[ > ]
Radix filiformis, capillis aliquot, ex qua exsurgunt caules herbacei, glabri, 3-5-pollicares.
Folia omnia sessilia, linearia, apice truncata et emarginata, inferiora breviora. - Cotyledones
ovato-rotundati, inferne violacei.
Flores umbellati, umbella quadrifida, dichotoma: involucrum universale tetraphyllum, fo-
liis caulinis simile: involucellis diphyllis, lanceolatis.
C alix turbinatus, viridis.
Coroll* petala quinque colorata, bicornia; cornibus viridi-albicantibus.
Capsula globosa: semina nigricantia, ovata, longitudinaliter sulcata.
Reliqua ut in pr*cedenti, cum qua habitat , simulque floret. Q
f Fructus. g Idem auctus.
Obs. C l. Linn*us et Lamarck hanc plantam varietatem reputant Euphorbi* e x ig u * :
quibus assentire nequeo. 1 .° quia corolla in Euphorbia exigua est tetrapetala, in retusa vero
pentapetala. 2.0 Folia sunt semper in hac apice emarginata, in ilia acuta. Neque observatio-
nibus consentaneum reperi quod Linn*us adiungit, scilicet acutam in collibus, retusam in
pratis: h*c enim ut vidimus in collibus arenosis crescit; ilia vero inter segetes dicente M ulle-
rio pag. 8. fasciculi X . flor* Danic* , cuius icon tab. $92.
CLYPEOLA IONTHLASPI. Lin. Tab. 34 .fig. 2.
36. C lypeola siliculis orbiculatis, unilocularibus, monospermis. Linn. spec, plant, tom. 3 .
fag. 2.38. n. 1.
Clypeola foliis lineari-spatulatis, sessilibus; siliculis emarginatis. Lamarck Diet, tomo 2.
j?ag- 55-
Thlaspi clypeatum, serpilli folio. Bank.finax 107.
Ionthlaspi minimum, spicatum, lunatum.- Col. ecfhr. 1 . fag. 281. tab. 284. afud Linn.
Radix albicans, fibrilis aliquot: ex qua caules prodeunt filiformes, duriusculi, erecti, inferne
ramosi, quatuor pollices s*pe a lti, rubentes, tectique pilis brevibus albicantibus.
Folia spatulata, alterna, sessilia, glauca, stellulis pilorum minimis cooperta.
Flores terminales, spicati, qui nudos oculos fugiunt.
Calix ex quatuor foliolis ovatis, fuscis, conniventibus, persistentibus.
Corolla lu tea, ex petalis quatuor calicis magnitudine.
Stamina sex tetradynama: anther* lute*.
Germen orbiculato-compressum: stylus vix lente vitrea conspicuus.
Fructus: silicula orbiculato-compressa, emarginata, periferia membranacea, tomento brevi
tecta, bivalvis, monosperma.
Semen orbiculato-compressum, silicul* centrum occupans.
Habitat cum pr*cedentibus. Floretque Martio, April! et Maio Q una cum Geraniis pulve-
rulento, pr*coce et malacoide, Cisto salicifolio &c.
h Fructus auctus. i Folium valde auctum ut stell* conspiciantur.
Obs. Ionthlaspi minimum, spicatum, lunatum, Garideli hist, flant.fag. 2$$. tab. $6.
a supra descripta planta recedit: i.° magnitudine j 2.0 siliculis non emarginatis} 3 ° foliis non
spatulatis sed mucronatis.
MICROPUS SUPINUS. Linn. Tab. 35.
3 7. M ic r o p u s caule procumbente: foliis geminis. Linn, spec. flant. tom. 3 . fa g . 942. n.
1 . Mill. Diet. n. 1.
Filago supina. Lamarck. Flor. Franc, fa g . $3. n. IX .
Gnaphalodes lusitanica. Tournef. 439.
Pseudo-gnaphalium supinum, semine echinato. Moris, hist. 3 . fa g . 93.
C * s J
Gnaphalium supinum, echinato semine. Bluk. Aim. 1 7 1 . tab. 18 7 . fig . 6. mala.
