m .
mine quisquam ipsas observet, reperiet proculdubio sinistram longiorem aliquando, aliquan-
do dextera breviorem esse, quod fortuity fractioni partium tribuendum est: conspidet utique
in cavitate corporis cicatrices, et aliquando etiam rudimenta, qua; stylorum apices relique-
ru n t: ac tandem si hor<e spatio florem a planta separatum servet ut humiditas minuatur
tuncque acu sacculos et tegumenta auferat, conspiciet certissime corpus fungosum esse stylo-
rum continuationem, nullamque exsistere interruptionem inter istos et illu d , quod proinde
pro stigmate habendum est, ut Iacquinus asseruit.
Kolreuterius vero quamquam cum Iacquino adversus Rottbollium asserat: stylos cum
corpore pentagono were esse comatos, nihilominus stigmatis nomen huic corpori negat, quia
ad ill am dumtaxat ßoris partem in stricto sensu per tine at, qua semen masculum attrallere
in se et debeat et wale at ( apud Iacquinum loco citato.) Abunde huic obiectioni sa-
tisfecit Iacquinus dicens inter alia, non videri pertinere ad naturam stigmatis ut pollinem
attrahat per solum suum apicem; munere enim fungetur suo, si hoc pr astet per or as, aut
per aliam qualemcumque sui partem. Hxc ille, quibus addam qua; nuperrime vidi in C y-
nancho grandifloro: in hoc stigma tegitur pellicula viridi, sub qua et in limbo corporis pen-
tagoni iacerit horizontaliter decern clavse, undique incarcerate, ita ut nihil harum conspicia-
tur. iQ u a ergo via in hac specie aura seminalis ab antheris defertur, ut germina foecunden-
tur? Certe spongiosum illud corpus ipsam suscipit ut natura debitum finem consequatur: in
hac ergo superne, in reliquis lateraliter operatur generationis opus.
D e antherarum numero in his generibus consentiunt omnino laudati auctores, eaque
decandra predicant; dum Linnams, Gallique doctissimi non nisi quinque antheras numerate
m huiusmodi plantis. Omnes corpuscula quinque vident in totidem pentagoni angulis, qua
ortum prabent filamentis decern capillo tenuioribus in clavam auctis, aut globulo terminal
s : illi ergo clavas aut globulos pro antheris usurpant j quum isti antherarum nomine corr
puscula dumtaxat intelligunt. Quirectius? non enim pro lubito aut ex situ partium, sed
ex maiori aut minori harum dispositione ad fungendum antherarum munere, solvenda est
quastio de harum numero. Probabilior videtur illorum opinio qui decandra dixerunt dicta
genera: nullus etenim inficiabitur antheras in istis, sive corpuscula, sive globuli tali nomine
designentur, constructas a natura fuisse forma a reliquis omnino diversa; quia reliquarum
plantarum anthera aut valvulis ornantur, q ua statuto tempore aperiuntur, ut pollini viam
prabeant; aut foraminibus instruuntur foecundationis momento patulis: quorum nihil in
Cynanchi et Asclepiadis organo virili, quod nunquam dehiscit, nullo foramine instruitur, sed
poris fortasse subtilissimis, quibus aura seminalis ab organo in organum transeat evaporationis
modo. Nunc ergo si tali methodo germen foecundari debeat (aliam illi mostrent, quibus hac
minus arrideat) pars ilia anthera nomine insigniri oportet, qua muneri fungendo aptior est,
quaque facilius auram exsudare potest: mollior itaque atque pellicula tenuiori tecta prafe-
renda erit caterisj quod quum decern clavis aut globulis dumtaxat conveniat, qui-mol-
lissimi atque transparentes ab omnibus conspiciuntur, isti erunt vera anthera in Cynan-
chis et Asclepiadibus, minime vero corpuscula quinque qua fusca et duriora observantur.
G E R A N IU M C I T R I O D O R U M . Tab. 8.
8 . G eranium caule sufiructicoso : foliis subcucullatis, quinquelobatis, serratis, citrum
redolentibus.
