lente subtilissime pubcscens. Pedunculi partiales trium ad quinque lincarum distantia positi, patentes,
nonnullas lineas longî, basi bractea parva semiamplexicauli membranacea pallida transverse
ovata acuta suffulti, bi-ad quinqueflori. Pedicelli brcvissimi, simili bracteola at minori instructi
atque tenuissime pubescentes. Calyx sub bona lente puberulüs, haemisphaericus , laciniis transverse
oblongis ad margines extenualis et flavescenti-viridibus. Corolla diametro circiter trium quatuorve
lincarum, carnosiuscula, ochroleuco- flavescens , glandulis minimis fuscidulo- rufis passim adspersa,
ad basin usque quinquepartita, laciniis oblongis, obtusis, basi attenuatis , erecto - patentibus, non-
nihil concavis. Staminum tubus brevis, imum corollae fun dum occupans, crassiusculus, albidus ,
pentagonus, apice plamusculus, intra marginem in quinque convexitates subtiles (quasi antherarum
connectiva) elevatus, quibus antherae pallidc flavae, semiglobosae, transverse oblongae atque di-
dymae sunt immersae. Valvulae harum superiorcs sunt latiores inferioribus atque probe . apertae
cristam elevatam per singulas antheras a floris centro ad peripheriam decurrentem monstrant, quae
dissepimentum illarum quasi subincompletum sistit. P ollen minutissimum , globosum, diaphanum.
P istillum maxima parte stamineo tubo inclusum, glabrum, flavescenti-viride. .Ovarium ovato-globo-
sum, in stylum brevem coniçum abiens, quem Stigma coronat conicum, ex ejus vertice plano erectum.
Bacca in pedunculis et pedicellis tune elongatis et incrassatisglobosa, vertice acutiuscula, immatura
calycë et petalis emarcidis a basi fulta, matura magnitudine fructus Amygdali persiccte, lutescens,
aspera, epidermide areolatim lacera, carne molli albida subgelatinoso-viscosa, in trophospermiis
parietalibus ternis vel quinis tandem impressis semina sex ad decem magnitudine et forma nucis
Avellanae, nidulantia intra pulpam viscosam continens. Testa dura, firma, fere lignea, sed tenuis
tarnen, helvola, subpcllucida, in apice cotyledoneo area extus scabriuscula intus incrassata et ob-
Scuriore notata, extus superducta vasis ramosis fuscis a basi versus aream expansis. Membrana interna
tenuis, e cellulis angulatis facta atque versus apicem cotyledoneum incrassata. Nucleus se-
mini conformis, edulis. Albumen album, carnosum, oleosum, involvens embryonem intrarium , ho-
motropum, axilem, semine parum breviorem. Radicula cylindrica, crassiuscula ; cotyledones
magnac, carnosae, dorso leviter convexae, ventre planae, trinerves ; plumula inconspicua.
Crescit in Brasiliae sjrlvis Jhivio Amazonum conterminis ad Serpa, ViUam Pronin-
ciae fluvii nigri.
Florebat et fru ctu s immaturos habebat mensibus Septembri et Octobri.
ExpUc. Tab. CLXV1 11. l. Alabastrum.' 2. Calyx. 3. Corolla explanata. 4. Tubus stamineus, cum trans-
misso stigmate, antheris clausis. 5. Vertex tubi staminci, antheris apertis. 6. Pollen. 7. Pistillum. O. magn.
auct. 8. Bacca immatura. 9. Eadcm horizontaliter dissecta. m. n. Tab. CC. Fig. IV. 1. Fructus a vertice
2. Idem a basi. 3. Ejuàdem pars basilaris, cum trophospermii parte. 4. 5. Semen ab utroque latere. 6. Ejus-
dem testae pars, cum areola intus visibili in apice radiculari. 7. Nucleus transverse sectus, abscissa una cotyle-
donc. 8. Idem transverse dissectu9, ut utraque cotyledon appareat. 9. Embryo ex albumine depromptus.
ADNOTATIO. Cel. Ruiz et Pavon, observante cl. Tafalla, hanc speciem polygamo - dioicam
esse suspicantur, quod ultcrioribus observationibus cruendum relinquimus.