Quarta Iatet in rarissima dissertatione T y ch o n is T y ch o -
n ii, cui titulus: Monoceros piscis, haud monoceros, Hafniae
1706, cuius alteram partem anno sequenti 1707 prodire iussit.
In cranio ab ipso descripto et delineato laevus dens exsertus
aequabat septem pedes, dexter, qui maxilla obductus latebat,
novem pollices *.
Q u intam novi capitis insignis atque notissimi delineatio-
nem, cuius cel. Ande rson in descriptione itineris ad Islandiam
et Groenlandiam et fretum Davis ** mentionem jam fecit, quod-
que nunc in collectione pbysiographica perillustr. Roe ding
Hamburgi servatur, unde superiori adhuc anno liberaliter mihi
concessum, ut accuratius ipsum inspicerem et perscrutarer. Est
autem huius capitis dens exsertus sinister longitudinis pedum
7 et pollicum 5 ; dens exsertus dexter longitudinis pedum 7.
Anderson duas re vera eodem loco exbibuit huius capitis imagines,
quarum altera superiorem, altera inferiorem capitis faciem
* Dissertationem modo allegatam laudat quoque celeberrimus ille, et de ana-
tomia comparata meritissimus E b e r h a rd u s Hom e , in tractatu de dentibus exsertis
Narhwali (Philosophical Transactions of the Royal Society of London, for the
year i 8*3- Part.I. p. 126— 130.) — Integer titulus dissertationum T y c h o n i i est:
T y c h o n i s L a s s e n T y c h o n i i Monoceros piscis haud monoceros ad veram for-
mam nuperi e mari Groenlandico hospitis depictus et descriptus, cum prologo histo-
rico- critico. Resp. W e i c h h a r t . Hafniae 1706.
E iu sd em Exercitatio II. Monoceros piscis haud monoceros, quaesitus in
museis. Resp. G y r s t in g ibidem 1707. 4. c. fig. aen.
J o h a n n A n d e r s o n s Reise nach Island, Grönland und der Strafse Davis.
Hamburg 1746. pag. 203.
ostendit. Priorem Uffen b a chiu s in itineris sui descrip tione *
iteravit et rudi prototypo rudiorem exbibuit, ita, ut vix nisi cri-
tices et comparationis gratia nominari hie mereatur.
Sextam et septimam videmus et legimus descriptam in
L au r en tz e n ii (Johannis) Museo regio, seu catalogo rerum
tam naturalium quam artificialium, quae in basilica bibliothecae
Daniae monarchae Friderici IV. Hafniae adservantur, i 7n . —
et in K le in ii historia piscium, Miss. V. tab. 3. fig. a. b. —
CensenteperillustriBlumenbachio, hae quidem imagines haud
secus acillae, quas supra commemoravimus, H ap pe lii et Win-
te r s te en ii unum idemque exemplar illud exhibuerunt, quod
etiamnum, ut supra dictum est, in collectione Roedingii exstat.
Duas alias, octavam scilicet et nonam, in totidem craniis
delineationes dedit supra laudatus Home, in .commentatione
antea citata. Quarum quidem altera (PlateVII. fig. i.) consimilis
est ei, quam T y ch o T y ch o n iu s exbibuit; altera vero (ibidem
fig. 2.) Monodontis Narhwal feminae caput cum utroque dente
laniario, primore exitum parante, monstrat.
i. Os frontis.
i. Ossis occipitis apex superior.
3. Os maxillae superioris.
4. Os intermaxillare.
* Z a ch a r . C on rad v o n U f fe n b a c h merkwürdige Reisen durch Niedersachsen,
Holland und England u. s. w. Erankf. und Leipz. 1753* T. II.