Frnctus: capsula ovata, supeme. trigona, unilocularis, apice trivalvis.
Semina numerosa, minutissima, luteo-rubra, ovata.
Habitat copiosissime in Pradio rustico, vnlgo Casa del Campo, altos de San Bernardino, et
alibi perHispaniam; pracipue tamen secundo a Salmantica miliari, ubiClusius omnium
primus earn observayit: iconem dedit etiam haud contemtibilem ceteroqui minutam et
fructificatione integra destitutam. Q
Explic. tab. a Flos integer, b Idem valde auctus. c Idem expansus. d Stamen, e Flos
expansus postice spectatusi
Obs. i .a Plantam Clusii et Loeflingii descripsi qua in Matriti viciniis et per Hispaniam
crescit: semper ipsam vidi caule ramosissimo et floribus solitariis: Linnsus illi concessit flores
subverticillatos, quod experienti* contrarium est. Q u a vero postea iste de Ortegia dichotoma
scripsit, huic nostra omnino conveniunt, stigmatum excepto numero et ramulorum positione.
Obs. 2.» Xoeflingius observato in Hispania hoc novo genere a ceteris distinxit Ortegi®
nomine in honorem scilicet Iosephi Ortega, cuius nepos D . Casimirus Gomez de Ortega est
hodie Botanies professor primarius in Regio horto Matritensi.
S ID E R I T I S O V A T A . Tab. 48 .
54. Sideritis foliis ovatis, crenatis : bracteis serrato-spinosis, quadrifariam imbricatis.
Radix fusca, teres, fibris stipata, perennis.
Caules vix pedales, tetragoni, subscabri, pilis aliquot.
Folia opposita, ovata, crenata, saturate viridia, inferior! pagina lucida, glaberrima ; superio-
re pilosa, pilis prodeuntibus e tuberculis minimis : petioli canaliculati, cuius basis mem-
branosa, qua caulem breviter amplexantur : illorum radicalia numerosa in cespitem con-
gesta, breviora atque caulinis latiora.
Flores spicati, spica densa, tetragona, triunciali: bractes oppositæ, ovato-acuts, carinats,
serratæ, serraturis in setulas rigidas recurvas terminatis ; in illarum singulis très flores
-sessiles.
Calix oblongo-turbinatus, quinquedentatus, denticulis setosis, quorum très superiores adpro-
ximati : fructifer fauce villosa.
Corolla luteo-albicans, monopetala: tubus calicis longitudine, cylindraceus, medio angusta-
tus et non nihil incurvus : limbus bilabiatus; labium superius erectum, integrum; inferius
trifidum, laciniis lateralibus angustioribus, media subrotunda, tricrenata, rugosä.
Genitalia ut in congeneribus. Videantur Linnæi genera.
Semina nigricantia, interne angulata, extus rotundata.
Habitat m Peruvia. If.. V id i floridam in Regio horto Matritensi et in Pharmaceutico vulgo
de la Priora mense Iulio.
Explic. tab. a Flos integer nonnihil auctus, cuius corolla in b apparet. e Corolla expansa.
d Germen cum stylo et stigmate, e Calix. f Semen auctum.
Obs. 1 .a Affinis videtur hæc planta Sideriti ciliatæ Thunbergii Flora laponicæ.
Obs. 2 .B Inter plantaram ramulos desiccatos in Hispania crescentium hanc offendi Sideritis
cantabricæ nomine, quam schedula comitabatur hoc scripto: la-llamo Sideritis cantabrica,
porque se halla en Vizcaya iUc es parte de la Cantabria. Num ibi sponte crescat an
ex seminibus e Peruvia adsportatis, nescio.
N E P E T A B I P I N N A T A . Tab. 4 g .
5 5 ' . N epeta foliis bipinnatis, multifidis, linearibus: floribus spicatis. Linn. supl. pag. a7 3 .
titulo multifida. Lamarck Diet, tom. i . fa g . 7 13 . Chataire multifide.
Radix fusca, teres, descendens, fibrosa.
