f f p l
rimæ : in declivium siccis umbellate et gramineæ, quas inter eminent Stipa tenacissima et
Avena bromoides ; haud longe ab istis spectantium oculos attrahit humilis et pulcherrima
Cotyledon hispanica, Gentiana centaurium, et Hispidella Barnades ; dum alibi pedibus cal-
cantur Arenaria rubra, Scabiosa stellata et Dianthus prolifer. Observator passim Spartium mo-
nospermum, Pistacia terebinthus, Lavandula stoechas, Cistus umbellatus, ladaniferus Sac.:
adeo ut decern prioribus Iunii diebus plusquam quatercentas plantas viderim, quarum plures
per integram Europam crescunt, aliæ inHispania dumtaxat, quædam tandem quod sçiam non
nisi in Mentridæ viciniis.
Placuit hoc loco nonnulla adiungere, quæ tametsi ab institute nostro aliéna, aliquid for-
tasse utilitatis afferent. Probe noveram priusquam in Mentridam me conferrem, oppidi ima,
quod supra innui, insalubria esse autumno præsertim. Id ipsum me deinde docuit experien-
tia. Çalores superioris anni 1 7 9 0 , quamquam maximi et diuturniores fuerint a medio Iulio
usque ad finem Augusti, Iunio tarnen, quarto et quinto .diebus exceptis, perpeti facile po-
tuere. Ergo quarto Iunii die e domo, qua in oppidi fastigio collocata est, quum in eius in-
feriora descenderim vespertino tempore causa examinandi plantas, quæ in ambulacra arbori-
bus consito crescunt, vix horæ quadrante elapso ex quo ibi aderam, statim nimio ardore in-
terno, capitis dolore atque respirandi difiicultate affectes, superiora iterum remeare coactus
sum, neglectis plantis, quarum copia et varietas animum alliciebant. Hauseram proculdubio
miasmata, quibus aër erat imprégnâtes. Ut autem ab illis liberarer pulveris Peruviani sele-
ctissimi semiunciam sumsi, quo unico remedio ea vitavi incommoda.
Insalubritatis causam perscrutatus vidi, præcipuum nvulum, in quem ceteri et scaturigi-
nes sese exonérant, ita fluere ut magna aquarum pars, hinc inde diffusa, stagnans permane-
r e t , quæ tracte temporis, solis ardore, turn insectorum atque plantarum morte, corrumpitur,
atque atmosphæram replet vaporibus hominum vite noxiis. Tractus ille collibus circumvalla-
tus motui aëris impedimento est, quo fit ut vapores sensim aucti neque alio adsportati et numéro
et conditione atmosphæram inficiant: unde febres intermittentes, putridæ etiam interdum
et malignæ proveniunt, quæ haud facile curantur, autumnales potissimum. Certo certius est
insalubritatis causam in hoc loco numquam extirpandam fore, at plurimum obtundi et minui
posse nullus dubito. Quod enim ibi Reguera dicitur, canalis aquæ fluunt ad
optimas terras irrigandas, ita incuriose constructus es t, ut magna ipsarum pars difluat per
arenosos margines, interdum etiam per fundum. Quod minime eveniret, si ex materia com-
poneretur, quæ aquas contineret. Duplici id via fieri potest aut ex lateribus coctis calce co-
agmentatis, quod præferendum certe est, aut ex argilla cuius in Imquera prope canalis ini-
tium magna copia. Hoc si semel Mentridani perficerent et sanitati, et rei familiari consule-
rent : sanitati quidem, quia stagnantes aquas, febrium causam, minuerent si non penitus eli-
minarent ; rei vero familiari, quia ampliorem terræ tractum irrigare possent. Sed proh dolor !
Homines isti mdocti, et quod peius est parentum moribus assueti, qui superioribus sæculis ita
vixerunt, nihil curant de commodis, nihil de valetudine conservanda. jQ u o tin nostra Hispa-
nia recurrunt epidemiæ, quia earum causæ et note et remedio faciles contemnuntur ab iis
etiam quorum in primis interest! Farinam nundinatores mille, modis adulterant, unde morbi:
Pharmaceutici in pagis præsertim et oppidulis scientia et facultatibus pauperrimi neque remedia
possident, neque plantas cognoscunt, ex quibus ista conficiuntur. Utinam illi et medici
naturæ sunplicitatem annulantes paucis contenu essent, iisque præsertim, quæ parvo pretio
coëmuntur, quæ invente faciles, quorum virtutes denique sunt cognitæ; éliminai jn perpe-
tuum et in humani generis commodum innumeris pharmacis, quæ bona putantur quia pere-
grina, quia e remotissimis regionibus adsportata sunt; quæ sæpissime aut corrupta perveniunt,
aut fraudibus conspurcata. Hic si umquam alias quadrat observatio Plinii hist. nat. lib. 24!
cap. i . E x Arabia scilicet et India magna fompa milita medicaminum genera adsportari,
quum remedia ver a quotidie pauperrimus quisque coenet.
