teriora duplo minora ovato - IanCeolata atque nervo medio excurrente distinctius mucronata sunt, pilis-
que interdum frequentioribus hirsutissima, caetërum reliquis similia. Bractea cuivis flori adstat erecta,
longe acuminato - triangularis, versus basin margine mémbranaceo ciliato instructs, sicca , scariosa,
medio coccinea, margine pallidior. Calyx in hac specie fere maximus, pollicem et quod ex-
cedit longus, foliolis angusto-lanceolatis acuminatis complicatis, ima basi parum latioribus et tene-
rioribus, praesertim sursum firmatis nervo carinali, qui in cristam abit postice integerrimam, an-
tice inde a medio versus apicem magis elevatam atque irregulariter denticulatam , splendide cocci-
neis, ima basi pallidioribus. Corolla longitudine calycem aequans, colore eodem coccineo splen-
dens. Petals latitudine subaequalia, linearia, acuta, ima basi- extus callosa cohaerentia, uninervia ,
sub apice tenuissime denticulata, a basi ad medium usque lanata pilis densissimis deorsum undulato-
crispis sursum strictis, sub microscopio composito articulatis, articulis parum intumidis, sericeo-
nitentibus subflavescentibus, et aliis pilis minoribus in parte superiore ad margines tenuiores ciliata.
Tubus stamineus corollam aequans, cylindricus, ima basi nonnihil inflatus, e membrana tenui fac-
tu s, antice coccineus, inferne plus minus pallidior, nervis quinque percursus parallelis , terminatis
in lacinias quinque parvas transverse oblongas erectas emarginatas, quibus antherae aflixae sunt.
Antherae ratione tubi minutae , cylindricae, flavae, omni longitudine dehiscentes. Pollen flavum.
Pistillum quam tubus stamineus fere quintuplo brevius. Ovarium turbinatum, glabrum, viride, in
fundo tubi nonnihil carnoso. Stylus brevis, cylindricus, flavescens , supeme in crura duo cylin-
drica abiens in omni facie interiore stigmatosa. Semen in utriculo ovato compresso in superiore
parte transverse dissiliente unicum, lenticulare, ad hilum emarginatum, magnitudine seminis Sina*
peos, testa nitida, dilute fusca.
Crèscit in campis montanis super montium tractum, qui Serra de Mantiqueira dicitur,
passim in Provincia Minas Geraës, prope Cambui, E stiva, Mandü, S. Gongalo atque in
similibus locis Provinciae, quae a S. Paulo nomen habet, septentrionalibus, e. g. prope
Taubaté, S. Jozè, Sorocaba, altitudine supra Oceanum l 600 — 2800 pedum.
Floret Januario et Februario. If.
Incolae hujus plantae radice iisdem fere in morbis utuntur , quibus in America septentrionali
Serpentaria adhibetur: in ventriculi et intestinorum abdominalium debilitate, diarrhoea, febribus
intermittentibus, spasmis etc., eamque virtute tonica, stimulante pollentem, tamquam Panaceam
universalem, P a r a t u d o nuncupant.
Exphc. Tab. CL Gomphrenae officinalis canlis separatus, magn. n. l. FoIiolum calycis, mag. n. ‘ 2. Flos.
3. Foliolum calycis. 4. Corolla. O. m. a. 5. Petalum et 6. tubus stamineus, pistillum includens magis aucta.
m Püus corollae maxime auctus. CII. Tota planta, magn. immin. 1. Capitulum medio verticaliter dissectum,
ut antheseos consecpiutio appareat, magn.nat. 2. Tubus stamineus longitudinaliter dissectus cum insidente pistiflo.
^ V p e x tubi cum lacinia antherifera. 4. Pistillum. 5. Semen. 6. Idem medio dissectum. Omnia magn. aucta.
2. GOMPHRENA EDSERTORUM. f Tab. CIII.
G. caulibus dichotomis subadscendentibus foliisque lanceolatis acutis praesertim
subtus pubescenti - villosis, capitulo hemisphaerico terminal! in pednncnlo elongato di-
phyllo, foliis ovatis, foliolis calycinis antice late obtusecpie cristatis corollas basi lana-
tas superantibus.