g Calix. h Flos integer. 1 Petala separata, k Genitalia. s s s Semina; omnia aucta.
Obs. Affinis videtur base planta CoronilU minima Linnasi, quam Iacquinus reprasentavit
tabula 271. Austriacse F lo r a : ab ipsa tamen abunde distinguitur fructibns in spiram arcua-
tis , teretibus, glabris. Hoc itaque cbaractere ad Ornithopum illam refero, cuius generis le-
gumen est subulatum, teres, arcuatum, Coronillas vero rectum, et inter singula semina
isthmis contractum. Linn, genera plantarum numeris 956. 95 7 .
V E L L A P S E U D O - C Y T I S U S . Lin. Tab. 4 2 .
46. V e ix a foliis integris, obovatis, ciliatis : siliculis erectis. Linn. spec, fiant, vol. 3 . fag.
- m o . Mill. Diet. n. st.
Pseudo-cytisus flore leucoii luteo. Bank. pin. 390.
Cytisi facie Alysson fraticans quorumdam. Lob. ic. 2. pag. 49.
Caules fruticosi, bipedales, scabriusculi, valde ramosi.
Folia alterna, ov ati, basi angustata, scabra, ciliata, nonnihil crassa, ad quorum axillas bina
breviora sæpe prodeunt ; quare folia adparent ternata ut in Cytiso sessilifolio.
Flores spicati, ramulos et caulem terminantes.
Calix cylindricus, foliolis arete conniventibus.
Petala quatuor lu te a , orbiculata, venis dilutioribus variegata; ungues filiformes intus subca-
naliculati, calice paulo longiores.
Staminum filamenta s e x , tetradynama : paria opposita, inferne connata, duo reliqua paulo
breviora, libera, omniaque fertilia : antheræ luteæ, oblongæ. Inter germen et filamenta
breviora glandula durior. -
Germen ovatum : stylus latior, compressus : stigma simplex.
Fructus erectus, obovatus, altera parte basi gibbus: estque silicula bilocularis, bivalvis, val-
vulis duris, longitudinaliter striatis, dissepimento valvulis paralello, ipsisque duplo longio-
re extra siliculam erecto, ovato, compresso.
Semina ovata, solitaria in unoquoque loculamento, quorum alteram sæpe abortum patitur.
Habitat prope oppidum Aranjuez. Maio floret et fructificat.
JExplic. tab. a Flos integer, b Petalum. c Filamenta lateralia, et par alterum in quo duo
connata. d Germen. e Idem aliter spectatum. f Fructus. g Idem aliter visus. h V a l-
vula brevior. i Semen.
Obs. In Linnæo legimus ßl.amentorump aria connata, castrat a: in bis ego antheras vidi
fertiles.
H Y O S E R I S C R E T F C A . Linn, Tab. 4 3 .
4 7 . H yoseris fructibus ovatis, scabris, caule ramoso. Linn. spec, plant, tom. 3 .pag. 659.
Kniph. Cent. 1 1 . n. $9. Lamarck Diet. tom. 3 .pag. 160.
Lapsana fructibus ovatis, scabris, seminibus disci caliculato-paposis. Hort. Ups. 246.
Hedipnois cretica minor annua. Tournef. Cor. 36 .
Radix teres, fibrosa, intus albicans, extus fusca.
Gaules plures semipedales, effusi, ramosi, subhispidi.
Folia oblonga, basi angustiora, dentato-runcinata, hispida: caülina alterna ad florum inser-
tionem.
Flores solitarii, erecti, terminales et axillares, quorum pedunculi sensim versus apicem in-
crassati, fistulosi, nonnihil compressi.
Calix communis polyphyllus ex 20 fere foliolis lanceolatis, æqualibus, erectis, basi calicula-
tus squamulis brevibus : fructifer hispidus, tuneque globosus et rubescens : proprius viridis
, brevissimus, decempartitus, persistens.
Corollæ omnes monopetalæ, ligulatæ, quinquedentatæ, breves, dilute luteæ j quarum tubi
apex villosus.
