LXV, P RE S LAE A. LXVI. LAETIA. 77
acute bifaciales, margine prominente donatae, basi glabrae atque marginibus prominulis in excavatio-
ne cruciata calycis sessiles, sursum, praesertim in parte antica, quae a stylo est formata, pubescenti-
hirtulae, partitione nullum receptaculum commune monstrantes, nisi ita velis nuncupare cristam par-
yam in angulo facierum internarum ab apice a stylo formate ad medium usque decurrentem atque
ibidem verrucula minima terminatam, ita ut receptaculum incompletum dimidiatum quadripartibile
dicere possis ; in faciebus internis praeterea sunt insculptae impressionibus geminis in medio aliisque
geminis in basi ; colore cinereo-testaceo. Embryo membrana interna tenuissima obvolutus in hac
nucula ita est collocatus,, ut cotyledonum margines testae angulos acutos intrent.
Crescit in ripa arenosa Jhxoii S. Francisci prope Joazeiro in Provincia Bahiensi.
Floret et fru ctifica t A prili, Majo. 1J.
Explic. Tab. CLXIV. i. Calyx 2. Corolla in calyce aperta, cum genitalibus. 3. Stamen a ventre. 4- Hem
a dorso. O. a. 5. Pars membranae locellorum antherae, magis aucta. 6. Styli apex cum incumbentibus anthe-
ris. 7. Calyx cum fructu, resectis duabus laciniis. 8. Basis calycis. 9. Basis fructus. 10. Pyrena segregata a
dorso. 11. Eadem a ventre. 12. Eadem a latere aperta. i 3. Eadein aperta, embryone integro, cujus cotyle-
dones igitur a latere conspiciuntur. 14. Eadem, embryone vacua. i 5. Embryo, situ, qualis in pyrena est.
16. Idem, recurvata radicula et explanatis cotyledonibus. 0 . a.
LXYI.. LAETIA Loefl.
P0LYAM5RIA Monogynia L inn. Syst. Sex. F amilia : BIXENEAE K unth.
CHARACTER D IF F E R EN T IA L IS .
Calyx coloratus, pentaphyllus, marcescens. Petala nulla (aut quinque ?). Stamina
numerosa. Stylus stigmate capitato - sublobato. Bacca coriaoea, unilocularis,
stylo mucronata, polysperma, seminibus in placentis tribus parietalibus, arillo mem-
branaceo indutis.
CHARACTER NAT U RAL IS.
Calyx hypogynus, coloratus, albus, pentaphyllus ; foliolis ovatis, aestivatione im-
bricatis, marcescens. Corolla, si in speciebus veris adsit, hypogyna, pentapetala.
Stamina hypogyna ex imo calyce sive, si malis, e toro leviter glanduloso, numerosa,
pluriserialia, aestivatione erecta; filamenta filiformia, longitudine subaequalia,
antherae ovatae, in dorsi basi affixae, biloculares, locellis subdistinctis longitudina-
liter antice medio bivalvibus, polline minimo farctis, quod passim filis tenuissimis
quasi caudatum est. Ovarium ovatum, uniloculare, multiovulatum, ovulis lateraliter
appensis, in stylum breviusculum continuum, qui stigmate parvo obiter lobato coro-
natur. Bacca ovata et leviter trigona, stylo persistente mucronata, coriacea, extus
transversim rugulosa, intus trophospermiis tribus parietalibus verticaliter decurrenti-
20