7Ö LXV. PR E S LAE A.
Habitus: Herba ramosa, diffusa, tota pilis simplicibus incano-hirta, foliis alter-
nis lanceolatis, floribus axillaribus solitariis breviter pedunculatis, corollis flavis.
Statio et Habitatio unicae specie! nobis notae est in arenosis m editerraneis, la-
titudine australi 10 graduum.
E tymologia: Par nobile fratrum J . et C. B . P re sl, apud Pragenses Historiam
naturalem profitentes, naturae strenuos scrutatores, de Botanica variis scriptis bene-
meritos novi nostri generis nomine salutatos esse volumus.
1 . P R E S L A E A PARADOXA, t Tab. CLXIV.
P. caule ramosissimo diffuso foliisque angusto - lanceolatis acutis incano-hirtis.
Radix perennis, perpendicularis, crassitie digiti minimi, ramosa, epidermide testaceo- fusca.
Gaules ex eadem radice plurimi, densos caespites formantes, prostrati, duos ad quatuor pedes
longi, teretes, tenues, superne crassitie circiter pennae corvinae aut parum crassiores, in ramos
paucos divisi, sed sursum emittentes ramulos plures unum ad très pollices longos , epidermide ru-
bente nitidiuscula solubili instructi, atque pilis canis filiformibus ereclis hirtuli. Folia in caule ramis-*
que subaltcrnatim sparsa, brevissime petiolata, angusto-lanceolata, utrinque acuta, quatuor ad octo
lineas longa, duas lata, nervo infra prominulo percursa atque ubique adspersa pilis canis longius-
culis filiformibus e parva papillula oriundis. Pedunculi solitarii ex axillis foliorum iisque duplo
breviores , filiformes, pilis canis hirtuli, in calycem continu!. Calycis laciniae lanceolato - acuminatae,
nervo medio percursae ibique frequentius, quam in margine, hirhdae. Coroli^l flatfa. «xtus
in tubo inque laciniarum limbi partibus a vicinis non tectis pilis erectis hirtula, infcu# superne glabra.
Tubus brevis, faux sursum ampliata, basi instructa seriebus densis quin que pilorum, »ift> fente
composita septatorum, introrsum flexorum, apice, ubi in limbum abit, inter hujus lacinias munita
fornicibus quinque parvis subcartilagineis falcatis acutissimis introrsum spectantibus ; limbus exhi-
bens lacinias quinque ovatas obtusas, quas inter sinus rotundi et paulo plicati. Stamina in apice
tubi inserta, inclusa, flava. Filamenta brgvia , compressa, subulata. Antherae ovato- oblongae,
connectivo amplo, apice in corpusculum subcallosum fere globosum, pilis erectis hirtum, pallidius
extenso , locellis lateralibus turgidis, e membrana diaphana eleganter cellulosa, cellulis pentagonis,
factis et polline minuto flavido globoso - elliptico farctis. Ovarium ex ovato conicum, carnosiuscu-
lum, nitide viride, abiens in stylum pyramidato - conicum inferne pilis surrectis munitum superne
glabrum subarticulatum et coronatum stigmate structurae fere, qualis in Apocyneis observatur:
est enim discus subpentagonus , planus, e cujus centro conus parvus obtusus crigitur. Stigma
hoc inter antheras conniventes et quasi connatas eminet, pollenque immediate inde recipit. Fruc-
tus dein oritur pyramidato - tetragonus, inferne ab ovarii superne a styli substantia tunc exsucca
leviter corticatus, in calycis fundo dilatato et cruciatim excavato sessilis, quadripartibilis, primum
dum pyrenae cohaereant toto stylo et stigmate coronatus, tandem, dum ille ex articulo attenuato
solvatur, styli parte inferiore simpliciter rostratus. Pyrenae singulae dorso convexiusculae, ventre