Staminum filamenta quinque, capillaria, brevissima: anthera cybndracea, lutea.
Germen oblongum, fertile: stylus filiformis: stigmata duo, reflexa.
Fructus ovatus, scaber. Semina solitaria, oblonga, nonnihil arcuata, sulcata: horum extima
foliolis calicinis obtecta in cymbse formam plicatis: centralia ultra calicem proprium papo-
sa , villis quinque sesquilinearibus*
Receptaculum nudum.
Habitat passim in Matriti suburbiis ad agrorum margines, floretque Maio et Iunio una cum
Hypecoo pendulo, et procumbente. O
jExplic. tab. a Flosculus magnitudine naturali. b Idem auctus. c Stamina. ^ Fructus. e Semen
radii, ƒ Idem absque foliolo calicis communis, g Idem auctum in quo caliculus proprius
conspicitur. h Semen centrale. i Idem auctum.
Obs. i .a loan. Ant. Scopoli parte prima Flora; Insubrica; tab. 16 . plantam figuravit nomine
Hyoseris creticee, qua; mea sententia est Hyoseris hedypnois Linnafi, quia in ipsa fructus
glabri figurantur quales non Hyoseri cretica;, sed huic conveniunt. Differt ulterius a mea
seminibus omnibus paposis, et floribus. triplo maioribus.
2.a Hyoseris minima et foetida Linnsei ad Lapsanam pertinent, quia in ipsis semina sunt
nuda. Hoc iam observavit D . de Lamarck loco citato.
A I R A I N V O L U C R A T A . Tab. 44- fig- *
48. A ira panicula patente, basi setis involucrata : flosculis muticis.
E x eadem radice fibrosa culmi adsurgunt fere pedales, teretes, graciles, erecti, nodis quatuor
aut quinque articulati, rubro-fuscis.
Folia radicalia bipollicaria, basi latiuscula, postea convoluta, adeo ut subulata appareant :
caulina tot quot nodi, culmos a nodo ad nodum vaginantia, striata, vii'idi-rubentia: vagina
terminatur membrana alba, inter culmen et folium bifida.
Flores paniculati, panicula ramis rubris, alternatim ternis, qui sunt rursum duplicato trifidi :
paniculam inferne ornant involucra d u o , raro tria, semipollicem ab mvicem distantia , ex
setulis subviginti composita, in verticillum dispositis, capillaribus , rubris, erecto-patulis.
C a lk bivalvis, biflorus, cuius valvulæ ovato-acutæ, carinatæ, albicantes, subæquales.
Corollæ v alvule calicinis similimæ , muticæ.
Staminum filamenta tria, capillaria ; antheræ violaceæ, utrimque emarginatæ.
Germen ovato-turbinatum : styli duo setacei : stigmata pubescentia.
Semen subovatum.
Habitat in collibus sterilibus Mentridæ. 0 . Floret Iunio et Iulio.
Tabula sistit plantam magnitudine naturali, ad cuius latus est flos integer a auctus.
Obs. Vidi etiam hanc plantam in sterilibus oppidi Chamartin leucæ spatio a Matrito seiuncti
: ubi involucri setas aliquas uno aut altero flore terminatas conspexi.
F E S T U C A C A L I C I N A . Linn. Tab. U - fig- 2.
49. F estuca panicula coarctata : spiculis linearibus : calice flosculis longiore : foliis basi bar-
batis. Linn. spec.plant, torn. 1 . pag. 208. Lamarck Diet. tom. 2 .pag. 463.
Festuca panicula contracta : spiculis linearibus, muticis, longitudine calicis. Loëjl. iter. 1 16 .
Radix fibrosa, brevis, ex qua culmi prodeunt quatuor aut sex pollices a lt i, graciles, basi
subprostrati, a primo nodo erecti, articulis purpureis.
Folia brévia, acuta, vaginæ apice barbata.
Flores paniculati, panicula contracta, vix pollicari.
Calicis valvulæ ovato-acutæ, carinatæ, rigidæ, striatæ, limbo scarioso, albo, spiculæ longitudine.