2 . LISIANTHUS PENDULUS. f Tab. CLXXII.
L. foliis oblongis acutis sessilibus in caule inferne tetragono alato - decurrentibus
submarginatis, racemis terminalibus longius pedunculatis, foliolis calycinis acuminatis,
corollis infundibuliformi-campanulatis, laciniis profundis oblongis acutis erectiusculis.
Radix annua, simplex, perpendicularis, crassitie pennae anserinae , epidermide fusca, transver-
sim rugulosa. Caulis simplex, erectus, sesquipedalis et altior, inferne tetragonus, superne teres,
fistulosus. Folia quatuor, quinque aut sex parium, decussato-opposita, paribüg inferioribus mino-
ribus distantia circiter pollicari , superioribus majoribus distantia b i-v el tripollicari, ita ut summit
tas caulis longitudine fere pedali foliis car eat 5 sunt vero oblonga, acutiuscula, ima pollicem vel ses-
quipollicem longa, subrotundata, intermedia regulariter oblonga aut basi nonnihil attenuate, summa
angustiora, acuta et fere lanceolata, omnia basi in petiolos perbreves excurrentia atque vaginae
rudimentum exhibentia, inferiora in caulem alato - decurrentia, nitide et laete viridia , subtilitcr
marginata, nervis tribus aut quinque evanidis instructa. Pedunculi laxe penduli ex apice caulis gemini
vel quaterni, teretes, duos ad quatuor pollices longi, in apice caulis fouis duobus flora-
libus lanceolatis unguicularibus, aut bracteis lanceolatis bi-vel trilinearibus muniti, praeterea in
parte superiore simüi bràcteola adspersi. Calyx fere urceolatus, semipollicaris, laciniis ex oblongo
acuminatis, margine albo subdiaphanis, dorso incrassatis. Corolla sesquipollicem longa, pulchre
pallide violacea, e tubo longitudine calycis angusto, et hinc in parte superiore vix gibbo, campa-
nulato - dilatata in limbum profunde quinquefidum totius corollae fere dimidium aequantem, laciniis
oblongis acutis erectis. Stamina e tubi parte coarctata, ultra limbi sinus adscendentia, alba, fila-
mentis subaequalibus filiformibus, antheris angusto - lanceolatis basi subsagittatis, acumine 'acute,
tandem siccitate revolutis. Ovarium ovatum, stylus filiformis et stigma , cujus laminae oblongae,
viridia. Capsula octo lineas longa, oblonga, structura ut in specie praecedente.
Crescit in montibus subalpestribus, prope Villa Rica et S. Joâo d’E l R e y in Pro-
vincia Minarum.
Incolae radicem amarissimam decoctam pro feb rifu g o adhibent.
Lecta mensibus Januario — Martio. Q
Exphc. Tab. CLXXII. 1. Calyx. 2. Corolla. 3. Corolla aperta, cum staminibus et pistillo, m. n. 4. Stamen
ab utraque facie, m. a. 5. Pollen, magis auctum.
3. LISIANTHUS VIPJDIFLORUS. + Tab. CLXXIII.
L. foliis ovato-oblongis acutis in caule tereti subpetiolatis, racemis terminalibus
paucifloris subsecundis nutantibus, calycinis foliolis ovatis obtusis apiculatis,
corollis e tubo angusto ventricoso-campanulatis, laciniis ovatis obtusis patentibus.