LIS.
Calyx coloratus, diphyllus, foliolis carinatis. Corolla pentapetala, petalis sub-*
acqualibus. T ubus stamineus decemfidus, laciniis alternis sterilibus antice dentatis,
alternis antheras uniloculares cylindricas ferentibus* Stylus unicus. Stigma capita-
turn. Utriculus evalvis, monospermus, semine subelliptico.
CHARACTER NATURALIS.
CalYx hypogynus, coloratus, membranaceo - siccus, diphyllus, foliolis oppositis,
ovatis vel oblongis, carinatis; una cum bractea persistens. Corolla hypogyna, corn-
page sicca subchartacea, pentapetala; petalis subaequalibus, erectis, lanceolatis
vel lineari - lanceolatis, basi parum connatis, planis vel parum concavis, uni - aut
trinerviis, extus glabris vel plus minus pubescentibus; aestivatione quincunciali im-
bricata, petalis nimirum duobüs extimis liberis, duobus mediis hinc longitudinaliter
tectis, quifito in utroque latere tecto. Stamina decern, connata in tubum stamineum
tenuiter membranaceum, inclusum; laciniis s. filamentis alternis sterilibus linearibus
apice dentatis, alternis brevioribus antheriferis. Antherae uniloculares, cylindricae,
dorso affixae, intra lubi orificium erectae, apice interdum tenuissime biau-
riculatae, antice in medio tota longitudine rima apertae. Pollen creberrimum, flavum,
globosum. Ovarium ovatum, uniovulatum, ovulo in funiculo basilari adscendente
appenso. Stylus te res, breviusculus» Stigma capitatum. Utriculus membranaceus,
ellipticus, corolla persistente inclusus, evalvis, irregulariter rumpens, monospermus.
Semen uti in omnibus Amarantacearum generibus appensum, turgide oblongum, ra-
diculae ob fabricam hinc convexitate rostellaeformi notatum. Testa coriacea, nitida.
Membrana interna tenuissima, alba. Embryo periphericus, plus minus complete circu-
laris, gracilis, sublutescens, cotyledonibus linearibus obtusiusculis incumbentibus, ra-
dicula conica, ad hilum versa. Albumen intrarium, farinaceum.
Habitus: Herbae ram o sa e, difiusae' au t p a tu la e , saepe ram is elongatis super
alia vegetabilia incumbentes, pubescentes a u t villosae. Folia opposita, subsessilia aut
breviuscule petiolata. F lo re s in rach i plerumque tom en to sa, singuli suffulti b rac te a
persistente, in capitulis spicisve- plerumque longe pedunculatis aphyllis aut ra riu s ses-
suibus foliosis, vix toti post maturationem decidui, sed calyces in rach i villosa p e r sistentes.
Pubes simplex, pilis articulatis saepe hirtulis.
Statio et Habitatio. Genus sylvestre et campestre, in vasta Americae tro-
picae plaga distributum hücusque est observatum.