Corollæ vahrulæ muticæ, quarum exterior ovata, striata, apice albido-scariosa, interiorem
albidam includit.
Genitalia adeo minuta sunt, u t nudum oculum effugiant, quæ tamen generico Festucæ cha-.
racteri congruunt.
Habitat in aridis prope Matritum. Q . Floret Maio.
Tabula sistit plantam magnitudine naturali; b Spiculam integrant j c Eamdem absque calice;
d Florem; omnia aucta.
AVENA LOEFLINGIANA. Linn. Tab. 4$.fig. 1.
50. A v en a panicula contracta: flosciilis binis, altero pedunculato, apice biaristatis, dorso.
arista reflexa. Lo'ejl. Linn. spec.plant, tom. i.pa g . 222. Lamarck Diet. tom. 1 .p. 332 .
Radix capillaris, ex qua culmi exsurgunt graciles, duos, quatuorve pollices alti.
Folia brevia, planiuscula: superioris vagina ventricosa.
Flores paniculati, panicula semipollicari, coarctata.
Calix billorus, flosculis sub»qualis, quorum alter sessilis, alter pedicello villoso sustentatus.
Corolla valvul» apice setace», in quarum dorso arista torta duplo longior conspicitur.
Reliqua ut in charactere generico.
Habitat cum pr»cedenti, Q et in promontorio Bon» Spei dicente Linn»o.
Tabula sistit plantulam magnitudine naturali; a Flores intra calicem; b Eosdem calice or-
batos; c Illos magnitudine naturali.
Obs. Apposite Linnams aristam in Avena et Bromo selegit ad construenda genera, quam
in ilia dixit dorsalem esse et tortilem, erectam in . hoc et infra apicem valvul» bifid». Haud
pari succesu egit quum Poam a Briza separavit, quarum differentia s»pe in speciebus nulla,
si a fructificatione desumatur. Hinc illi enati errores, hinc discipulis confusio, Eragrostide
planta nunc ad Poam, nunc ad Brizam reducta. Spicularum item figura, quam ovato-oblon-
gam in P oa, cordatam in Briza ille requisivit, admodum varia observatur: magis enim forma
distat Briza minima a Briza maxima, quam ista ab Eragrostide P o a : calicis item valvul»
haud semper »quales sunt aut corollin» scarios». Quid ergo £coniungenda sunt genera ?
Ita sentio.
BROMUS RUBENS. Linn. Tab. 45. fig. 2.
< I . B romus panicula fasciculata, ovata: spiculis subseptemfloris.
Bromus panicula fasciculata: spiculis subsessilibus, villosis: aristis erectis. Linn. spec, plant,
tom. i.p a g . 2 15 . n. 13 . Lamarck Diet. tom. i.p a g . 468. n. 1 1 .
Gramen panicula molli, rubente. Bauh. hist. 2 .pag. 464 i
Bromus (scoparius.) panicula fasciculata: spiculis subsessilibus, glabris: aristis patulis. Linn,
ibidem n. 14. Lamarck loco citato n. 12.
Radix fibrosa, ex qua culmi adsurgunt plures ab octo ad 1 4 pollices a lti, basi. prostrati,
postea erecti; nonnihil rubentes, at nodis saturations.
Folia vaginantia, sesquilineam lata, tres pollices longa, acuta, glabra.
Flores paniculati; panicula fasciculata, ovata., rubente.
Calix bivalvis, subseptemflorus, vaLvulis subulatis, inferiore minore.
Corolla bivalvis, valvula exteriore oblonga, concava , bifida, glabra, cuius arista rubra, se-
mipollicaris: inferiore plana, ovato-acuta, limbo ciliato.
Reliqua ut in congeneribus.
Habitat passim in Matriti suburbiis ad agrorum margines, pr»cipue tamen en los altos de
San Bernardino. Q . Floret Maio.
Explic. tab. d Coroll» valvula interior, e Flos integer, ƒ Semen.