Caulispedalis, suffruticosus, ramis patulis, teres pilosus, ut et tota planta.
Folia opposita , aliquando alterna, petiolata, rigida, subcucullata in quinque lobos acutos
aquales partita , serrata. Stipula basi la ta , apice acuminata, marcescentes.
Flores umbellati: pedunculus communis solitarius, axillaris aut oppositifolius, pollicaris,
crassus: involucrum ex sex foliolis ovato-lanceolatis ciliatis: radii quatuor plus minus-
v e , pollicares.
Calix ovatus, initio viridis, postea ruber, monophyllus, profunde partitus in quinque laci-
. ' . . n nias ovato-acuminatas, quarum superior latior, trinervis; reliqua unmervia. Cuniculus
trium linearum.
Corolla papilionacea, subaqualis, dilute purpurea; petalis superioribus latioribus, variega-
tis lineis plumosis saturatioribus; inferioribus paulo angustioribus, irnmaculatis.
Staminum urceolus albus, decempartitus, germen cingens; dentes tres steriles, reliqui longio-
res, fertiles: anthera violacea.
Germen pentagonum: stylus pyramidalis: stigmata rubentia, revoluta.
Fructus: capsula quinque monosperma, basi a cu ta: arista pollicaris.
Habitat in promontorio Bona Spei. A- Colui in horto Exc. Ducis del Infantado. Floret
mense Iunio.
Expl. tab. a Calix cum genuine et stylo, b Idem aliter spectatus. c Stamina.
L U F F A .
C A R A C T E R G E N E R I C U S .
Masculi jlores.
Calix ovato-oblongus, quinquefidus, laciniis lanceolate, deciduis.
Corolla calice longior huicque adnata , profundissime quinquepartita laciniis apice .latioribus,
rugosis, venosis.
Stamina : filamenta quinque erecta corolla multoties breviora, inserta tuberculis totidem to-
m'entosis, eorollæ laciniis .alternis.
Germen o. Styli o.
Feminei in eadem planta,
C a l ix , corolla et filamenta ut in mare : antheræ o.
Germen inferum oblongum, tenue. Stylus simplex, brevis : stigmata 3 -4 , clavata.
Fructus: pomum siccum,. oblongum, turbinatum , decemsulcatum, angulis acutis promi-
nentibus, triloculare, polyspermum ; loculamentis ex fibris intertextis : apice opercula-
tum? operculo dehiscente? Semina compressa, ovata; valvulis duabus sculptis inclusa.
Obs. Planta qùam colui fructum non dedit: attamen quotquot vidi fructus ex Insula
Bourbonica adsportatos, perforates apice reperi. An id in fructibus semper et sponte sua
fiat ? sic repute.
Obs. Stamina quinque libera uniantherifera diversum genus Pentandriæ constituunt.
L U F F A F O E T I D A . Tab. 9 . 10.
9. L uffa caule herbaceo, sulcato , cirrhoso : foliis alternis , cordatis, heptagonis, angulis
acutis, serratis.
Picinna. Hort. Mal. wol. 8. tab. 7. pag. 13.
Cucumis indicus striatus, operculo donatus? Pluk. tab. 172,. f . x.
Petola bengalensis? Rumph. ambo. wol. pag. 408. tab. 169.
Caulis herbaceus, glaber ut et tota planta , sulcatus, longissimus, ramosus, scandens.
Folia alterna, cordata, heptagona, lobis acutis serratis : petioli caule crassiores sulcati: cirrhi
laterales solitarii, multifidi.
Flores masculi racemosi, racemis solitariis, axillaribus erectis, pedem sæpe longis : flos quili-
bet pedunculatus, pedunculis pollicaribus, annulatis, basique unibracteatis : feminei ad
basim racemi, solitarii, sæpe abortivi.
Calix basi hemisphæricus, intus cavus, extus quinquesulcatus, sulcis terminatis gibba ; ubi
laciniæ quinque incipiunt luteo albicantes, lanceolate , acute.
Corolla intus satura te sulphurea, extus dilutior, nervisque protuberantibus ornata.
Antheræ luteæ, sulco albo semispirali notate.