Colles plurimos perlustrans, quosdam vidi arboribus orbatos, nonnullos etiam in quibus
Quercus crescebant paucissimæ numéro et ab invicem magno intervallo seiunctæ: quæ nihilo-
minus indicabant, solum ibi, si hominum industria accederet, non minus quam montem Alha-
[ b O
min ipsi contiguum idoneum esse Quercubus. Glandibus itaque seminari oportet colles omnes,
qui hodie vacui sunt, nihilique inserviunt. Misceri quoque cum glandibus possent Aceris
cretici semina, quod in Prædio rustico, vulgo Casa del Campo, Quercubus altior observatur
in solo crescens Mentridano simili. Ligna igni et carbonibus coniîciendis destinata et magno
pretio emuntur, ut supra dix i, et rara sunt in Matriti viciniis. Utinam ergo Mentridani sibi
consulant agriculturam promoventes, qua nihil melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil libero
homine dignius. Cic. de Orat.
R U M E X B U C E P H A L O P H O R U S . Linn. Tab. 4 1 .f ig . 1 .
44. R u m e x floribus hermaphroditis : valvulis dentatis, nudis: pedicellis planis, reflexis, in-
crassatis. Linn. spec.plant, vol. 2 .pag. 1 i ç . Mill. Diet. n. 14.
Rumex fructibus dentatis, calice reflexis, caput bovinum referentibus. Hort. Cliff. 139.
Acetosa ocymifolio, bucephalophoros. Col. eephr. i.pag. 1 5 1 . tab. 150.
E x eadem radice conica, flavescente, fibrosa, caules adsurgunt pedales, virgati, ramosi, glabri.
Folia alterna, lanceolata, in petiolum attenuata, integerrima, cuius basim ambit stipula dia-
phana, amplexicaulis, bipartita.
Flores spicati, terni, pedicellis sensim auctis, incrassatis, cernuis.
Calix triphyllus, foliolis ovatis, reflexis.
Corollæ petala tria, dentata, calice subæqualia, conniventia, rubentia.
Staminum filamenta sex , brévia ; antheræ èrectæ, luteæ.
Germen turbinato-triquetrum : styli très, minimi, patuli, bifidi.
Fructus solitarius, triquetrus, intra corollæ petala conniventia.
Habitat passim in aridis Mentridæ, atque in altos de San Bernardino prope Matritum. Q .
Floret mense Iunio.
Explic. tab. a Flos magnitudine naturali. b Idem auctus. c Calix et corolla expansa. d Germen.
e Semen, ƒ Flos fructifer auctus.
O R N I T H O P U S D U R U S . Tab. \ \ . j i g . 2 .
4 5. O r n it h o p u s caule suffruticoso: foliis pinnatis, glaucis, subcarnosis, pedunculo bre-
vioribus.
Radix albicans, teres, sensim acutior, fibrosa, sesquipollicaris, ex qua caules prodeunt, ramosi
, suffruticosi, erecti, glaberrimi, tres aut quatuor pollices alti.
Folia impari-pinnata, pinnulis novem ovatis, glaucis, subcarnosis, quarum du« inferiores
orbiculat«. Stipula? du«, scarios«, breves, decidu«, basi connat«, caulemque semiample-
xantes.
Flores subumbellati: pedunculus communis pollicaris, axillaris, solitarius, e r e c t u s folio
longior, apice sustinens 1 , 2 , 3 flores minutos.
Calix glaber , quinquedentatus; dentibus duobus superioribus minimis.
Corolla saturate lu tea: vexillum ovatum, plicatum, lineis extus concoloribus notatum: al«
ovat«, concav«, vexillo adproximat«, ipsoque breviores, quarum et vexilli ungues bre-
vissimi: carina brevior basi bifida.
Stamina diadelpha decern, quorum novem in tubum germen amplectentem coalita, decimum
liberum: anther« ovat«.
Germen oblongüm: stylus recurvato-erectus: stigma acutum.
Fructus: legumen in spiram revolutum, teres, isthmis interceptum, articulis monospermis.
Semina oblonga, cylindraCea, rufescentia.
Habitat in Mentrid« collibus in quibüs floridum et fructiferum reperi mense Iunio, una cum
Convolvulo cantabrica et Centaurea alba.