runt hujus ammaliumque similium, descriptionibus fidissimis
adeoque completis, ut addere ipsis non nisi paucula queam.
Parisiis cum degerem, magnus ille naturae scrutator, Alex,
de H um b o ld t, per orbem celeberrimus, qui liaec animalia
persaepe vidit ad flumen Oronoko * plures mecum communi-
cavit de hoc animali observationes, momenti maximi aestiman-
das, cum delineatione animalis adulti, quam cum horum anima-
lium physiographia est editurus. Quae quidem delineatio et
meae et exemplari animalis, cujus iconem exhibet, comparata,
luculenter me edocuit, inter hujus generis animal adultum et
ipsius foetum permagnum intercedere discrimen. Neque minus
idem prohat exemplar animalis adulti infarctum, quod in Museo
Parisino asservatur et quod iconi a Cel. A. d e H u m b o ld t
edendae multo est similius ac meae. Maxime quidem capita
différant. Caput enim fo e tu s crassius et tumidius, caput
ad u lti angustius, et, quod praesertim notandum videtur, ma-
gis acuminatum conspicitur. T ru n cu s quoque foetus multo
est amplior et in parte inferiori magis incurvatus, truncus
autem ad u lti ad lineam magis rectam protenditur.
Bene quidem C u v ie r animalis formam a capite ad caudae
initium ellipsi comparât oblongatae, at tunc caput rectâ porre-
ctum, non, ut in icône est, declinatum cogitare debes.
Caput, ad caeteri corporis rationem haud ita magnum, sed
torosum, formam exhibens radem et inconcinnam, superne
paullulum est conVexum, inferne magis ad rectam protenditur,
• antrorsum valde obtrancatum.
3) Voyage aux regions équinoxiales du nouveau continent etc. A Paris igao.
Tom. 6. pag. »34 — s jg.
Labium superius crassum et tumidum, magna in medio fis-
sum incisura, nec nisi in parte anteriori et inferiori paucis con-
spersum pilis, adeö tenuibus atque parvis, ut indicari in icone
nequirent.
Supra labii superioris incisuram nares conspiciuntur semilu-
nares antrorsum et paullulum introrsum vergentes, quae valvula,
ab integumentis communibus efformata, claudi firmiter possunt.
Labium inferius, superiori brevius, angustius et minus tumidum
a labio superiori obtegitur, id quod clarius apparet in
capite Fig. 2. ab anteriori parte delineato.
Labia quidem insigniter sunt fissa, oris autem cavitas haud
ita magna. Cujus quidem cavitatis structurant admirabilem, ad
conferendas herbas aptissimam, Cel. A. de Humbold t accura-
tius est descrip turus. 3 4
Hujus quoque descriptionis exemplar vir idem doctissimus,
aliorum conatus vel maxima amplectens et adjuvans liberalitate,
mecum communicavit adjurictis pluribus iconibus rem illustran-
tibus, ex quibus, plurium oris partium in foetu et longe aliam
ac in adulto et perparum evolutam esse structuram, apparere
mihi est visum. Ne vero tanta viri adeo venerabilis generositate
damnabilis abutar, eorum, quae inde sum doctus, publici juris
facere nihil possum.
In describendis igitur jam foetus partibus, quales coram
video, subsistam. Aperto animalis ore proxime pone marginem
labii inferioris internum conspicimus fos^ulam et pone hanc
corpus farcim in osum , in quo medio su lcu lu s percurrit et
4) cf, interim eius voyage I. c. pag. 387.