26 XLIX. BRANDE SIA.
Etymologia. Nomen datum a Rudolpho Brandesio, Doctore, Chemico Salzuf-
lensi accuratissimo, variis iisque subtilibus in corpora vegetabilia observationibus ana-
lyticis inclyto.
1 . BRANDESIA RUFA. f Tab. CXXV. CXXVII. 1.
B. erecta, caule diviso patenti-rufo-hirsuto, foliis petiolatis oblongo - lanceolatis
acutis pilosis, pedunculis axillaribus terminalibusque refracto-paniculatis, spicis solita-
riis cylindricis glabris aphyllis.
Radix perennis. Caulis erectus, tri - ad quadripedalis vel altior, passim divisus in ramos diva-
ricato - patentes, teres, ihferne crassitie pennae anserinae, in nodis,' qui inferne sibi magis sunt
approximati, superne vero très ad quinque pollices distant, nonnihil incrassatus, pilis rufis niten-
tibus duas circiter lineas longis ubique dense hirsutus. Interdum caulis variât hirsutie multo minus
insigni. F olia in petiolis duas ad quatuor lineas longis, semiteretibus aeque ac rami hirsutis,
oblongo - lanceolata, acuta, basi ro tun data, pilosa, pilis iis, qui in caule ramisque adsunt, simili-
bus , tenuioribus tarnen brevioribusque atque sursum decumbentibus, in nervi medii utroque latere
crebrioribus. Pedunculi axillares et terminales, spithaniaei vel breviores, aut trichotomi, ramis
lateralibus bifidis, medio nunc simplici nunc iterum pari lege trichotomo, atit simpliciter apice
trifidi. Rami et ramuli s. pedunculi propkii angulo lato distantes et saepe refracti, inferne uti
caules rufo-hirsuti, superne pilis erectis rufo-strigosi, ad divisiones quidem aphylli, sed squamulis
oppositis lanceolatis minutis instructi ibique densius pilosi. Spicae cylindricae, unguiculares et polli-
cares in pedunculis propriis unguicularibus vel pollicaribus. Bractea membranacea, scariosa, lato-
ovato - orbicularis cum brevi acumine, in quod nervus dorsalis abit sat latus, pilis tenuissimis
subnodulosis erectis armatus, concava, margine subdenticulata et interdum lacera, viridis, me*
tallico nitore praedita, tandem violascens et exsiccata fulva. Calycis foliola lato-ovata, breviter
acuminata, in nervo dorsali, uti bractea, pilis brevibus articulatis r-igidis quasi cristata, margine
subdenticulata, colore et consistentia bracteae intraque earn, delapsa corolla, persistentia. Corollae
petala lanceolala, acuta, membranacea, sicca, in margine albido tenuiora, viridia vel e viridi
violascentia, nervis tribus percursa, basi pilis nonnullis brevissimis pubescentia ; duo reliquis la-
tiora, duo interiora magis concava. Tubus stamineus e membrana subpellucida factus, quarta circiter
parte quam corolla brevior, ultra medium decempartitus , laciniis altérais brevioribus linea-
ribus angustis integerrimis anthëriferis, medio linea cellularum compactiorum firmatis, altérais
sterilibus triplo longioribus latioribusque lineari lanceolatis apice irregulariter inciso - dentatis anthe-
ras superantibus. Anthbrae cylindricae, obtusae, apice interdum appendiculis duobus minutissimis
biauriculatae, flavae, dimidium tubum longae, infra medium affixae. Pistillum bases antherarum
fere attingens. Ovarium ovato-globosum, viride. Stylus breviusculus. Stigma capitatum, papillosum.
Semen oblongo - ovatum, turgidum, in utriculo irregulariter rumpendo.
Crescit in umbrosis udiusculis sylvis inter Lorena et Taubaté, oppida Provinciae S.
P auk, et prope amnem Rio da Onça, hand procul a Cocaës villa et Cabo djlgosto prae-
dio, Provinciae Minas Geraës. Florebat Decembri et Majo. Ij,
Explic. Tab. CXXV. Brandesia rufa. Tab. CXXVII. I. i. Bractea. 2. Foliolum calycis a dorso. 3, Idem
a ventre. 4- Petalum. Omnia aucta. 5. Tubus stamineus apertus et 6. Ovarium, magis aucta.