Caules plures, erecti, vix pedales, tetragoni, decussatim ramosi, ramis oppositis, erectis.
Folia opposita, bipinnata, pinnulis linearibus, obtusis : petioli breviores, subamplexicaules,
canaliculati.
Flores spicati, spicis terminalibus, elongatis, conicis ; in quibus flores innumeri, minuti, sub-
. sessiles, stipati bracteis setaceis, coelum versus arcuatis^
Calix oblongus, turbinatus, striatus, ore quinquedentato; denticuli inferiores duo superiori-
bus breviores.
Corolla alba, calice paulo longior : tubus turbinatus ; limbus bilabiatus : labium superius
brevissimum, vix emarginatum, supra villosum ; inferius trifidum, laciniis' lateralibus obtusis
, nec emarginatis ut dixit Linnæi filius ; media dependente, longiore, biloba.
Staminum filamenta brévia, didyma : antheræ ovatæ, didymæ, intra labium superius re-
conditæ.
Germen superum in fundo calicis : stylus filiformis : stigma bifidum.
Semina quatuor, oblonga, extus ovata, planiuscula, intus subcarinata, glabra.
Habitat in Sibiria. Q . Vidi floridam Matriti in horto Pharmaceutico vulgo de la Priora.
Exflic. tab. a Calix. b Idem expansus. c Corolla, d Eadem expansa et antice spéctata.
e Germen. f Semen, g Idem auctum.
Obs. Nepetam bipinnatam nominavi hanc plantam, relicto nomine specifico Linnæi filii
et D . de Lamarck multiûdam scilicet, quia aliam vidimus hoc nomine in Linnæi operibus,
ab hac nostra distinctam : quod nullus inficiabitur, qui tabulant 5 5 tertiæ partis Floræ Sibi-
ricæ cum hac nostra comparare. voluerit.
S T A T I C E D I C H O T O M A . Tab. 50 .
56. Statice caule aphyllo, dichotomo ; foliis spatulatis, glabris : petalis basi coalitis.
Radix descendens, terès, lignosa.
Folia omnia radicalia imbricato-patula, spatulata, integerrima.
Caulis sesquipedalis, flexuosus, teres, aphyllus, ramis altérais, ad quorum basim squamula
amplexicaulis, brevis, acuta : isti iterum ramosi, ramulis multoties dichotomis; inferiores
steriles, superiores corymbosi, florentes.
Flores corymbosi, serie multiplici, oblonga , subimbricati, secundi, coelum spectantes.
Calix turbinatus, limbo scarioso, albo, quinquefido:
Corolla dilute coerulea, petalis quinque apice latioribus patulis, emarginatis, inferne in
infundibulum adproximatis, basique coalitis.
Staminum filamenta quinque, imis unguibus petalorum inserta, erecta, albicantia: antheræ
ovatæ, albido-luteæ.
Germen superum, ovatum : styli quinque, capillares, staminibus breviores.
Semen unicum, minimum.
Habitat copiosissime in viciniis Conventus Sanctæ Barbaræ prope oppidulum vulgo Rivas,
secundo a Matrito lapide. Of. Floret Iunio et Iulio, una cum Gypsophila struthium, et
Ruta patavina. ,
Exflic. tab. a Flos magnitudine naturali. b Calix auctus et sectus. c Corolla item aucta.
d Eadem aliter spectata. e Germen.
Obs. I .a Planta veluti media inter Statices reticulatam et echioidem Linnæi. Caulis
enim in hac nostra erectus es t, qui in reticulata prostratus : folia sunt spatulata, neque tuberculis
exasperata ut in Echioide observantur : petala denique sunt basi coalita.
Obs. 2.a Plures huius generis species in Hispania crescunt, quarum illas saltern hie in-
digitare v o lu i, quas aut vivas vidi, aut desiccatas possideo. Id unum moneo, .Roberti scilicet
tabulis illas me significare, quæ Ludovici X I V Galliarum Regis iussu et impensis evulgatæ
fuerunt tribus voluminibus folio maximo, quo nihil nitidius, nihil perfectius tunc factum
fuisse nullus inficiabitur.
K