PRÆFATIO.
I nter Botanicos, quos plantanun amoie Hispaniam peragrasse novimus, eminent Clusius
et Barrelierius, qui stirpes in ea sponte nascentes orbi literato cognoscendas præbuere sat
magno numéro, descriptionibus et iconibus illustratas. Sed parum admodum in scientiæ pro-
fectum contulere. Figuræ neque fructificarionis systemata exhibent, et adeo minute sunt
ut vix illis adiuvari possis nisi divinando. Descriptiones parum accurate, quarum ope pau-
cas agnoscas plantas, pauciores revoces ad propria genera. F uit hæc culpa non tam aucto-
rum quam temporis. Loeflingius postea, Botanica iam in gradu reposita, Hispaniam vidit
in eaque uberrimam collegit plantarum segetem, quas in C l. Linnari operibus ordinatas vi-
demus : ceterum et icônes desiderantur et uberiores descriptiones : prætereo alios benemul-
tos turn defectus, turn etiam errores, quibus supplendis corrigendisque multum temporis
et diligenùæ conferatur necesse est, idque ab hominibus qui plantas suis oculis in natali
solo vivas examinent.
Sunt quidem hodieque in Hispania complures qui ei perficiendo operi non contemnen-
dam operam impenderint impendantque in dies. Nihil dicam de Antonio Palau indefessi la-
boris viro, qui vitam viresque in Botanica promovenda consumsit. Michaël Barnades Patris
laboribus perficiendis complendisque intentus repetitis excursionibus universam Hispaniam
peragravit, eiusque Floram composuit. Plantas Hispalenses magna sollertia colligit et illustrât
Petrus Abat, Gaditanas Xosephus Sanchez, Carthaginenses Gregorius Bacas. Eidem la-
bori vacant in Bæturia Matthæus Villalobos, in Aragonia Iosephus Antonius Manas, Gregorius
Echandia et Franciscus Otano, Ignatii de Asso diligentiam æmulantes, in Valentia Thomas
Villanueva. Montis-serrati in Cathalaunia Floram adornarunt Ioannes Amellé et Franciscus
Sala hortatu Francisci Zamoræ Prætorii Barcinonensis Senatoris, qui eam edere parat
simul cum plenissima eius montis historia. Mitto alios. Sed silentio prêter ire nequeo illustres
Botanicos, qui nostris temporibus ad insigniorum novi orbis regionum Floras digerendas
Regio iussu sumtuque conducti sunt. Eorum facile princeps Cælestinus Mutis incredibile
dictu est quanta sollertia quantoque succesu Bogotani regni plantas illustret, adeo ut Tre-
wium Millerumque iconum nitore atque præstantia superet. Prodeant utinam quamprimum
plusquam sexcentæ illius tabulée accuratissime delineatæ cum suis descriptionibus, quæ lu ci
publicæ paratæ iam sunt. Pavonius et Ruizius decem annorum spatio maximam imperii Peru
viani partem lustrarunt, et tria fere plantarum millia collegerunt, eéirumque mille et am-
plius possident tabulas, amissis octingentis deplorando naufragio. Illas in præsentia probant
iterato examine ut Peruvianam Floram foras emittant. C ui operi lucem foenerari poterit
Ioannes Tafalla, qui agri Eimani stirpes observare pergit. In nova Hispania Vincentius Cervantes
et Iosephus Longinos una cum Iosepho Antonio Alzate plantarum indagini continen-
ter vacant, rariorumque semina mittunt ad nos ; ut adeo ipsorum diligentiæ debeantur plantæ
præstantiores, quibus Hortus Regius Matritensis ornatur. In Phiüppicis rnsuiis quinque iam
anni sunt ex quo Ioannes Cuellar vegetabilibus colligendis, describendis et delineandis in-
sudat. Nuper cum nostris argonautis ad orbem circumeundum destinatis missi sunt viri phi-
losophi qui Forsteris Banksiique incepta perficiant. Omnino ut in spem erigar brevi futu-
rum, ut Hispani homines nec exteris cedant in hac parte et ora præcludant Massoni aliisque
eiusdem levitatis et audaciæ censoribus. Eveniet, modo coeptis annuat clementissimus Deus,
votaque et conatus sapientium eius Ministrorum secundet.,
Ego vero qui per decennium doctissimos Galliæ Botanicos audivi, hortos et herbarios
ditissimos perlustravi, præcipuosque rei herb.ariæ âuctores diligenter evolvi, redux tandem
in patriam in id vel maxime incubui, ut Hispaniæ plantas, et quæ sponte proveniunt, et
quæ ex orbe novo, insulisve Canariis advectæ in nostris hortis, præcipue tamen in Regio