Matritensi hospitantur suinma diligentia observarem, delinearem, describerem. Atque eas
in primis plantas mihi diluddandas proposui, quæ ab aliis prætermissæ sunt, aut ineuriose
descriptæ ; tum illas quarum nullæ habeantur icônes, aut certe infidèles et parum accurate
partibusque fructificationis destitute. Meas autem lucubrationes edere constitui per volumina.
Unumquodque volumen centum constabit tabulis, quas ementium commodo et erudi-
torum curiositati consulens tribus edam fasdculis, primo nimirum quadraginta, altero tri-
ginta, totidem tertio. Plantas describam ea methodo, quam in monadelphia adhibui : vitam
natale solum, tempusque inflorescentiæ notabo, adiunctis observationibus, quibus congénères
illustrentur. Quum illas ad nullum cognitum genus revocare potero, nova constituam,
quæ si Botanicis minus arrideant, quod ipsis rectius videatur fiet, nihil enim impedio, quinimo
illorum observationibus in posterum utar. In id vero omni ope nitar ut accuratas descri-
ptiones exhibeam, iconesque fideles; neque ulli parcam labori quo nostrum opus et studio-
sis proficiat, et a sapientibus probetur.
Matriti Calendis Ianuarii anni 1 7 9 1 .
DESCRIPTIONES PLANTARUM.
T A L I N U M w R E F L E X U M . Tab. 1 .
1 . T a l in u m foliis lanceolato-ovatis, sessilibus, oppositis : florum panicula ramosa.
Portulaca paniculata. Iacq. Amer. pict. p. 73. tab. 136. Hort. Vindob. vol. 2. tab. 1 5 1 .
Portulaca patens. Linn. Syst. veg. edit. 14 . p. 446. n. 8.
Planta tripedalis et amplius herbacea glaberrima, cuius caulis teres ramosus.
Folia opposita, raro alterna, sessilia, lanceolato-ovata, crassa, nervo unico inferne protubérante
notata.
Flores paniculati panicula la xa, cuius ramuli alternatim oppositi, aliquando alterni: flos
quilibet pedunculatus, pedunculis capillaribus, fructiferis deflexis.
Calix inferus, parvus, membranaceus, pellucidus, profunde bifidus, deciduus.
Corolla lutea vix trium linearum diametri ; hora meridiana patens, post meridiem reflexa
dehinc clausa , emarcida: petala quinquè integerrima, apice subrotunda basi angustiora,
atque germinis immæ parti adfîxa.
Staminum filamenta fere sexdecim, corolla paülo breviora, capillaria, flava, erecta, ex im-
ma germinis parte separatim prodeuntia : antheræ parvæ subrotundæ flavescentes.
Germen sphæricum viride sulcis tribus subtilissimis notatus : stylus simplex, filiformis staminum
longitudinis; stigmata tria divaricata.
Fructus: capsula sphærica unilocularis, duplicata, trivalvis, valvulis æqualibus: quarum
très internæ apice cohærent, et dehiscunt basi : externæ vero internis parallelæ apice de-
hiscunt, basique cohærent, donee singulæ décidant.
Receptaculum nonnihil elongatum: semina numerosa, subreniformia, nigra, splendentia.
Habitat in America càlidiore. Colui in horto Exc. Ducis del Infantado. çf. Floret Aûgusto
et Septembri.
Exjjlic. tab. a Calix magn. naturali. b Idem auctus. c Idem aliter spectatus. d Corolla
expansa. D Reflexa. e Genitalia, ƒ Eadem aucta. g Germen. h Idem auctum.
F Fructus. i Idem dehiscens. I Idem auctus cum valvulis externis, ad cuius latus sunt
valvulæ internæ. s Semen. S Idem auctum.
Obs. Plante atque foliorum præcipue sapor est insipidus, aquosus, u t in portulaca oleracea.
C l. Iacquinus plantam vidit orgialem et amplius atque fruticosam in Insulis Martinicæ et
Sancti Dominici, cuius flores rubentes dixit et pinxit locis supra citatis; calicesque diphyllos.
Ego vero in caldario per triennium ipsam conservavi, caule aliquando pereunte : calicem
semper vidi monophyllum, et corollam saturate luteam. Quod vero eadem sitlacquini planta
cum ista supra descripta nullus dubito. Tabulam addidi, quia in Iacquinianis, aliunde
optimis, integra desideratur fructifîcatio.
H I B I S C U S C L A N D E S T I N U S . Tab. s .
2. H ib i s c u s caille virgato hirto fruticoso : foliis ovato-acutis subtrilobis: floribus minutis,
clausis.
Caules fruticosi, teretes, ramosi, virgati, tripedales, scabri: quorum scabrities provenit ex
setulis albis acutis, ubique ternis, divaricatis.
(a) Adansonius et nuperrime Ant. Laur. de Jussieu
inspectis plantarum fructibus, quas Linnæuspor-
tulacas d ix i t , dissimiles observarüntj in quibusdam
scilicet capsulam circumscissam, in aliis trivaivem;
quare quum a fructu potissimum deducenda sint genera,
recte ab illis Linnad portulacce in duo genera partita?
fuerunt, P ortulacam, et T a l inum : huius fructus
est capsula trivalvis, illius vero capsula circumscissa.
A