Obs. Arist» in eadem planta nunc erect», nunc patul» observantur: coroll» glabr»,
pr»sertim gluma exterior: color varius, aliquando .viridis, s»pe rubro-sanguineus, s»pius
dilution Quare Bromus ruber, et scoparius Linn»i non du» sunt plant», sed una eademque
species, quod suspicatus fuit D . de Lamarck loco citato.
CARDUUS FLAVESCENS. Linn. Tab. 46.
$ 2. C arduus foliis lanceolatis, integris, inermibus, dentatis, glabris: floribus aphyllis, iner-
mi-spinosis. Linn. spec.plant, tom.3 . pag. 686. Lamarck Diet. tom. i.pa g . yo6.
Caulis annuus, sesquipedahs, erectus, sulcatus, parce ramosus, glaber, medula farctus al-
bicante, spongiosa.
Folia alternatim sparsa, lanceolata, basi attenuata, et aliquando non nihil decurrentia, in-
»qualiter dentata, dentibus in setulam evanescentem terminatis, glabra , subcanaliculata,
rigidiuscula.
Flores terminales, solitarii.
Calix cylindraceus, oblongus, basi latior; cuius squamul» sunt imbricat», lineares, interio-
ribus longioribus; omnes tamen adpress», non patul» ut dixit Linh»us, flavescentes, at-
que spinula inermi terminat».
Coroll» albido-flavescentes, infundibuliformes: tubus tenuis longitudine calicis; limbus erectus
, quinquefidus, laciniis lineari-acutis.
Staminum filamenta quinque, capillaria, brevissima: anthera cylindracea, apice quinquecre-
nata.
Germen ovato-turbinatum: stylus filiformis, staminibus longior: stigma simplex, incrassatum.
Receptaculum planum, pilosum; pilis numerosis candidis, calice brevioribus.
Semina turbinata, tetragona. Papus sessilis, plumosus, copiosissimus.
Habitat inter Coslada et oppidum S. Ferdinandi ad agrorum margines una cum Malva sche-r
rardiana et Heliotropio supino. Floret ultimo Iunio.
Explic. tab. a Flosculus magnitudine naturali. b Anthera aucta. c Squamula calicis infima*
d Media, e Interior, ƒ Semen, g Papi plumula valde aucta.
Obs. Planta rarissima vel etiam in Hispania: nullibi quod sciam crescit nisi loco citato-et
in Regno Valentino.
ORTEGIA HISPANIC A. Linn. tab. 47.
5 3. O r tegia caule tetragono, ramis opposiris: floribus axillaribus, solitariis.
Iuncaria Salmanticensis. Clus. hist, i.pa g . 174 .
Ortegia floribus subverticillatis: caule simplici. Lin. spec.plant, tom. i.pag. 95. Loefl. iter.
Rubia linifolia aspera. Bauh. pin. 333.
Radix teres, nodis exasperata, descendens, ima parte ramoso-fibrosa.
Caules plures, pedales, tetragoni, geniculati, geniculis incrassatis, rubris, distantibus, a
basi ad apicem ramosi, ramis decussatim oppositis, erectis, iterumque ramosis.
Folia opposita, sublinearia, sessilia, erecta, l»te virentia uti tota planta. Tuberculi utrimque
bini inter foliorum oppositiones rubri, e quorum centro stipula exit setacea, albicans,
decidua.
Flores herbacei, minuti, axillares, solitarii, tertiusque s»pe in dichotomia aut ramulorum bi-
furcatione, adeo adproximati ut glomerati adpareant: pedunculi brevissimi.
Calix ex quinque foliolis ovato-acutis, concavis, quarum duo exteriora, reliqua interna. C o rolla
nulla.
Staminum filamenta tria, brevia, basi germinis inserta, lutescentia, intra foliola interna recon-
dita: anther» basi cordat», apice acut».
Germen superum, utrimque acutum, ventricosum, apice acutius: stylus filiformis, erectus:
stigma rubescens, capitatum.