Radix teres, descendens, fusca, fibrilis aliquot., ex qua caules exeunt divaricati, sæpe ramosi
, tripollicares, tomento candido obducti, uti tota planta.
Folia gemina, subopposita, cuneato-ovata, connata, plicata, trinervia.
Flores axillares, sessiles a base usque ad verticem caulium.
Calix communis simplex, ex quinque aut pluribus laciniis scariosis, pellucidis, minimis, ocu-
lo inermi vix conspicuis.
Corolla composita ex hermaphroditis sex in disco et quatuor feminis in ambitu. Hermaphro-
diti corolla est infundibuliformis, viridis, limbo purpureo, quinquepartito : femin* vero
præcedente longior, monophylla, plicata, limbo utrimque adpresso , apice hians, qua stigma
prodit, intus viridis et glabra, extus tomentosa, persistens indurata, tuneque murica-
ta dorso duobus ordinibus.
Stamina: hermaphroditis filamenta quinque: anthera cylindracea, purpurea: germen efoetum:
stylus simplex: stigma clavatum. Feminis vero stamina nulla: germen obovatum, basi
acutum : stylus corolla longior, introrsum arcuatus: stigma exsertum, bifidum, supra flores
hermaphrodites reçubans.
Receptaculum minimum , paleolis minimis. Papus nullus.
Semina solitaria , fusca, ovata, intra corollam arete inclusa.
Habitat passim in suburbiis Matriti ad agrorum margines: reperitur etiam in Mentrida, Cha-
martin et ahbi. Floret Maio.
JExflic. tab. a Calix communis auctus. b Flores hermaphroditi et feminei. c Hermaphrodites
auctus. d Femineus. e Idem expansus ut germen appareat. ƒ Fructus. g Idem
auctus. h Semen.
Obs. 1 .a Quamquam D . de Lamarck contra Linnæum ex hac planta Filaginem fecerit
loco citato ; tamen in Dictionario Encyclopedico earn haud video pag. 7 3 9 . et sequentibus in
quibus de Gnaphalio disent, in unum coalitis Gnaphalio et Filagine : omisit fortasse, quia
in ea semina destituta sunt papo, quern ipse semper exsistere in Filaginibus adseverat. (a) An
id recte, videbimus in sequente.
Obs. 2 .a Si quod corollam dixi in floribus femineis, calicem alii nominare v elint, haud
repugnabo : turn maxime si ab omnibus reciperetur Scopoli sententia (^). dicentis: Involucrum
floris, si unicum, tunc dicitur calix : si duplex, tunc primum est calix, aliud corolla: si triplex
, tunc primum calix frimus, aliud calix secundus ', tertium corolla. Nihilominus quum
compositi flores gaudeant calice communi, ipsos ambiente, genitalium involucra tam in hermaphroditis
quam in feminis corollas dixi.
FILAGO PYGMÆA. Linn. Tab. 36.
38. F ilago foliis altérais, sessilibus, lineari-ovatis, tomentosis: summis maioribus in coro-
nam expansis.
Filago (^acaulis) floribusacaulibus, sessilibus, foliis floralibus maioribus. Linn. sfec. flant.
tom. 3 . fa g . 939. n. 1. ubi citatur Filago fygmxa sfec. flant. 2. edit. fa g . 1 3 1 1 . Lo'efl.
it. 165. Gouan. monsf. 46$.
Gnaphalium pygmæum herbaceum, caulibus subfiliformibus, decumbentibus, capitulo com-
planato, terminali, bracteis obovatis, in rosulam expansis obvallato. Lamarck Diet. tom.
2.fag. 761. n. 88.
Gnaphalium aster^sciflorum herbaceum, caule brevi simplicissimo, capitulo terminali, bracteis
maximis, acutis, et leviter tomentosis radiate, calicibus aureis, glabris et nitidis. Lamarck
Diet. tom. 2. fag. 760. n. 86.
(a) Les Filago de Linné diffèrent très peu, ou né} mais elles sont couronnées d ’ une aigrette très re -
même n’ en diffèrent point ( des Gnaphales) 5 car marquable. Lamarck Diet. tom. a. pag. 739.
leurs semences ne sont point nues, comme le dit Lin- (b) Fundamenta botanica pag, 24.