basilaria erects vel numerosa in receptaculis axi adnatis (rarissime liberis). Integumentum
simplex (rarissime duplex). EMBRro in albumine copioso cartilagineo orthotropus, cotyledonibus
foliaceis.
Frutices, arbores velherbae, folia integerrima, opposite aut verticillata, stipulate. Flores pa-
niculati vel corymbosi.
Receptaculum liberum in Ophiorhiza hoc genus Spigeliaceis approximat.
SCROPHULARINAE R. Brown.
F los anisomerius. Calyx lib e r , divisus. Corolla ir r e g u la r is , limbo aestivatione imbricativa.
Stamina q u am p e ria n th ii divisiones pauciora, anisogenea (d id ym a). Stylus sim p lex , continuus. Cap-
sula (rarissim e bacca) b ilo c u la ris, valvds bifidis v. in teg ris. R eceptaculum centrale septo ad natum
v e l lib erum . S emina n um e ro s a , p la centatione subimmediata. E mbryo in albumine carnoso.
Herbae vel frutices, plerumque oppositifoliae.
OBSERVATIO II. Sunt autem praeter notes, quibus characters horum ordinum super-
struximus, aliae nonnullae sane graves et dignae, in qüas Botanici animum intendant sed ex-
tricatu difficiles vel nondum rite observatae: apparatus nimirum glandulosus ovarium circumdans
atque valvularum fructus et placentarum respectu axis cujusvis floris dispositio. Quod vero glan-
dularum varia genera attinet hypogyna a cl. Turpin phycostemones, tarn quam abortiva .stamina,
haud male appellate, haec inGentianeis sunt rarissima. In nonnullis quidem discus apparet parvus
ipsi ovario subjectus, quem tarnen, quum glandulosa substantia sit destitutes, pro pedunculi potius
apice calycem intrante velim habere, quam pro staminum rudimento. Talem quoque in Tachia
gujanensi observavi, ibidem praeterea in vertice annulo genuino glanduloso coronatum, quedis nullum
praeterea in Gentianeis novi exemplum; nullum in Potalieis, quibus posterioribus basis pistilli
seu discus est potius carnosus vel fibrosus. Nullam porro glandulam hypogynam quoque in Spige-
liis inveni, sed variae adsunt in Scrophularinis, Gesnereis affinibusque ordinibus, nunc annulum
integrum vel effiguratum sistentes, nunc unilaterales in superiore floris parte vel in inferiore, nunc
toti ovario circumpositae, staminibus fertilibus numero aequales atque cum iis alternantes. Horum
organorum situs atque cum caetero floris apparatu nexus in designandis ordinum characteribus
naturalibus magni momenti mihi quidem videntur, ac ulterioribus disquisitionibus enucleati clario-
rem, quam nunc promittunt, lucem notionibus de plantarum affinitate' aft undent. Alia res, quam -heic
attingere in animo est, quanti sit discriminis in affinilatibus plantarum rite dijudicandis, jam ill. R.
Brown abunde demonstravit: fructum nimirum, in vegetationis arce positum, e foliis nonnullis in
valvas pericarpii mutatis constantem, ad pedunculi proprii axin et perianthii, ipsum involventis, diversa
latera diversa lege in diversis ordinibus sese habere. Earum vero, de quibus in specie tractavimus,
Gentianearum, Spigeliacearum el Potaliearum flores in eo convenire videntur, quod fructuum ferant
valvulas axi universae plantae et singularium pedicellorum l a t e r a l e s neque inferiores superiores-
que, et hoc dispositionis modo indigitare videntur, folia transformata pericarpica cum ipsis proximis
inferioribus, i. e. cum staminum verticillo, alternare decussantia. Unilocularia Gentianearum genera,
quae semina gerunt in valvularum marginibus parum inflexis, placentas offerunt posticas et anticas,
per superms et inferius ab axi latus dçcurrentes, bilocularia vero placentas habent valvulis opposites.
Unde sequitur, Gentianeas hoc charactere ab affinibus posse discerni. Licet enim in plerisque ordinibus
corolla monopetala et foliis pericarpicis .duobus donatis: Scrophularinis, Gesnereis, Bignonia-
ceis, Acanthaeeis. etc. fructus valvulae simihter in floris utroque latere sint dispositae, magna tamen
quoad placentarum locum obtinet diversitas. Ita in Scrophularinis sic dictis legitimis placentae sur-
sum et deorsiim spectant et septum placentis insertion, e valvis ortum, eandem lineam transversam
sequitur, qua corollae labium superius et inferius separantur; contra in Gentianeis bitocularibus placentae
sunt parallelae directioni valvularum lateraliter positarumjîin Gesnereis placentae valvulis pa-
rallelae (praesertim in ovario juvenili) porriguntur, uti placentae in Gentianeis fructu uniloculari,
ast. ratione situs .in flore différant, quum in illis (e valvularum ventre oriunda) latera floris, in
his (e valvularum margine projecta) sursum et deorsum s, antice et postice spectent. Longum
foret plura afferre exemple atque in dictis adquiescimus, eo lubentius, quo satis hie loci egisse exi-
stimaverimus, si virorum doctorum animos ad eraendas eas leges instigassemus, quibus alma mater
natura e foliis continua metamorphosi subactis et organico quasi ambitu digestis florum fructuum-,
qiie apparatus exstraendos curasse videtur.
OBSERVATIO III. Vix. alia est vegetabilium pars, quam stipula, obscurior quoad vim in
diversis stirpibus atque in dijudicandis allinitatibus dignitatem diversas, Licet enim plurima organa
phylloidea hoc nomine salutata pro foliorum radimentis a plerisque èotanicis habeantur, structura
tamen, insertione et cum pétidliâ foliisque nexu ita inter se différant, ut nulla ratione omnes tam-
quam ejusdem evolutionis gradus inter se aequales poSsimus existimare. Aliae scilicet eidem, cui
adstant foliorum verticillo, aliae«istincto foliorum depauperatorum pertinent, aliae, tamquam rameuta
persistentia, integumenta potius gemmae, quam ipsa folia exhibent, aliae ex universis gem-
mis abortivis oriundae videntur, aliae merae appendices petiolorum ex illorum margine latereve
productae. Ita in Rubiaceis, Spigeliaceis, Loganieis, Gentianeis fel quoque stipularum dignitas
varia, vim infringere videtur notae inde deducendae ideoque aliis e.fructificatione petitis postha-
bendae. Mitreolam igitur stipulis e mera dilatatione petiolorum ortis donatam nihilosecius Gentit
neis adscribendam putamus. Spigeliae vero stipulas rarius bene elaborates, saepe cristae trans-
versalis formas solummodo exhibentes eo minus tamquam gravions momenti in censum appellan-
das existimamus , quo frequentius apparet, folia quaterna in apice cauhs ramorumque posita non
ad singulos pertinere vertiefflo's, sed potius duobus constate paribus foliorum binonun oppositorum
sibique quam maxime approximatorum, qua ratione ducti, ibidém vegetationis legem in foliorum
per paria decussatione , neque in verticillorum positione expressam esse existimavimus.