ADNOTATIO: Amarantagearum brasiliensium characteres genericos plurimos hie tradentes,
nonnullas corum notas omittendas esse putavimus, quippe quae toti familiae essent peculiares,
inque hoc eo liberius agere posse confidimus, quod alio loco (in Nov. Act. Acad. Nat. Curios. vo~
lumino X III.') de hac familia fusius agere decrevissemus. Ne vero lector botanicus quaedam desi-
d eret, quae ipsi necessaria viderentur, universalem Amarantacearum characterem, qualem loco
indicato proponemus, addere ratum duximus nilque optamus ferventius , quam u t ea, quae post
diuturnam sane atque diflicilliinam in illas plantas disquisitionem statuenda videbantur, doctis viris
baud displiceant.
AMARANTACEAE R. Brown et Juss.
F lores hermaphroditic ra ro diclines: dioici aut abortu polygamo-monoici; aut solitarii aut non-
nulli glomerati, unibracteati.
Perianthium hypogynum, liberum, circa fructum persistens, duplex aut ra ro (exteriore defi-
ciente) simplex, utrumque compage simili subsicca.
Calyx diphyllus, foliolis oppositis concavis, basi glumaceo more vaginantibus.
Corolla pentapetala, rarissime tripetala: petalis distinclis aut plus minus connatis, erectis, aesti-
ratione quincunciali longitudinaliter imbricatis.
Stamina hypogyna, uniserialia, quin a aut quinario numero dupla multiplave, ra ro pauciora,
ultra quinque nunquam fe rtilia, nunc saepius distincta, nunc monadelpha: in cupulam aut in tubum
connata; filamenta fertilia petalis opposita; antherae medio dorso affixae, nunc didymae bilocu-.
la re s, nunc uniloculares, locellis longitudinaliter medio antice bivalvi-dehiscentibus, polline globoso
minuto creberrimo farctis.
Pistillum simplex. Ovarium mono-aut oligo- (poly-) spermum, ovulis funiculis ccntralibus
liberis appensis. Stylus unicus vel nullus, ex ovario continuus et in fructu plus minus persistens.
Stigma simplex aut multiplex. Pericarpium : utriculus membranaceus, circumscissus aut evalvis et
irregulariter dehiscens, mono- aut oligo- (poly-) spermus. Semina verticalia, lentiformia, ovata aut
oblonga, ad hilum parum emarginata; testa Crustacea nitidiuscula, membrana interna tenui aut
nulla. Albumen centrale, farinaceum. Embryo periphericus, arcuatus , cotyledonibus piano-con-
vexis incumbentibus, plumula inconspicua, radicula umbilicum spectante.
Herbae aut suffrutices ramosae vel ramosissimae, caule teretiusculo, rarius angulato, humiles
aut diffuso-incumbentes aliis vegetabilibus. F olia opposita aut altem a , simplicia, saepe breviter
petiolata, integra , uninervia, venis subparallelis combinatis, venulis Crebre reticulatis, exstipulata.
F lores pedicellis brevissimis subsessiles, scariosi et quasi glumacei , glomerati, capitati aut spicati,
colore vario, nitiduli. P ubes frequens, septata, geniculis saepe intumidis, saepeque hirtula, sub-
simplex. Gemmae nudae, plerumque villosae.
LXI. ZEYHERIA. +
DIDYNAMIA Angiospermia L inn. Syst. Sex. F amilia: BIGNONIACEAE
R . B rown.
CHARACTER D IF F E R E N T IA L IS .
Calyx spathaceo - clausus, dein bipartitus. Corolla tubulosa, tubo subaequali,
limbo quinquelobo. Stamina quatuor didynama, cum quinti rudimento. Capsula sub-
orbicularis, compressa, dissepimento valvis contrario. Semina membranaceo- alata,
imbricata.
CHARACTER NAT URAL IS.
Calyx hypogynus, monophyllus, aestivatione globosus et more spatharum clausus,
sub anthesi subvalvulariter bipartitus, laciniis incisis aut integris, subpersistens.
Corolla hypogyna, monopetala, tubulosa5 tubus subaequaliter cylindricus; limbus
breviter et inaequaliter quinquelobus, vix bilabiatus, lobis rotundatis erecto - paten-
tibus, superioribus tribus angustioribus, aestivatione ad latera sibi imbricatis. Stamina
quinque, e basi corollae, atque parum in inferius floris latus deflexa; quatuor
didynama, per paria conniventia; quintum in superiore floris parte brevius, anan-
therum. F ilamenta subulata. A ntherae versus apicem affixae, didymae, nudae,
locellis basi divergentibus, rima longitudinali bivalvibus, polline elliptico et medio
rimoso farctis. Ovarium in fundo calycis, annulo glanduloso tenui cinctum, stipita-
tum, biloculare. Stylus subulatus, in stigma bilamellatum abiens, lamellis hinc pla-
nis inde convexis, Capsula compresso - orbicularis, suberoso - lignosa, stipitata, bilo-
cularis, bivalvis ; dissepimentum spongioso - lignosum valvis contrarium, versus mar-
ginem utraque facie exsculptum trophospermiis suboblongis in quovis dissepimenti latere
duodecim ad viginti, ibique versus utrumque marginem in lineis duabus irregu-
laribus dispositis, quibus semina ope hili basilaris elliptici adhaerent. S emina sibi
imbricata, piano - compressa, suborbicularia, ala lata diaphana venosa cincta, quae
quasi continuatio est testae supra ipsum embryonem incrassatae spongiosae atque
scabriusculae. Membrana interna tenuis cum testa connata et embryoni quoque in-
terdum arete juncta. Albumen nullum. E mbryo rectus, lacteus; cotyledonibus reni-
formibus foliaceis arete sibi incumbentibus; radicula recta cylindrica obtusa intra
commissuram inferiorem cotyledonum.
Habitus : Arbuscula s. frutex, ramis oppositis, foliis oppositis digitatis, floribus
terminalibus, paniculato - corymbosis bracteatis , bracteis geminis nudis axillaribus.
Pubes in unica species cognita stellata omnes fere partes ifiduens.
17